장음표시 사용
181쪽
f. m. FRAGARIA est Genus distinguendum a cohortibus Senticosis: Calyce Io-fido, Petalis s, staminibus 1 o, Ρistillis plurimis, Seminibus muticis,
Receptaculo ovato, carnoso, deciduo.
Militat sub Classe Icosandriae; ordine Polygy
'gentialis nota, qua distinguitur, est Receptaculum carnosum deciduum. Comarum gaudet quidem Receptaculo carnoso, sed permanente. SPECIES Fragariae vix plures quam duae, Vere diitinctae, etiamnum innotuere. Starilis FRAGARIΛ caule decumbente, ramis floriferis laxis. SU. nat. a. p. 3S . Spec. pl. 7o9. n. 3. distinguitur a sequenti facillime, quod nulla producat Flagella, quod Caules floriferi decumbentes sint, qui insequente erecti; quod Flores solitarii, quod Petioli & Receptaculorum Peripheria valde lanata. Cum vero hujus fructus non esculentus sit, hancce intactam relinquo spo-
Uea FRA RIA flagellis reptantibus. Sas. nat.
a I. 349. Spec. pl. I. p. 7o8. Omnibus notissima, de qua acturus sum. cisioensis Fragaria, quam delineavit Fregier itis.
p. 7o. Dul. era. t. Illo. f. I 46. m. ic. t. 288. Structura Omnino convenit cum Fragaria vesica, sed differt insigni magnitudine totius herbae, utpote quae Caule semipeda-- Ii est & Foliis proportione magnis & crassis, Baccis itidem magnitudine pruni. Pligibus utiam quam quinque petatis instruitur, iisque non Obcordatis sed integris. Hanc pri- mus
182쪽
mus Frezier circa civitatem Conceptioa invenit, ejusque vivas radices secum ait
lit Parisios, & D. D. Iussaeo dedit. Inde in
hortum pervenit Leidensem, inde in horistum Οxoniensem; indeque prolata in ho tos plerosque Europae, etiam in Upsalienissem. Haec cum sola magnitudine, fruct que minus sapido, differat, vix specie a Fragaria vesca distingui potest. Inprimis cum flagellis similiter instruatur. Muricata Fragaria a Zanonio propalata, at minus bene descripta , differt etiam ma nitudine, sed inprimis fructu seminibus muricato, ut fructus vix deglutiri queat, nisi abrasis prius seminibus. Rarior haec species paucisquo
nota, mera erit Varietas Fragariae vescae, ex auctoritate D. Halleri.
Ceterum duae insgniores varietates Fragariae vescae per Europam frequentes sunt: Silvestris cnobis Smultron . Crescit ubique in aridis, sylvaticis, apricis locis, & inprimis in sylvis eaeduis, distincta fructibus laevibus, quibus inspersa sunt semina, magis fragrantibus. Pratensis nobis Prisubbar . Crestit in pratis humili graminε vestitis; differt inprimis haesibus adspersis punctis concavis, in quibus semina resident; minus fructibus fragrans est, sapore preaecedenti accedit, & promiscue esculenta est, uti Praecedens, minus licet frequens. Monopistia Fragaria nuper detecta a D:no D ehε'ε & eum Horto saliensi communicata, tota structura cum Fragaria Vesea convenit; differet amen insigni & maxime singulari nota, Foliis P.
