장음표시 사용
61쪽
Scilicet ipsa suos defendit Diva poetas
Putior emollit ferrea corda Venus. Te suoque crediderim,cum te tua Leyda teneret,
Illic saepe tuam sellicitasse chelyn
Nee semel immitis dominae de crimine questum, Nee semel ad surdos vota dedisse Notos.
Nunc te Caesareis tellus tenet alta triumfis,
Altera Phoebaeis inclyta terra viris; Illa tuis spirat madiis , tantoque superba Vate procul vili celsior exit humo. Nunc alium sistis divino pollice Rhenum. Ille tuos ignes possidet, ille faces. O nimium felix prae cunciis amnibus amnis,
Rhene,caput vitreis celsior effer aquis. Nec te, quod toto quondam felicior alveo Volveris ingentes flumine major aquas, Jamque super tanti teneas vix nominis umbram, Et iaceant fractis cornua sparsa minis, . Commoveat, turpive inducas pulvere vultum, Sqalidus eversis convenit ille color.
Prisca novae cessit iam dudum gloria famae Omnis, ut ulterius conferat illa nihil. Urbe tua, Phoebo sacris eraelustre lyceum. Nobile pectoribus conlhituere patres. Nunc meus, atque utinam semper meust ille noveni Fama chori, Clarii maxima cura Dei, Transhqlit in sacram se Stichtenhors ius urbem. O quantum terris contulit ille tuis l. At mihi quid prodest, quod te, cultissime vates, Trajectum ostentet, Caesareique lares, Si disjunctus abes Utinam conjunctus adessest
Cur nos non eadem nunc quoque terra tenet
Dii faciant ut nos jungat breve tempus,at illud Acceleret properis Lucifer actus equis lΛlloquor absentem, quantum licet, indice charum. Affectus animi continet illa mei.
62쪽
Optat Lugduni Bata rum esse apud Heloiam. CUlmina Pierii quicum partitur Apollo
Verticis, o Divum maxima cura novem;
Nec mihi cura minor; quid te sine longius , Heinsi, Me tenet haud grata conditione locus Haga licet teneat, Batavae pulcherrima terrae. Nobilium.& magni principis Haga domus. Haga dabis veniam: nec enim nisi vera fatemur ;ὶN1l facit ad Musas, nobilis Haga, meas. Hanc colat assidue, sonitus cui tympana rauci, Cui tuba, cui ferrum Martis & arma placent; Vel lites audire juvat, totumque per annum
Nunquam pacati jurgia dira fori. Otia, secessum , Pacisque cubilia quaero: Sint procul a Musis bellaque, iisque meis. Aonidum sedes,& quae tot pectora Phoebo Sacra foves molli Leida benigna sinu,
Quando tuos iterum non fastiditus alumnos Inter ego vacuae saecla quietis agam tHei mihi l quid tardae cessant procedere luces 'Currite , veloces currite Solis equi. Mane novo, genitrix cum Memnonis astra sugavit, Jam queror invisum non abiisse diem. Cum vespertinos accendit Noctifer ignes, Redde diem, clamo, Phosphore, redde diem :Redde diem tempusque jube , precor optime, nasci, Inclyta Lugdunum quo repetenda venit. O ubi procera vestitus arundine Rhenus, Qui Batavam leni flumine radit humum lo ubi planities camporum, & amoena Vireta, . Notaque frondosis obsita tesqua rubist Hic ego, populea recubans prostratus in umbra, Coner Apollineae tangere fila lyrae.
63쪽
Ipse loei Genius citharae, dominoque lavebit; omnigenos fidibus sumcietque modos. Sponte ministrabit laticem mini limpidus amnis , Qui superet lymphas , Castali lympha, tuas.
Illius in ripa celebres cecinere poetae, Et cantu scicias elicuere Deas.
Saepius huc venit Nordvico Dousa relicto, Atque senos Echo , quos dare jussa, dedit. Hic quoties dulci mulserunt carmine Nymphas Filius Heintades , Heinsiadesque pateri
Me neque dedeceat moderantem pecten, ibidem Aoniam digitis sollicitare chelyn. o nimium felix prae cunctis amnibus amnis, Rhene, caput vitreis celsior effer aquis ;Nec te, majores olim quod volveris undas , Aut pigrat fractas cornibus esse minas. Prisca novo decori concedit gloria: nomen Et tibi de nostro earmine forsan erit, Interea, sua qui per tempora digeris annum, Signaque bis senis mensibus orta refers ;Qui roseo lucem recidivam prom is ab ortu, Et caput Hesperio gurgite condis idem ;Da, pater, emense redeuntes orbe jugales Hunc properent curru splendidiore diem.
