장음표시 사용
161쪽
composita, interna nempe & externa substantia, quarum utraque sibi propriam nutrientem materiam exposcit: Internum seu systema cerebri, quod Estheens & omnem in corpore motum excitat; Tm ternum, quod ost patiens & ab interno regitur, dum hoc tamen ab illo enutritur. Nam contrariis fere sua omnia natura operatur, secum invicem pugnantium. rerum lucta toti sibi parat aequilibrium. Horum duorum suum cuilibet est principium , quorum utrumque in ovo jungitur conceptione, tumque constituit carinam in ubii, spunctum saliens Harvaei. Systema nervosum in ovo .ncubato, post aliquot dies , telae instar araneae formam pulli videtur repraesentare. Mox cernitur punctum saliens, seu cor, pulsare, nec aliter atque herbam in ramos crescere, vasisque pullum sormare. scilicet embryo duobus e principiis componitur, veluti te-Ia stamine is subtemine; nervi tamen stamen pra hent, vasa venosa subtemen; nam maXimum ro- horis ex nervis provenit. Ambo diveria alimenta postulant aeque necessaria, quippe quum hi indivi. dui comites, si alter alteri defuerit, consistere non possint. Corpus Externum vasculosum sucois vitalibus, per oesophagum immittendis, sustenta-hitur; Corpus Internum nervosum e vaporibus vitatibus, spiritus animates vocant, per tracheam illatis, nutrimentum accipiet. De hocce posteriori mihi jam est propositum disserere, nempe de eo
ctibus aeris in animalium corpora, praecipue secundum regulas diateticas consideratis.
f. II. Pulmo est organum, a Creatore factum, ut Inspiratio & Exspiratio peragatur, uno nomine RESPIRATIONEM vocamus. Trachea dividitur per dichotomiam magis magisque, donec in tenuissimas desinit veilaulas, e quibus pulmo constat, quaequeetjam
162쪽
enam vesiculae, aerem sibi invicem communicarε, possunt. Si junctas harum areas in planum extenis di cogitamus, spatium superficie totius corporis majus orietur. Aer sub unaquaque respiratione, in pulmones ingreditur, & retrograditur, at cum fansuine in pulmonibus non commiscetur, tameta variatus exit. . In pulmones ingrediens, multum in se elastici habet, quod ibi omnino evanescit, postea ineptus novae respirationi, & egrediens sei. cum multum perspirabilis ducit; quod, cum veris sus speculum aut in frigore exhalamus, videri pota est. Perspiratio Sanctoriana, quae maximam partem ingestorum exhalat, praecipue per poros egredi censetur, at vero haud minor copia exspiratio
g. m. Talis fabriea est pulmonum in Mammatibus, Au
SERPENTIUM alio modo creatus pulmo, quo haecce animalia aerem inspirant ita, ut sine visibili exspiratione & lente quasi in corpore dispereat. PISCIBUS , pulmonis loco, sunt Branchia operculis contectae Branchiarum, quibus, dum aperiuntur & coarctantur, aqua inter branchias satis lente premitur. I SECTIS , pro pulmonibus, serviunt plures tracheae ad latera abdominis, Stigmata dictae, quae suo quaeque poro apertae hiant. Si 'oleo hi pori clamduntur, mox insecta suffocantur. Apes, ubi multum diuque circumvolitaverint, videmus, simulac domum redeunt, citissime segmenta sui abdominis expandere & eontrahere, haud aliter ac solent Mammalia fortius citiusque post longum laborem respirare. VERMES adhuc non bene observati& cogniti sunt, quod ad illorum respirationem
attinet; neque tamen necessariam his respirationem negare audemus, quum aliquid analogum respira- tioni,
163쪽
tioni, si quis arctiori loco clauserit, in illis per spiciatur. g. IROmnibus temporibus Physiologi sollicite conati sunt effectum respirationis in corpore humano exquirere. Veteres credebant, sanguini eam esse refrigerio; postea invasit opinio, qua puta, batur aer, dum respiramus, cum sanguine commisceri, quod tamen nullo experimento confirmari potuit; tandem visum est permultis, sanguinem in pulmonibus tanquam cribro secerni, fierique flori diorem. Ruber sanguis non solum in animantibus
invenitur, quae pulmones duosque ventriculos cor
dis habent, sed in his essam, quibus pulmones
quidem, at unus modo cordis est ventriculus, tum in piscibus pariter, quibus unum ventriculumeordis branchiasque natura dedit. Sed neque istud tamen primarium finem respirationis constituere, palam faciunt ea animalia, quorum cordi unus tantum inest ventriculus. Etenim sola Mammalia Avesque duobus in corde ventriculis utuntur, ita quidem, ut sanguis e ventriculo dextro per arteriam pulmonalem, quae in ramulos inter Vesicas pulmo num abit, per venam provehatur pulmonalem , in sinistrum egrediens ventriculum; quae omnia animantia, at nulla alia, calidum habent sanguinem,
inspiratione & exspiratione satis festinanter solitum
reciprocari. Videmus quidem respirationem accelerari, tum febribus, tum eXterno exercitio &motu musculari, quibus calor putetur augeri, at vitalem auram in fortiori motu, qui est functio nervorum . magis esse necessariam, & requiri ad corroborationem, & deperditorum spirituum compensationem, credi poterit eo tacilius - quod videatur respiratio augeri debilioribus, sive morbus sive debilitas texturae corporis tales eos fecerit.