simplicibus nec ternatis, ut nullus non eam prodistincta assumerer specie. Cum vero haec primo
183쪽
solia radicalia non raro ternata produeat. faciIO divinare licet, hanc a Fragaria vesca primum suis se productam. Uarietates plures qui velit, adeat D:ni Du- chesne monographiam de Fragis, ante aliquot annos Parisiis editam, Gallice, i 2:mo, qui pulcherrime has varietates pertractavit. Colitur non raro Fragaria vesca in hortis nostris oleraceis, tam Blvestris quam Pratensis Varietas, ubi mirum in modum luxuriat & multiplicatur st tellis suis copiosissimis, unde etiam magis sterilis evadit, adeoque hortulani studiose flagella haec decerpunt , & terram circum plantam ad radicem in acervum , talpae s millimum , cumulant, ut fructus ferat copioliores; minus tamen sapidos &fragrantes fructus reportant, quam eX planta
Flores spontaneae plantae destruuntur tape gelu vernali, aut siccitate aeris, unde annonae caritas hujus fructus saepissime sequitur. Agga apud Varios Varia obtinent nomina:
Helsingis Sotterbar Germanis Erdbeeren Belgis Aardbezim Gallis Frasses Anglis' Stramberrier Maturescunt Fraga apud nos sub finem Mensis Iunii, & durant ad finem caniculae; seu incipiunt, dum Pavo primas dimittit gemmantes pennas, &durant in maturitatem Cerasorum. Vid. Calend.
184쪽
Baecis a plerisque annumeratur Fructus Frag ride , qui tamen proprie bacca non est. Fructus Bolanicis audiunt Pericarpia, quae sunt Vel Sicca, ut Capsula, Siliquae, Legumina, Folliculi, Strobilis Vel Succulenta, ut Poma , Bacca, Drupae. Λd neutra horum Fructus Fragariae accedunt, sed mere sunt Receptacula Seminum, ab .aliena scilicet parte Fructificationis. Sic Mori Fructus Bacca non est, sed tantum Calyx succulentus. Rofa Fructus Pericarpium non constituit, sed mere est C
lyx coarctatus, coloratus & carnosus. Ficus Frictus constat Receptaculo coarctato, Ventricoso, succulento, ideoque non ex Pericarpto. Humuli
Strobilus fit ex meris squamis calycinis in alam productis. Haec qui non intelligit, in consideratione Sexus plantarum facillime errare potest, & illi paradoxon videbitur, Fructum absque Mare &praegressa foecundatione prodire. Similiter Fructus Anacar dis videtur Drapa, cui Νux insidet supra &extra Ρericarpsum; sed in eo fructus carnosus non est nisi Receptaculum carnosum grandefactum. Similiter etiam cum fructu Fragariae comparatum est, qui a receptaculo solo perficitur succulento , Per maturitatem colorato & e lao calyce deciduo.
Pharmacopolia e Fragaria nostra asservant Her ham, Fructum, Syrustum, Aquam, Spiritum, Ac tum , quae tamen omnia ab hodiernis Medicis, insanandis morbis, rarissime priescribuntur. Aqua sola, rarius licet, pro cosmetico adhibetur, in. primis ad maculas laciei & varos depellendos, aut etiam in lippitudine; sed neque in his multum praestat. Fructus autem avide ingurgitantur non
185쪽
modo a pueris, selictuum plerorumque avidissimis, sed etiam tam a plebejis quam a nobilibus in- deliciis habentur. Baecae vel per se adhibentur ,
vel cremore lactis aut vino perfusae, vel saccharo adsperis, vel & saccharo cum vino, aut lacte eum saccharo mixtae. Quo vis modo sumtae vix umquam nocent, Deque enim, ut alii fructus, acidum spontaneum generant, neque Diarrhaeam, Colicam, Choleram, Febrem aut Catarrhum excitant, ut varii Auctores hoc vitium ipsis tribuunt. Alvum lenissime solvunt, si ab initio nimia copia & antequam ventriculus iis adsueverit, an sumuntur, levissime & vix manifeste diureticae sunt; acescentes mitissimae, adeoque parum refrigerantes, nec copia aut excessu, quantum vidi.
Occurrunt interdum constitutiones quaedam admodum singulares, quae, nescio qua antipathia, Fraga perferre nequeunt, licet ipsis sapiant; verum unicae alterave comesta bacca, in deliquium incidunt, & toto corpore maculis efforescunt pe-
techialibus. Exempla vidimus in Illustri Mathematico . Generos. Consiliario Status Κlingenstierna,& Uxore Asses*ris Coll. Med. D. D. Moraei, paucissimisque aliis.
