장음표시 사용
321쪽
de lectis , & de conviviorum ritibus ς alteram, in qua quaestione illa expensa , Utrum e bonis
strenuisque parentibur eon miles saepius progenerantur filii , an deteriores in Florentini adolescentes ad Graecum studium extimulantur. Iam de sacrificiis , qualia describuntur ab Homero , agit tricesima sexta ; & de ritu cornua victimae inaurandi , eorumque honore , atque ignominia apud Veteres , tricesma septima . Ab his expeditus progressus sum ad alia exponenda , quae in Homero temere improbantur . Cum enim plures
ex Iliade sermones visi sint nonnullis longi , inepti , intempestivi , non esse tales veris rati
nibus demonstravi Dissertatione trices ma octava ἀin qua sumpta congruenter occasone ad inquirendum diverti , an nummus signatur Homeri a rate esset in usu ; tum ad morem excipiendorum hospitum , sanctasque hospitalitatis leges desci ibendas, & ad quaedam insulsa Martialis scommata , quibus Homerum derisit, reiicienda . Aliquas Homericas comparationes , & smilitudines, quae fastidiosis , aut etiam imperitis censoribus non placuerunt , defendit tricesima nona , &Olympi cum catena Iovis ex eo dependente novam affert interpretationem , qua Dii statuuntur hominibus anticephali . An quae de Helena Homerus habet, sint fabulosa ; an advenerit in Italiam Aeneas, & alia quaedam ad examen rein
vocat Disputatio quadragesima ; & complura simul ex Iliade collecta breviter explicat quadragesima prima . Nam de Agamemnone disserit per Tom. III. O o sce-
322쪽
sceptrum suum iurante ; de Precibus Iovis filiabus ; de Iove Coelesti , Marino , Infero ; de
nuncupatione patris , ac pastoris populorum , qua Rex antiquitus appellabatur ; de poculo aureo
Nestoris ; de Iride signo pacis , & de Iride Ombnosa ; de divisione librorum Homeri; de celebrioribus eius poematum interpretibus ; de Rhapsodis ; de Parodiis ; ac de omissis ab Homero,& suppletis ab aliis , quae Greci dicunt πιαλειπομνα . Et quoniam cum Homericos interpretes
recenserem , de Eustathio, qui eruditione , sapientia, & iudicio omnibus antecellit , me peculiariter promisi fore disputaturum , id praestiti Dissertatione , quae sequitur , quadragesima secunda ; & Eustathianam Cl. Politi editionem
ac versionem , quibus digna est laudibus celebra. vi , eorumque auctoritatem , qui hanc versionem inutilem dicunt , explosi . Cum autem quadragesima tertia interpretationem Iliadis claudat , bene , ac convenienter facere mihi visus sum , explicans in ea funerum antiquorum ritus, Cadaverum sepulturam , & combustionem ; nam extremam Iliadis partem funera occupant , quae Graeci celebrarunt Patroclo, & Troiani Hectori . Nihil vero puto a me praetermissum , quod ad materiem tam late patentem spectat ; Aegyptiorum siquidem , Hebraeorum , & Christian
Tum consuetudines in curandis mortuis sedulo explicavi , & meliorem succum huiusce eruditi nis ex multis gravissimis auctoribus expressi. Tres Orationes pro solenni instauratione
323쪽
studiorum exhibet hoc Volumen pariter ac pri. mum . Harum prior , quae quarta est si ad illas
alias referatur , probandum proponit, Florent nos adolescentes tum ingenii dexteritate , tum maiorum exemplis in literarum Iturium ampelli. Osten dit quinta , Studiosis adolescentιbus non multa vointamina , sed scriptores doctrinaram principes legem dor esse . Quaerit sexta , Condueatne , an inciae doctrιnaram adeptioni Latinae linguae suHum . , quomodo nune in pleriisue omnosorum pertractatur . Sicut vero deleniendum esse docui pueris Latinae linguae studium , ne asperum fastidiant,& oderint . sic & de emolliendo Graeci studii
labore Dissertationem scripsi quadragesimam qua tam ; quae ideo a ceteris seiuncta post praecedentem Orationem sextam locatur, quia eius est quasi appendix . Quam Dissertationem Cl. Mur torici dicavi cum addita epistola , in qua gratias egi humanissimo viro , quod me satis liberaliter laudasset ob primum Volumen in lucem editum harum Dissertationum Homericarum . Deinde ubi Graecae linguae necessitatem , ac facilitatem olim praedicaverim nam id scire cupiebat Muratorius ostendi . Hoc si quidem argumentum per tractavi Oratione Etrusce scripta , ac typis edita anno ITI . Quia vero nulla amplius bibliopolae supersunt huius orationis exemplaria, dissertationem hanc de emolliendo Graeci studii labore nam idem saxum, atque illa , licet diversim de versat ad eum mis . Haec demum tertio continentur volumine.