164쪽
f. V. Aer, qui pulmones intravit, hinc retrograditur, uti dictum est, etsi non in sanguinem. Sed tamen heie qualitatem quandam perdit, quam inductam secum non educit, videlicet aethereum quidpiam, quod quale re ipsa sit, nobis valde obscurum est. Quidquid enim aetherem, electricitatem, magnetismum, spiritum , elusicum &c. vocamus . &aeri immixtum novimus, hujus claram ideam Dondum comparare licuit. A posteriori scimus, aerem tale quid perdidisse , postquam in pulmonibus electricitate & elasticitate sua orbatus, ac nova dein respirationi ineptus, exiit. Nam certe ani, mal quod demum cumque, arctiori loco, quem liber aer non pervadit, si ve theca, sive vitro, inclusum, simulac omnis, qui adfuerit aer, pulmo.nes pertransiit, necessario oportet emori, sicuti candela ardens, in clausa lucerna exstinguitur,
ubi famma tantum ignoti illius pabuli collegit,
quantum circumsepto in aere exstiterat. f. VI. Actio pulmonum si accuratius perpendatur, haud sacile possumus aliud statuere, quam respirationem in systematis cerebrosi usum institutam, pulmonumque hoc esse officium, ut ex aere tenuis.1imum illud colligat, quod spiritus animales Vocamus, & lampadem vitae sustentat. Pulmones &Cor systole & diastole sua haud sane sunt synchroni, sed tres plerumque ictus cor pulsat, sub unaquaque respiratione. Cerebrum coarctatur paullulum, mox dilatatur, alternis vicibus, in homine, certe jam nato, licet haud similiter in foetu Haec cerebri systole & diastole non cordi, .sed pulmonibus synchrona est.
165쪽
In feroci risi Conuul a , cerebrum versus cranium distenditur, ita ut aegroto intercludatur spiritus, isque tanquam syncope laboret aut suffo
In fortioribus semulationibus saepe vertigine capitis assicimur, immo & per nares sanguis erumpit; sub sternutatione illorum , in quibus terebra perforari calvariam oportuit, cerebrum promicat, ac si per aperturam cr/nii se vellet eXprimere. Quibus, sub magno exercitio, aut lucta, fimmiores vires vitae opus sunt, hi anhelitum det,. Dent valdeque premunt; qui vehementiori nisu quidpiam aggrediuntur, graviter etjam anhelant, naso oreque aperto , ut cum respiratione majorem vitalium copiam virium adquirant. Amectus, qui valida cerebri actione oriuntur, semper resipirationem mutant: Iratus sonoros, per nares, anhelitus ducit & pulmonibus haud minus, ae si effet Λsthmaticus, agitatur: Timidus aegre trahit spiritum, subesse dyspnoeam putares. Mens .speculativa omnes suas cogitandi vires colligens, frontem corrugat, sulcos intra ocu-Jos arat, indicem saepe interponit, Oculos obliquat, ciliis conniVentibus sublustrat, contrahit ma-Ias, genas, labra, Pectus, respirad alte, taciteque levat pulmones, parum levatos reciprocat, respirat etjam per fauces, dum visus, auditus sere
Qui molesto ex nidore Cephalalgiam, Vertiginem, Carum contraxerunt, in locum alium, quo puriorem auram hauriant, deportati curantur. Qui camera clausi, tanquam carcere, tenentur,
vitae fere debilitantur viribus. E contrario, qui se
166쪽
se erebrius sudo aeri permittunt, fortiores fiunt &alacriores.