At vero inde non concludere magis licet, quam ab iis, qui commorari nequeunt in domo,
ubi Felia se insimu avit.:. - g. ULDiatheses generantur in corpore humano plurium morborum & mortis causae proximae, ut
Acida, alcaiiira, Salina, Scorbutica, Saphilitica, Serophulosa, Tartarea, &c. In his debellandis omnes Medaei sunt & fuerunt. inprimis attenti; uti,
186쪽
nam .in his plura innotescerent medicamina, ut contra Acidum China , contra Syphi liticum '-dra Frum, contra Scorbuticum Planta Tetra .
Calculas, Sabulum & Tartarus, Omesque La pides in animalium corporibus producti ejusdem sunt naturae, & ex prosapie Calcaria. Calae solubilis Acido, eodem saturata Gypsum eUadit,
acido/ulterius non solubile. Ex variis acescenti. hus & salsis ingestis, oriuntur plurimis concreta la. pidea in corpore gypseae naturae, adeoque non so lubilia ulterius acidis , ejusmodi certe, qUae ea copia assumi possunt, ut per totam sanguinis massam dis undantur. Ad haec concrota pertinent Calcinius urinarius, Materia Podagrica , ex nodis Podagricorum manifesta, Tartarus dentium &c. Haec
ex impuris & stagnantibus concrescunt humoribus, inprimis sub otio & quiete, dum salibus crystallia, santur particulae terrestres in ejusmodi Tophos Hinc Aquae potatores, qui lympham diluunt &sanguinem qilasi lavant, viscidas auferendo particulas, his minus obnoxii; hinc qui otiosi aut mo his diutiusilecto detenti, Calculum incurrunt; hinc qui copiose vina acida ingurgitant, ob sal in vino. contentum, saepius Arthritici. Omnis Medi- coriam spes contra Calculos, & assines, hoc nostro quo Vivimus tempore, posita est in pilulis lithontriplicis D nae Stephens, ex calce & sale alucalino confectis, quas aversatur gula & ventrii.
culus, quibus laeditur digestio; quibusque massastnguinea diathesi salina scorbutica inficitur, ut
Don raro, prae Seelotyrbe, dentes ex alVeolis c dere faciat, ne loquar appetitum ciborum & do sin enormem cum fastidio aegroti. Taceo reliqua
lithontriplica varia, quae fefellere Magistrum. Hoc tantum- dicam, quicumque ejusmodi jactitat lithom Ma triplica,
187쪽
triplica, si non simul tartarum dentium tollant. ubi immediate agere possunt, sallit certa & fallitur eorum auctor. Lithontriplica sua jactent alii,
nobis unicum tantum, quod materiam solvit tarta- Team, notum est, quodque est succus Fragorum.
Fraga majori copia assumi possunt, quam ulli alii
fructus acescentes, & quidem absque ulla noxa. Hae Baccae, magna copia ingestie, nudae & quasi decorticatae, facile exprimuntur per vias chylOPoeeticas , ut succus ex his sic expressus, abundantior cum massa sanguinea possit misceri, viresque suas per omnia vasa totius corporis simul exserere; diluere scilicet impura, solvere sabulosa, di parum sub Sirio, quo prodeunt, ardente r
Quicumque itaque Fraga copiollus assumit, "idie bis continuat, quamdiu eorum messis durat, magis massam suam purificabit sanguineam, quam ullo fonte soterio aut aqua minerali; qui simul laborat dentibus scorbuticis, viscidis, laetidis,& quod probe observandum tartaro obductis, intra quatuordecim dies eos depurgatos videbit, tartaro omni ablato. Diaeta smul observanda erit, ut facilius &promtius opus suum hoc medicamen perficiat squae in parciori essi Carnium, & Lardi praesertim durioris, consistit, in abstinendo item ab Aeidis, Praecipue Uinis; neque aliud vitandum novimus. Podagra seu Arthritidi nullum remedium hule aequiparandum noVimus, si aeger, quamdiu Fraga proveniunt, ex his consumit, quantum partitia vicibus, quovis die ter vel quater, ingurgitare