Ut poemata erit in lucem. - .HEiusia progenies, seboles dignissima patre,
Nec minus Aoniae nobilis arte lyrae. Desine Pierios claustro cohibere libellos: Egregium coeli luce fruatur opus: Cede locum precibus ι clemensque tot annue votis: Nam mundi caussam totius unus ago.
64쪽
Sie fueris felix; dc coepto aspiret amori' Fautor Acidalia cum genetrice puer :Sic sermosa pari capiatur amore puella; Atoue det obsequio perpete victa manus: Sic, tibi quae velat juvenilem laurea frontem, Λternum viridi cingat honore comam. Nil pudor, aut nimium praepostera cura moretur.' Delicias orbi parce negare suas. Tum longe positae discent tua nomina gentes, Nomina non ullo disperitura die; Sidereumque pater postquam migrarit ad axem. Et via splendebit lactea cive novo, Vivet in Heinsiade patriae virtutis imago, Inque sua genitor prole superstes erit; Heinsius& terrae celebrabitur , Heinsius astris, Quod tamen in ventos hinc procul omen eat. Servet humus , missum quod venit ab aethere pignus, Depositoque neget velle carere poli. Nil vetat hoc, alis paribus quin Fama levatos Tollat humo gnatum cum genitore suo:
. Ipse sed haud prohibe. Quid spe deludis amicos,
Et trahis ingratas desidiose moras 3 Sol, age, conspiciat; spectent, age, carmina solem, Quae Venus,& Charites, condecoratque Lepor. Inclyta cur damnas invisis scripta tenebris rsaevior ah saevo cum furit unda mari . Vatibus ut mores placidae finxere Camoenae 1 Asperitas illos sic quoque nulla decet. Mitius ingenium quare tibi debuit esse. Debuit noc certὲ non licui me nefas. O potius lateant insulsi carmina Maevi,' Quae neque lima polit, queis lepor omnis abest, Et tamen audaces perrumpunt scrinia chartae: Hisque datur coeli luce , dieque frui.
Hei quam dissimiles jactantur dispare fato,
Et meritis merces debita rara veniti
Flectere jam tandem, justis permote querelis: Haud tibi n m duro longius esse licet.
65쪽
Vivere da meritis, vatum cultissime , natis: Non potes officii non meminisse tui. Ο ubi quae numeris elegeia mollibus apta, Atque tuis toties apta reperta jocis ;Sive supercilium dominae, frontemque severam, Et libet aversae non bona verba queri γDicere vel, quando lepidis arrisit ocellia, Visaque sit vati blanda puella suo. O ubi, nil decori quidquam cessura priorum,
Caetera tot, Clario nata favente deo. Seu canis heroas, nimium nimiumque beatos
Postera quos tali saecula vate serent ;Sive sonas aliud quodcunque , decenter ,& ore
Quo velit Aonidum quaelibet ipsa loqui Te quod ego nequeol moveat te, serree, saltem Leida parens , cunctis pulchrior una locis. Haec prece molliri durus si possit alumnus
Cum Batavis multa supplicat usque prece. Sed neque cum solis ea supplicat una Batavis ;Quod petit ipsa , simul plurima turba petunt. Ecce quotus Rnenum, quod aut bibit incola Mosam, Et Tagus & Tiberis , quod rogat ipsa , rogant. Terna simul rogitant Charis, & cum matre Cupido, His aliquid i nimis ali saeve ) negare potes
Frange truces animos, pharetrati mater amoris; Corda superba domas tuque Puerque tuus. Sunt tibi, Diva, faces, certae sunt, Diva , sagittae ;Utraque vel magnis tela tremunda deis. Quae tuus ambo manu tenera quatit arma Cupido rNec teneram fallunt illa vel ista manum. Hac ope subnixus puer oppugnavit Olympum, Perculsosque serunt intremuisse deos. Ipsum rumor ait coelo fugisse tonantem ;Invictum tauro dissimulante Jovem. Fallor audimur tantis obsistere noli
Tu modo numinibus, si quid amice, sapis. Forsitan excierim plures tibi cognita divas Numina, Pieridas, Pieridumque ducem. Haud
66쪽
Haud gravis ille solet cultoribus esse poetis. Et quid apud facilem non pia vota queat
Pars ego cultorum memini quotacunque fuisse, Numinibus faciens lacte, meroque tuis. Ardua Pierii scandebam culmina montis, Et nihil haud etiam nominis inde tuli. Neve piget fassum: seu me vagus impetus egit, Aut animus Iritas nescius ire vias. Jam mea succedunt gravioribus otia curis, Et profugus toto pectore Phoebus abit. At licet, aeternos memorans per secula vates, Post obitum de me Fama silere velit; Ut tamen aspiciant dignam tua carmina lucem, Incipias precibus si tribuisse meis, Grata mihi multum debere fatebitur olim Posteritas, meritos gratia si qua manet.
