Caroli a Linné ... Amoenitates academicae seu Dissertationes variae physicae, medicae botanicae antehac seorsim editae nunc collectae et auctae cum tabulis aeneis. Volumen primum decimum ... curante d. Jo. Christiano Daniele Schrebero ..

발행: 1785년

분량: 359페이지

출처: archive.org

분류: 식물학

71쪽

I. Phasiologia Subtilitas. Etsi largiendum,

hanc scientiae partem opera & industria immorta- Iis Boerhaavii & illust. Halleri aliorumque ita esse excultam, ut, si Physiologis superloris seculi, perpolitam, quam orbi erudito tradidit Dom. ab Halter, perlustrare contingeret, faterentur sane, se fuisse tirones. Multa tamen latent in iis, quae ad Encephalum pertinent, Cerebrum, loquor, Cerebellum, Medullam oblongatam, Spinalem &Nervos , quorum structura subtilissima aciem ocu-IOrum quantumvis armatorum longissime fugit, &quorum agendi modum, praecipue in diversis modificationibus Cerebri, & Cerebelli, non nisi consuis rimamur, persuasissimi tamen, Deum & Naturam nihil facere frustra. II. Pathologiae defectus. Species morborum ad tempus Illustr. Sauvagesii neglectae fuerunt, Viresque medicamentorum ad Genera tantum relatae, Cum tamen usum medicamentorum praecipue in momhis chronicis praecedere debeat cognitio caussae, cui sunt opponenda. Adeoque, antequam Species mor- horum, hoc est, caussas habeamus perspectas, Omnis e re medica exulat eertitudo physica. ΙΙΙ. Materia medica neglectus. Cum cognitio historica semper praecedere debeat, omnisque compositio & Theoria Medica inutilis sit & vana, si

1implicia probe distinguere non valeamus, mirari convenit, hanc Medicinae partem usque eo esse neglectam, ut in Pharmacopoliis permulta reperiantur simplicia, quae cui plantae debeantur, nondum constat, licet diu multumque in usu fuerint.

Sed quod plus est, parum solliciti fuimus in qualitatibus eorum inquirendis, ut inde vires eorum eruantur & conferantur cum speciebus ex caussa.

72쪽

DULCAMARA. G

ei semper fere Bolanicen ceteris scientiae partibus posthabuerint, verumque filum Ariadnaeum in rimandis viribus medicamentorum, assinitatem Io. ruor vegetabilium, ne somniarint quidem. E. g. onstitit quidem diu inter omnes, Orticem China summa sua amaritudine frangere acidum febrium intermittentium: sed quare ex aliis summe amaris non idem effectus, mirati sunt Mediei, ignari, Cinelionam militare sub ordine naturali Contortarum,

qui totus est inquinans. & cui inest virosi quid,

non nisi in calore manifestum. Mai. indicae non parum attulerunt detrimenti medicamenta composta, quibus saepe ad pompam & ostentationem excogitatis, mordicus inhaeserunt Medici. Ex eo accidit, ut post felicem successum vix dicere valeat Medicus, cui ex simplicibus sanitatem debeat aeger eonValescens. Ne dicam, ex mixtura simplicium, odore & gustu diversorum, compositionem oriri qua vires longe diversissimam. Quod reliquum est, Medici, qui honore Doctorali ornati, ad ur-hes opulentiores abeunt, ita exoticis assuescunt, ut, cum alvus pauperrimi rustici est reseranda, medicina ex remotissimis terrae regionibus sit petenda. Hinc factum est, ut agricolae, qui summo labore, ne dicam servitute, vix conquirere ponsunt, unde vivant, Medicos resormidantes &Pharmacopolia, ubi salus auri pondere redimitur, in eXtremo ad aniculas confugiant necesse sit, di

Medicastros, cum tamen multitudo eorum scientiae maxime esset utilis eamque Commendaret. Neque mirandum, in unica urbe opulentiore aliorum regnorum , plures reperiri Medicos, quam apud nos per totum regnum. Quod si, nulla ratione status habita, commiseratione civium ducamur & incrementum scientiae in patria nobis cordist, quantum fieri potest, medicamentis domesticis est indulgendum, quod Medicis, uv dicuntur,

73쪽

66 DULCAMARA.

Provincialibus in primis curae esse debet, utpote quorum fidei salus vulgi commissa est, & persuasis.

