Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

INTRODUCTIO

In Sacram Theolo a i ,

SEX COMPREHENSA LIBRIS:

In quorum quinque, sacrς Doctrinae natura, causse, principia, attributa, conclusiones,&loci omnes explicantu : in sexto autem, Auctores quamplurimi, pro uis rebus quae a Theologis Contionatoribua tractari solent, legendi citantur.

AvCTORE LUDOVICO CARBONE,

A COSΤΑCIARO, Academico Parthenio, & sacrae Theologiae in Almo Gymnasio Perusino, olim publico Professore. Cum triplici Indice . CvM PRIVILEGIO.

V E N E T I I S, M. D. LXXXIX.

Apud Damianum Tenarum .

6쪽

1LLUSTRISSIMO,

AC REVERENDIS S.

DOMINO,

D. BENEDICTO IUSTINIANO,

CARDINALI AMPLISS.

Ludovicus Carbo S. D.

Nost Arr animi vitium, Cardinalis Amplissime,

tanquam omnium vitiorum caput, tum huma

, tum diuinae literae, figiendum e-Nec desu ruat,qui contra hanc turpissimam labem, a a M

7쪽

ad eam ex hominum mentibus eluendam, integros libros scripserint. Intelligebant enim viri sapientes, nullam maiorem p lstem in humana societate reperiri posse: in quam, si omnino irreperet, pudor, b

neficentia, gratia, amicitia, caritas, uirtutes denique & artes extinguerentur omnes. Vt merito Persς eum,qui tali ac tanta esset infectus culpa, capitis poena puniendum esse censuerint: cum hoc uno in vitio, ut sapienter Publianus scripsit, cetera contineantur crimina. Quod culps genus, etsi semper mihi fugiendum csse pusui; tamen, tunc, ut cum maxim C, cum tuam in me, Praesul optime, voluntatem , benignitatemque sempiterna memoria dignam plane perspectam habui. Etenim, cum anno proxime elapso Sum- 'niae Diui Thomae Compendium, mei emga te studij significandi caussa, tibi dica sem; ita, & uerbis,& re illud munusculum tibi gratum fuisse declarasti; ut, ni tuae gratiar immemor haberi uelim, aliquod grati animi indicium tibi praebere iomnino debuerim. Cum itaque mecum ccSitare coepissem,quanam ratione id esticerem,

8쪽

cerem, in mentem uenit, quod tuis literis

mihi significasti; ea praecipue de caussa tibi Compendium fuisse gratum, quod te totum sacrae Theologis studijs eo tempore dare velles: quo factum est, ut de hac mea ad diuinam scientiam Introdinctione conficienda decreuerim;eamque tua caussa, me esse facturum pollicitus fuerim. Quam multo citius confecissem, & ad te

misissem, ni quotidianae lectiones, quibus multum a meis stud ijs distrahor, &nonnulla alia inchoata opera, quae perficienda erant, mihi impedimento fuissent. Hanc ergo lucubrationem tibi, & gratiae,& iustitiae nomine debitam, eo studio nucossero, quo abs te,ob tuam singularem humanitatem,acceptam iri confido. Neque id a me ea de caussa fieri existimes uelim, ut hoc leuidense munere parem gratiam quid enim offeram,quo tua in me merita

ullam in partem uidear assequutus ῆ ) tibi

reseram, aut tecum ossicijs certem, uel te ad noua officia conferenda prouocem;

sed ut turpissimam illam notam, de qua initio scripsi, subterfugiam, &promissa faciam. Vt interim omittam, quod ait a 3 ru

9쪽

ris literis plane testatum reliqui, te eo esse in omnes bonarum artium cultores animo, ut quidquid librorum in lucem uenit, tibi, priuato quodam iure, deberi putem: cum ijs potissimum omnis debeatur honor, qui beneficentiam diuinitati propriam imitando, honestos & doctos homines iuuant, tuendosque suscipiunt; ut tu non sine magna tua laude & gloria facis. Quippe qui omnem gratiam, auctoritatemque tuam nunquam non libenti sime confers, ad iuuandos eos, quibus in ipsis caussa sit aliqua, cur iuuari debeant: ut etiam his diebus e quodam optimo &fide digno homine, non sine maxima mea laetitia intellexi: dum omnes, qui ad te confugiuntihumaniter excipis,comiter alloqueris, & benigne tractas . QVod non faciunt homines quidam noui, qui rusticitate quadam imbuti, & superbia elati, alios facile contemnunt, & pro dijs haberi uolunt: cum in se tamen diuinitatis,

quae ab omni elato spiritu quam longissime abest, nihil habeant. Quid igitur istis

nuncupentur opera P qui ea sunt mente,

ut se potius beneficium dedisse, quam

10쪽

quicquam accepisse putent; etiam si multorum annorum labores sibi nuncupatos esse uideant. Quid, inquam, aliquo afficiantur honoreὸ qui ijs solummodo debetur,in quibus diuinae naturq, cui,id est maxime proprium, ut & beneficia conserat,& quod offertur benigne accipiat, cumulateque compenset, similitudo elucet aliqua. Vt eos missos faciam, qui etiam extra hominum societatem mittendi essent, cum ab omni humanitate absint; qui,non dicam re, sed ne verbis quidem munus,

etiam se dignissimum si ullo tamen munere id genus hominum dignum haberi potest gratum accidisse, sibi significandum esse arbitrantur . Languescant, i ceant, pereant etiam, bonarum artium

studia per istos licet: immo, pax & feliciatas omnis omnino tollatur humana : cum,

tunc praecipue bene beateque ciuitates uiuant, cum in eis honestae coluntur, ac vigent artes. Q d optime optimus ille Imperator intelligebat, qui, cum a quodam consiliario, hac tamen in re, meo

quidem iudicio, parui consilij homine, admoneretur ; ne tanta, ut faciebat, libe-- 4 rati-

SEARCH

MENU NAVIGATION