Cognatum, in Gasim abeuntem. I bis ad extremum sine me , dilecte , Garumnam.
Jam patria durus navita solvit humo. Ibis , & ingentes circum mirabere fluctus, Quos levis eversis egerit Eurus aquis. Immemor ah nimium, veteresque oblite sodales, Quos tua Lugdunum, sacraque servat humus. Immemor ah nimium, earumque oblite puellam,
Hei mihi, quam tepide te tuus urit amor linQuae lacerata comas, & tundens pectora palmis, In mare promissam plorat abire fidem. Surde nimis vates, patriis ah surdior undis, Durities studii non erat illa tui. Artibus exculto Clariis, Paphiaque magistra Debuit ingenium mitius esse tibi. Quae tibi mutarunt nimis invida numina mentem Unde novus rigor hie Quoque recessit amor λ
67쪽
At memini certe, cum te tua Leyda teneret, Cur te non etiam nunc tua Leyda tenet At memini certe, damnabas, optime , mecum .
Saevitiam Phrygii,stultitiamque ducis, Quem tristes Hyadas, nimbosi & Orionis iram Reginae thalamis praeposuisse ferunt.
Thesea damnabas desertae crimen amatae ,
Et similem patri Demophoonta suo. His quoque nominibus tua nomina jungere tentas Non aliunde tibi fama paranda fuit Scilicet liae etiam magnus censebere fama. Jactabit titulos postera turba tuos, Qui siceis oculis potuisti linquere Caram, 'Illa siuae sortis dum gemit usque Vlcem. At melius fremitus Euri, Boreaeque tumultum, Quicquid & horriseni concitat aula Dei, Juraci cum tensa furent in carbasa fratres, Et jam frangendam iamque timere ratem, Qtram leviter pressis imponere serta capillis, Quae genuit ripis Aonis unda suis: Et teneris dociles digitis impellere nervos. , Ossicio tali convenit ista manus. Jam satis aequarum tibi nota volumina legum,
Et quantum Latii pagina juris habet. Quid Pauli rubrica vetet, Masurique notasti, Has habuit partes prima juventa sibi.
Quod superest, impende tuis, te mater Amorum Flagitat, & posita cuspide parvus Amor. Quodque tibi caussis praeponderet omnibus unum, chio deceat flecti pectora, Cara rogat.
Quid tibi eum pelagi rigidis commune procellis
Non amat Aonias Nereis unda Deas.
Terra colenda tibi est, terra est habitanda poetae, Materiem dederit lusibus illa tuis. Illic sub viridi prostratus molliter umbra, '
Aonium excires in tua vota chorum.
Serta tibi patria legerent solennia Nymphae, Iunctaque cum myrto laurus amica seret.