simum habeo, eos ratione ductos & experientia, inter vegetabilia indigena plurima reperturos, quae nullo modo cedant exoticis. Cum vero ex hisce Dulcamaram, pro virili, pertractare aggrediar, benevolentiam Lectorum mihi polliceor.

satorii nostri, numerari non contigit, civitate tamen eam donarunt jam dudum Pharmacopolae. Cum vero in ossicinis sermo est de Solani herba, intelligitur SOLANUM nigrum, non Sol. Dulcamara. Antequam Generosissi. D:nus Praeses anno 1738 Nomcomio navali, quod Holmiae est, praefectus esset, vix apud nos in usu fuit Dulcamara; Rus autem auctoritate & experientia primum usus hujus usque eo invaluit, ut Ρharmacopolis nonsne labore & cura sit hujus copia. g. IV. SOLANUM Dulcamara, caule inermi frutescenis te flexuoso, foliis superioribus hastatis, racemia

macopolis Stipites Dulcamara. Locus

74쪽

DULCAMARA. D

Locus hujus plantae plerumque est terra humosa s. limosa, subpaludosa, ad sepes. Amat enim fulcra, sine quibus diffusa ab animalibus conculcatur. Saepe etjam in salicetis inter frutices habitat, ut ab iis quodammodo tecta, ab hiemis injuria non laedatur, uti Frangula, eum qua id commune limbet, ut careat gemmis. In hortis laeta viget, &si caules diffusi, humo sparsim tecti suerint, simguli radiees agunt, & hoc artificio multo citius nobis ejus est copia, quam ex seminibus.

Descriptio haec est: CAULES plures a-6 pedales, flexuosi, tere tes, debiles & saepe procumbentes, Perennes, sed tantum per aliquot annos. FOLLA alterna, petiolata, ovata, laevia, im tegerrima, limplicia, sed superiora hastata seu tripartita : laciniis lateralibus longe minoribus.

RACEMI terminaIes aut ex superioribus alis foliorum, ramos, divaricati, sere cymosi, ped

culati, nutantes.

COROLLAE eaeruleae craro albae aut incarnatast , quinquepartitae, refle N. 4BACCAE ovatae, rubrae, polyspermae, fatu cum sapore dulci & amaro mixtis, ingratae & fere

nauseosae.

g. IV. Huic speciei proxime assinis est SOLANUM quercisolium Sas. Nat. I73. quod a nostra solum differt foliis pinnatifidis & caule anguloso, de cetero Dulcamarae simillimum, nisi quod aere aperto frigidioris nostri coeli sit magis impatiens. Flores L a quer-

75쪽

uereifolii non modo colore eodem gaudent ae nostrae, sed eham , quod mirandum, maculas quoque habent ad basin corollae. Hinc si conjecturis indulger iceret, a vero non videretur alienum, S- -rcifolium, cujus patria Peru est, ex loci coelique civerstate e nostra Dulcamara prodiisse, nullumque est dubium, quin hoc in sua patria vice Daec

marae optime iungatur. g. V. GΕΝUS Solani, qua omnes suas species hueusinque cognitas, in se continere aliquid naturae adversum , prodit odor virosus. Scimus, Hispanos &qui Barbariam ineolunt, vesci fructu copersci si pomis amoris, morigenae s. Solani in i, sed vix quidem nisi asso aut eocto. Ut vero illa, quae in hortis apud nos hospitantur, ideo cruda ingerantur, non sum auctor; inde gutem nihil ad vireseoncluditur. Licet Caricae ab omni veneni suspieione longissime absint, arbor ficus tamen est via rosa. Sol. tuberosis Tubera Peruvianis, essam nostratthus, iunt esculenta. Lubens fateoP, si corticem exceperis, hisce minus inesse virosi, quamvis herba virosisfima. Quod vero haec tubera n

turae non sint amicissima, testatur, indocta gula famulorum , qui haec negli nisi fame coacti. Sues, quibus sensum olfactus sortissimum dedit natura,

haec respuunt. PeruViani, apud quos sponte proveniunt. neque ut naturae convenientissima ejus tubera extollunt. Quin vopo fames cum laboriosa vita ex his ferculum parare valeat, quod palmam permultis aliis frumenti succedaneis facile praeripiat, nullus dubito, inferiora tamen judico haec tubera radicibus Helianthi tuberosi.