Poterit, a minore incipiendo copia, di inprimis
188쪽
cum isaga adhuc nondum perfecte maturuerint, magisque acescentia sunt, indies majori quantit, te haec edendo continuans, donec ventriculus ipsis magis adsueverit. Hac certe levi eura, t eo , cito & jucunde multi apud nos , quos nOVi,
a diro hae curati fuerunt morbo. -
hetur, cui ansam Podagra suppeditavit enormis, quae ipsum anno I7so adgrediebatur. Circa finem Iunii insultum incurrebat podagricum tam enormem, ut per quatuordecim dies nec cibum nee somnum Capere posset, & nequidem prae dolore per duo minuta pedes in quiete tenere. Digitorum pedis articuli rubescebant, nodis intumescebant, & cetera more solito. Materia podagrica . ex uno pede in alterum, in manus, reliquosquo iterum articulos migrabat. Tasdem fere moribu do patella fragis impleta offerebatur, quae sola g Iae placebant; & ex horum esu, primo post quatuordecim dies, per aliquot horas obdormivit. Evigilans plura petiit fraga, & cireiter orbiculumbis refertum consumsit; iterum a media nocte in . tempus matutinum obdormiens, absque omni d loris sensu evigilabat, lectumque reliquit, Verum a morbo admodum debilis. Una sic dolis plus, in vacuo per quatuordecim dies ventriculo & co Pore, effecit, quam alioquin plures. Insequente anno r7sI, Podagra eodem tempore revertebatur, vix ut atrium Regium Drotining
holmiae, ubi tum erat, facie pallida & eachectica adscendere pomet. Sciscitanti Serenissimae Reginae, jam Viduae, quid ipsum deficeret Fraga respondit, quae obtinere non posset. Mitissima Regina
189쪽
ipsi integram patinam adserri jussit, qua circa
vesperam vacuefacta, agilis, proxima hora matutina, atrium adscendebat. ε Τertio insuper anno eodemque tempore, denuo Podagra, sed longe mitior, rediit, fragis iterum debellata. Quarto quintoque anno, solito tempore, vix tamen manifeste, insultus sensit, mox eodem superatos modo, a quibus jam per riginti fere annos immunis vixit. Ab eo inde tempore, modo dicto, Fraga quavis aestate consumsit, quae massam sanguineam mundificarunt, pondus corporis sublevarunt, faciemque floridio- item reddiderunt, ut plus se iisdem debere asseve. vel , quam alii aquis mineralibus. Medicinam hanc praestantissimam, ab eo edocti, summo cum effectu, plurimi adhibuerunt, unde etiam pretium fragorum heic Upsaliae octu-plum, vel ad minimum sextuplum evasit, ut sepe vix ullo pretio hae baccae obtineantur, ea copia , quae a variis desideratur.
mus horum in morbis arthriticis dein multum invaluit. Sed nullum ediam num noVimus, qui hunc in Calculo tentavit; nulli tamen dubitamus, quin eumdem ei ectum etiam in eo praestent, quum Calculus eadem constet materia, qua Tar-etarus in Tophis podagricis. Qui vero Fraga proscopo Calculi urinae assumere volunt, diligenter
obserVahunt, quod calculus communiter viscido vestitus in Renibus includatur aut Vesca,
quodque hic Fragorum succus , dum solvit viseidum Calculi Corticem, ut nudus jaceat, magis debeat irritare ab initio fibras nerveas, usque dum exterior ejus scabra substantia solvi incipiat; adeoque non terrefactus desistat, nec,
190쪽
quod ideo fraga in hoc morbo magis noxia sint, quam salubria, credat.
Phthisv curatam Fragis Iarin comestis C. Ho annus meminit; in Phthisi certe calculosa juvare debent.
. Leucorrhaeam Fragorum esu sublatam observat Rajus.