68쪽
Sentiat iratum numen, quicunque Dionen Ε medio genitam dixerit esse mari. Nudus Amor gelidi fiigit asipera frigora ponti, Nuda Venus gelidi Nereos horret aquas, Illa colit terras: hac praeside laeta virescit Terra ; colorato germine ridet ager. Tu quoque jam dudum pharetrati miles Amoris,
Ne Veneris regno transfuga cede tuae. Pone truces posito requiescere murmure ventos; Strataque jam tutam praebeat unda viam, Innocuas vexat praedatrix turba carinas:
Turba procelloso saevior una mari. Illa negat placidis fera cedere turba camaenis; Carmina non illam blandaque plectra movent. Dii, precor, avertant, &in aequora tristia mittant Omina,succerem non habitura suum lSin tamen obfirmas, & stat sententia menti, Inclyta Borbonii visere regna ducis Quod superest, multis sequimur tua carbasa votis. Hoc operis restat, culte poeta, mei. aEolus imposito constringat carcere Ventos, Occlususque premant ferrea claustra fores. Eure veni, solus tibi dempta compede liber, Vincla tibi dempsit jam pater, Eure veni. Non tumido flatu, non nimbis tristibus asper, Sed facili votis flamine vela ferens, Neptunus Volucres agitet per caerula currus, Fraenaque laxatis spumea solvat equis. In pelago ludat niveis Galatea lacertis; Saeva cavo Triton mitiget aere freta. Tromptus infestos ratibus procul arceat hostes; Solus aget pavidos nominis ille timor. 'Sic meus Hosterus peregrinas tendet ad oras, Et propero tangat Gallica rura pede. Patria sic illi cito tecta revisere detur,. Vate pio nimium quae caritura diu. sic Carae tot vota bonae, tot vota parentum Praeveniat reditus nuncius ipse tui l
69쪽
OTia , Cromoni, sessae gratissima menti,
Otia me nostris lusibus apta hi vant. Otia dant Superi. Nec te, carissime rerum, Detineat fausta luce severa Themis, Aut rabies insana seri. Themis ipsa Batavis, Ipsa Themis Batavis otia multa facit. Aspicis, ut querulas sitispendit curia lites Et metuit nullus judicis ora reus. Aspicis ut Batavi cessant reseonsa Lycei Neve frequens pubes ad sua signa venit. Jam vocat in virides nos sy lvas nobilis Haga, Delicium Batavi nobilis Haga scili. Illa suos nobis aperit blandissima colles, Quos hilari circum gramine vestit humus. Et densis aperit soliorum populus umbris, Populus, & summo quercus amata Jovi. Hoc nemus , hos colles, haec prata Secundus amabat. Materies Musis haec loca semper erant. Grotius huc etiam Pindo sua numina traxit, Cum fugeret streperi jurgia mille fori. unetiam inscriptae servant sua carmina fagi, Sive tua. Groti , sive, Secunde, manu. Huc juvet in m nes cessatum ducere curas, Auferat iratus taedia cuncta Notus. Este procul duri, durum genus, este labores, Auxia mens istis non erit apta locis. At faciles in vota joci, trinaeque sorores, Quas comites secum. Cypria semper habet. At veniat tetricis inimica Lunentia curis. Sponte Venus patrios deserat ipsa lares. Non lasciva Venus, qualem sibi ungit amator, Pectora qui primo tactus amore calet: Aut qualem Phrygius quondam conspexit adulter, Arbitrii pretium cum tulit ille sui.
70쪽
Sed quae sedereos astrorum temperat axes , Nullius sceleris conscia Diva sibi,
Quae rerum seriem mansuro firmat amore , Irrita ne rumpat scevra lassia fides. Una venustatum genitrix, quae semper euntem Matrem pone volant agmina fida suam.
Hae sine nil Musae, nil triplex Gratia possunt , Nil pote qui Claria temperat arte chelyu. Vos quoque Thespiades, gratissima numina , Divae,
Numina non vano nomine culta mihi , Vos quoque cum Phoebo Phoebeos linquite montes, Nec teneat vestrum Pegasis unda chorum.
Tu quoque , Cromoni, propera, hec tempora differ: Neu precibus quidquam disce n are meis. Quid mihi cum Venere est i quid tecum gratia triplex, Et vos Pierides, Pieridumque patu tSi mihi prae rebus carum caput omnibus unum Vultibus a nostris, si meus absit amor Cromoni dilecte , veni, sic mater Amorum , Sic placido faveat lumine sancta Themis. Haec apices tibi Diva sui concedat honoris,
Et meritas lauru vinciat aequa comas.
M velit illa tuam tibi conciliare puellam, Possit ut hanc constans demeruisse labor. Nam quoque, nec dubito, Paphio tu laesus ab igne es. Egregiis animis convenit ille calor. Cromoni dilecte, veni, te maxima fagus,
Serpentesque hederae, te nemus omne vocat. Te dumeta vocant torrenti impervia Soli,
Frigoraque umbrarum grata sub hostilio ;Quae dulcis Zephyri levis halitus inter-spirat Picturato haerens Chloridis in gremio. o Hagae vicina meae grati uima Tempe lo loca judicio deliciosa meo lo sagit o nemoral 5 nemorum eia numina Nymi liae', Per nemora haec solitae ducere saepe choros lVos ego i sic fautor coeptis aspiret Apollo Tollere victuris nitar in astra modis.