76쪽

DULCAMARA. 69

s in ' f. VI.

rem, jam considerandae erunt. Stipites Dulcamarae , quibus utimur, rejectis radice, soliis, floribus baccisque, gustu gaudent dulci & amaro mixto, palato ingrato. Liquiritia radix multum habet dulcis parumque amari. Vix cocta dat Decoctum dulce, quod ex diuturniori coctione amarescit &dulcedinem amittit. Radix Pobpodii dulcis quidem est stporis, sed plus habet amari, quam praecedens, ita tamen, ut praevaleat dulce, quapropter citius coquenda, ne amarum extrahatur & dulce exu tur. De Dulcamara idem merito dici potest. Stipites quidem qualitate virosa soliis multo sunt inferiores, praesentiam tamen ejus euam in his manifestat pulvis & decoctum. Uires plantarum ex qualitatibus colliguntur. Sapor hujus dulci & amaro mixtus, est naturae inimicus & nauseam saepe creat, quare etjam Dulcamaram frutices anorexiae vocant Nestrogothi; sed Odorem ejus virosum imprimis fastidit natura. Hircosa, Nidorosa, Tetra& Uirosa, id eommune habent, ut suffocent ner vos , qui ex sede vitae machinae animalis exeunt Haec omnia ad portam repudiat natura, ubi gustus& olfactus, ut publicani, prohibitorum invectioni resistunt. Si vero vi intruduntur, Omnes Vires vitae conspirent, necesse est, ad ea expellenda vel per alvum, Vomitum vel per diuresin, ne quid detrimenti exinde capiat respublica vitalis. Haec,

si corrosiva exceperis, praecipua suere venena, quae, ut noxia, in exilium ejecerunt veteres. Me- diei nostri seculi, e contrario, ea jure meritoquo in usum revocarunt, non eo nomine, ut caussam

morbi tollerent, ut potius his ejectis, Omnibus quae corpori insunt, sordibus, portae simul pateant. Usus largior Dulcamarae initio & antequam sto-

77쪽

Inachus ei assueverit, vomitum aut nauseam saltem concitat: parcior vero, in lecto procumbente s dorem, sed eorum, qui lectum reliquerunt, uri.

nam pellit. Stipites colligendi sunt vel primo vere, velifi- ne autumni, foliis dum destituti odore & sapore

excellunt. In pulverem vix rediguntur, nec electu

ria intrant. Si vero stipitum siccatorum & conci- orum pugillo si drachm. 2. s. 4. affunditur libramna aquae bullientis, quae post quietem semihorae lavissime ebullivit per octavam horae partem, Vires optime eliciuntur. Ex hoc decocto modice frigefacto, sumantur mane, quantum continere possint, Quo Vasa, quae Decocto Theae sumendo inserviunt, totidemque Vesiperi hauriantur. Initio Decoctum paululo lactis est temperandum. Post tres quatuorve dies stomachus Decoctum fortius vel sine lacte admittit, sine nausea aliove malo. Neque post longiorem usum quemquam paralysi linguae esse adfectum, ut narrat D:nus Gouan, umquam Vidimus.

Cachecti ei & Cacochymosi, quibus sanguis est

impurus, vere ineunte, decoctis plerumque utuntur mundi sicantibus ex Rad. Chinae, Sarsapar. Lign. Gu . Sassastas aliisque eXoticis. Haec vero omnia, & mixta &per se, huic fini obtinendo Dulcamarae decocto esse inseriora, certum statumque apud nos est, quod etjam jam dudum testatus est immori. Boerhaa V us. In tota Mat. Medica nihil est, quod huic comparari possit, ne dicam, praeferri Jn ejiciendis per diuresin vel aliter e sanguine acescentibus, putrescentibus, muriaticis, ceterisque, h. e. in morbis Arthriticis, Scorbuticis,

Ictericis, Hydropicis, Rheumaticis, quin edam Syphiliticis. Natura, in hoc expellendo Occupas

78쪽

DULCAMARA.

ta, relaxare stricturas necessum habet. Hinc patetessam nostrie utilitas in obstructionibus levandis,

in suppressis lochiis menstruisque. Quid Τ quod, in morbis Phlogisticis Pleuritide & Peripneumonia. f. VII.