Desillationes e capite in pectus, quae saepissimo debilitato capiti originem debent, facillime tutins meque motu, sub dio, equitatione potissimum &mutatione aeris, sistuntur. vis, qui animo liquuntur, quod accidit, ubi nervis haud sufficiunt amplius Vires ad cor movemdum, tutissime iniussatione medemur. Sicubi tenera mollisque femina in convivio aliquo, cui major adest hospitum numerus, deliis quescere occaeperit, noVa quasi vita recreabitur, simulae in aerem educta suerit. Infans sub partu moribundus revocatur eX O ei faucibus sola insuffatione; medicina, quae apud AEgyptios ab longo inde tempore, & adhuc nubium culta est, teste Alpino. Aquis submers saepe excitantur ab inferia apertura tracheae, affatu aurae purioris per folli.
In periculosissimis morbis perfrequenter vitales vires respiratione Petimur, quae semper, prout opus vitae fuerit, intenditur; ex imo pectore duis eius spiritus corpus leVat & Vitales vires tanquam auget, unde & post gravem laborem anheli aerem
Qui magno dolore aut affectu alio violentiori obruuntur, profunda agunt suspiria, quibus egeri tur expelliturque dolor. Contra, spiritum idem iidem supprimere, perniciosa consuetudo; Servi in America, ex Ancola Africae advedii, licubi durius a Dominis tractantur, maguo nonnumquam numero in mortem
167쪽
conspirant, ut a Dominis grandi summa pecuniae coemti, hujus jactura injuriam ulciscantur; moriuntur autem intermissa ultro respiratione. Servus Barbarus coercito spiritu mortem sibi conscivit.
Canis vivus, cultro anatomico subjectus, momtique tandem proximus, paullulum adhuc ref-illatur insumatione aeris puri per tracheam. Ex his omnibus manifestum est, quem in modum aethereum,elasticum illud, quod nervis vitam largitur, pulmones colligant, adeo ut hi aeque certo ad systema cerebrosum pertineant, ac Ventriculus ad corpus vasculosum.
NASUM Deus resupinatum infundibulum posuit, quo aer attrahitur, nam & in sinu frontis per labyrinthos agitur, ut, si quid terrestre immixtum advenerit, in sinu illo frontis secernatur. omnia aifimalia secundum ordinem naturae per nares respirant, nisi agitata sorte a venantibus , copiosiorem auram vitalem ore sibi parare aperto cogantur, Ut plus virium vitae colligant. Multi solent hominum ore aperto respirare, pessima consuetudine , quaeque in juvenibus corrigi debuisset, nam inde pectus laeditur. In cameris nostris observamus, si, exempli gratia, speculum quoddam in mensa ponatur, post aliquot dies tenui illud pulvere obductum cerni. Si pulvis hicce microscopio consideratur, patebit, minutulis eum particulis
arenae aut plumarum contineri, quae cum aere per: ora in pulmones immissae, digeri in his nequeunt, sed stepe caussam phthisi primam exhibent, quod, s naribus sua permissa fuisset functio, non accidis. 'set; quare etjam qui multum per os respirant, saepissime asthmati & phthisi fiunt obnoxii. Quanto
168쪽
Quanto vitio pulvis lapidosus pectus oneret, apud Orsenctes Dalehartiae Videre licet, qui ex teneriori lapide arenaceo Cotes suas rotatiles secant,& ante annum tricesimum phthisi plerumque moriuntur. Quin & Lapicidae stockholmienses tantum non omnes, aut calculo pulmonum, aut phthisi, aut haemoptys enecantur; quandoquidem pulvis ille tenuis lapidosus adeo penetrabilis est &volatilis, ut vesica urinaria, inflata suspensaque in ossicinis illorum, post exactum annum, aliquot scrupulos pulveris tenuis lapidosi intus continere deprehendatur. Quocirca opulentiores nostrorum hominum pulvinos plumis effartos improbant , & illorum loco stratis incubant e setis equinis, quoniam pulvis e plumis oriundus pectus graUat, & penna sive pluma quoad demumcumque coquatur, vix tamen solvitur. In superiori parte nas essam organum olfactus Creator constituit, ad odorem, viribus vitae aut systemati nervoso noxium, indicandum, Ut tempestive omnia graveolentia, volatilia, & naturieinimica fugiamus.