Neque nobis restagatur experientia. Dolares Uchiadicos, Rheumaticos S Osteocvor, quorum causa proxima est acre in tela cellulosa &periosteo haerens, & quibus saepissime affecti sunt rustici, salso & duro victu utentes, certe ex hujus usu remittere novimus. In Podagra hoc non sumus. eXperti, nonnullis assirmantibus Podagram inde mobilem fieri & Vagam. I reum hoc infuso curari testantur Tragus, Vierius aliique. Assessor J. Rothman, celebris ille, dum vixit, Territori Vexioniensis Medicus, ingenue prosessus est, . se nihil expertum, icterico sanando aptius certiusque, quam Decoctum Dul

Scorbulo mederi confirmant experimenta Gen. Dom. Praesidis capta in nosocomio naν. Holmensi , nec non Historia Reg. Acad. Scient. Parisinae, anni . 176I. ubi pag. 54 seqq. memorabilis easius occurrit, /quem strictim adjungere lubet. Uirgo 22 annorum sensim marcescere incoepit cum lassitudine, vago arrticulationum dolore, tussi, dolere saucium & amphimerina. His superveniunt non ita multo post Carcinoma utriusque labii foetidum, Stomacace eum Cassi dentium , ulcera faucium & oris, maculae Scorbuticae per totum corpus sparta, dolor osteocopus, exostoses in crista tibiae & brachio dolentes non colorati. &c.

79쪽

Haec oppugnata sunt syrupis acidis, spiritu Coehleariae, unguento mercuriali &c. Ulcera variis tractabantur. Tamen dolor die nocteque premebat, ni sopiretur narcoticis. Tandem his omnibus frustra tentatis, usum decocti Dule. suasit Ill. Sau- vages, qui se hoc a Generos Domino Praeside didici ste retulit, tanquam summum in Morbulo specificum. Duleamaram igitur adhibere eaepit p. Iulii an. 17s9. Initio ex hujus usu exacerbabantur sympto mata cum Amblyopia. Sed ad haee non despondit animum Medio , cui falutem coministrat aegrae. Sub initio Augusti vero symptomata minuebantur, ulcera laudabili pure manabant, maculae evanu runt, appetitus rediit, ulcera & gingivae consolidabantur & exostosium ne vestigium quidem supererat fine Septembris ejusdeω anni. Obs. Decoreum paratum erat ex recentibus sinpitibus, & quarva quavis hora propinatum eadem

fere ac antea monuimus, dosi.

Loebia Y Menstrua suppressa hujus usu redeundi

Complures nominare possemus, quae ex Ioctiis retentis febre, delirio , quin maculis correptae, per hoc Decoctum revocatae stini quasi ex faucibus. orca, etsi Diarrhaea initio superVenit Contusonibus S Iumlationibur medetur nostra. Tostatur hoc Infulani Traumat. Fulieri, eX evius usu ipse Fullertis aliique vidorunt grumos resoluti cruoris in matula. Nestrogothi hoc utuntur in Pleuriti de & Peripneumonia faepe cum successu, licet non

semper.

Scabiem hac pellunt Uplandi, unde etjam ob vim peculiarem in hoc malo ab iis vocatur Quesvel

80쪽

Quesved, quasi lignum Scabiei. Caussam seabiei esso

Aearos extra omnem dubitationis aleam posuerunt Micro scopia. Acaros vero ab hoc insula occidi tantum abest, ut credamus, ut potius ex hac sanguinem impurum, quem mant animalcula, abluL putemus corrigi. Acari enim in sanguine imp ro laetius propagantur & vigent, quemadmodum pediculi in capite impuro & manante. Militi Ante Is annos & quod excurrit, mulier quaedam gravida, cum Holmia huc advenisset, partum edidit in summa paupertate. Miseriam hujus mirum quantum adauxit suppressio Iochiorum, quam sequebantur labris, delirium, spasmi θ: m culae. Praeter haec essam Syphilitide erat iniecta. Cum vero ex auctoritate Gen. D:ni praesidis decoctum Dulcamarae ei esset datum, non solum brevi redierunt lothia, sed symptomata Syphilitiea etjam simul levari compertum est, & post repetitum usum, perfecte ex utroque morbo convaluit aegra. Celebris ille Monspeliensium Prolatar D:nus Sau- Vages, qui hoc rescivit, Veritatem saepissime, tempore Verno praesertim, comprobavit. In reliquiis Syphiliticis, Arthritide vaga, puta, Doloribus Osteocopis nqcturnis, Puncturis, Debilitatibus usum hujus eximium postea docuerunt experimen'ta. Neque hoc celatum D:no Smvages. Quo solo, sanitatem reddidit Pathologus summus Nobili cuidam Sueco, qui, nulla remedia in patria enumeratis malis tollendis paria credens, Galliam petiit. Quod non potuit non mirari Drnus Savvages,

quem fateri haud puduit, se hoc remedium D:no Praesidi debere.

SEARCH

MENU NAVIGATION