Omnem ubique aerem unius ejusdemque esse indolis, haud difficulter quispiam crederet. Sed multis variationibus ratione frigoris & caloris, se- citatis & humiditatis, levitatis & ponderis, rare. factionis & densitatis, tranquillitatis & flaminis subjectus est, praeterquam quod variis misceri io- Iet volatillum corporum exhalationibus, quae e terra 'adscendunt. Singulatim de his agere, nimis jam longum foret, quum insuper otium mihi fe-i m. VIII. L cere
169쪽
eere D. Doctor Brodd in Dissere. de Morbis ex hieme, & D. Assest . Siesvert in Dissert. de Λere habitabili. Ab his prolata praeteriens, speciales
tantummodo observationes quasdam adjiciam, quihus omnibus inseratur, quam accurato sollicitoque studio delectus si habendus agris, in soro diaetetico; quare etjam Auctores diaetetices inter sex res suas non naturales, aeri respirando primum vulgo tribuerunt locum.
AER SUFFOCATUs, qui in s pulcretis diu clausis, in puteis profundis diuque neglectis, in cellis
subterraneis, in ciuis a longo tempore eoopertis occurrit, tam est mortiferus, quam qui usquam maxime; nec alia pestis ulla adeo inopinam subitamque mortem infert. Nam simulac quispiam in tales latebras vel nasum immiserit, sine praegresso ullo symptomate enectus illico in terram concidit. Num propterea, quod talis aεr, orbatus aethereo,
in se spirituosum vitale rapit AER PUTIDUS e locis uliginosis, caespitosis.& paludosis exhalans, ubi diu aqua sub terra stagnaVit, semper morbos affert, quare essam ins lubre est prope talia loca obambulare, praesertim mane & vesperi, dum adhuc aguntur nebulae. Hujus generis est venenatus halitus, qui prodire e tellure multis in locis observatur, uti e Scrobe Peralti Monspelli, Grotta dei cane in Italia, Antro Pyrmontano &c. Avernus lacus quondam Campaniae Plutoni dicatus , veteribus tam mortiserum vaporem exhalare ferebatur, ut aves transvolantes perimeret,
Augusti postremum jussu, excisis silvis circum
170쪽
Sturgardia in Germania, Tolosa in Gallia, adeo
olim inimicae erant sano corpori, ut ne Vistarent Peregrinatores , metu morborum abigerent; nam qui haud expertus advenerat, raro illaesus inde re. diit. Nunc stagnantibus ante aquis per Paracente-1in eductis, aeque celebrantur lalubres, atque locatilla alia. .
salia nostra multo fieret vaIetudini commodior . si vetusta palus fossaque, nostris dicta Aamphas ct Stadsdistet, perfoderentur, ut aqua porro dimitti posset. Diris, tum speramus, sebriis
hus exaeerbantibus , quae tot aegros quotannis criciant & exanimant, carerem .
NIDORES, occlusis temere caminis, perstequentes nobis, quibus, sub frigido nimis climate, camini necessarii sunt, ad calorem parandum servandumque aedibus, si minus provideamus aut se- sinemus claudere, multas & periculosas systemati
cerebri noxas concitant, quare etiam australes nationes numquam operculis Caminorum utuntur.
Saepe nobis Corygam, debilitatem capiti doloremque , immo & Carum ipsamque mortem advehunt, adeo ut, qui sospes ac sanus vesperi iverit cubitum, mane mortuus super Iecto repertus sit haud raro; quem admodum heic saliae, ante aliquot annos, duobus accidisse famulis meminimus;.ne casus hujusmodi innumeros alios ac pertristes in patria nostra percenseamus. Est autem eo gravius periculum, quod nidorem ipse saepe ille, quem aggreditur, non animadvertat, dum tamen somno tentatus primum, mox obdormiscit & emoritur. Prae caeteris nuper exstructi camini, aut pingue,
quod his forte inciderit, nidorem creant haud diu. L a sinum.