324쪽
Initio de more praefixa Libri Dedicatio ampli
simum , ac nobilissimum Virum compellat Iacobum Baldovinetium Canonicum Florentinum , qui & me , & hoc meum opus multum amat,& generis splendore, selectiorum doctrinarum studio , vera probitate , munificentia , atque humanitate spectatissimus est . In Praefatione , qui sit huius Voluminis scopus ,.indicavi , nem Pe Odysseae interpretatio ; alia enim duo praecedentia Volumina Iliadem praecipue eXplicant , & solum in iis , quae utrique Poemati sunt
communia , Odysseam attingunt. Cum vero laborem diuturnum , planeque immensum in componendo hoc opere subierim ; me vehementer laetari testatus sum, quod fructum, quem spexaveram , retulerim , ut scilicet Homerum , harum mearum Dissertationum lectione cognoscerent , maximoque in pretio haberent vel iiqui Graece nesciunt, & Homerum numquam legerunt ; nam id talium plures ultro de se ipsis mihi fassi sunt . Deinde nonnihil disputavi de
novitate , ac peregrinitate , quam plerique hominum in operibus , quae eduntur , quaerunt , &admirantur . In fine dolui ineluctabile Typorum fatum , quod quavis intercedente diligentia ali. qui semper irrepunt Typographorum erIOIes, qui
editorum librorum plus minus nitorem maculant .
Septemdecim offert hoc Volumen DisIeitationes . Prima quae inscribitur quadragesima quinta connumerata cum aliis agit de Odysseae propositione , in qua Homerus se celebraturum ait Ulyssem , uui mores bonisAm multoram vidit,
325쪽
9 arbes . Hinc apte enascitur quaestio , au sic
peregrinandum . Argumenta pro utraque parte
afferuntur , ac discutiuntur. Quadragesima sextaeSpendit , qualis apud Homerum Penelope sit , ac refellit iudicium , quod de illa ex Homeri
poemate tulit Gravina . Quadragesima septima Telemachi profectionem ad Nestorem , ac Menelaum exponit ; aliquas criminationes in hunc iuvenem a Censoribus coniectas diluit , & veram Odysseae Chronologiam proponit. Cum autem bene multa narrasset Telemacho Menelaus , de equo etiam Troiano mentionem fecit , deque Helena voces singularum uxorum eorum ducum , qui equo inclusi erant, foris exprimente ;exinde vero Potum quemdam memorat Vates, cui nomen Nepenthes, quo Helena dolentem , flentemque Telemachum solata est . Quare in histribus versatur Dissertatio quadragesima octava ,& iucundam , uberemque praebet amoenioriSeruditionis segetem . Hae quatuor Dissertationes
ad probe intelligendam Odysseam plane necessagiae sunt ; nam peculiares notas , seu, ut Graeci dicunt , χαρακΤῆρας Ulyssis , Penelopes , & Telemachi quorum praecipuae partes sunt in hoc poemate afferunt , ac describunt . Iam vero narratur quadragesima nona , quomodo Ulysses ab insula Calypsus fuerit dimissus , quomodo ipsemet solus Iatem , quo vectus est , extruere potuerit , quomodo naufragium fecerit , ac tandem ad Phaeacas appulsus fuerit. A quorum rege Alcinoo humaniter exceptus in frequentissimo
326쪽
convivii coetu infortuniorum suorum seriem . quae passus est Troia discedens , donec ad Calypsus insulam perveniret, pulcherrimis narrationibus explicavit. Haec autem omnia nos octo, quae consequuntur, Dissertationibus a quinqua.
gesima scilicet usque ad quinquagesimam septi mam illustranda suscepimus , dissiciles quaesti
nes enodantes , & abstrusos passim sinus aperientes . Itaque de Ciconibus , & Lotophagis disseruimus ; de Polyphemo, aliisque Cyclopibus ἐde insula Aeolia ; de Laestrigonibus ; de Circe ;de Cimmeriis ; de Sirenibus , Planctis , Scylla ,& Charybdi, Bobusque Solis . Dulcissime vanum
Homerum dixit Augustinus ob has iucundissimas narrationes . Tanta enim inest dulcedo , suavi. tas , novitas in fabellis , quas festive commini. scitur, ac lepidissime narrat, ut magis forsitan , quam cetera omnia , lectorem ad se pertrahant, demulceant , irretiant. Quia vero sub dulci fabuloso cortice bonus passim latitat veritatis nucleus ; hunc undecumque exprompsimus , solidam eruditionem iucunda cum voluptate legenti bus propinantes . Deinde , quod reliquum est poematis, perstrinximus, ac sub unum qψasi con. spectum omnia dedimus, expedientes subindae nodos illos , qui a decimo tertio libro usque ad ultimum offenduntur . Neque enim mihi visa est haec poematis pals longiori explicatione indige. re . Supplicium tamen noxiarum puellarum , quas
Telemachus in regiis aedibus , suspendit , paulo latius ei at explicandum, & a suspicione turpitu
327쪽
dinis in hoc facto Telemachus vindicandus. HOC igitur argumentum pertractat Dissertatio quadragesima octava . Hic etiam , ut in aliis Voluminibus , duae interiacent Dissertationes ad lectollem , obiecta argumentorum novitate , oblectandum. Nam quinquages ma nona occasionem a
Tipiens ex laude , quae saepe Ulyssi tribuitur , quod erga subiectos populos paterna elementia uteretur, de patris in filios lenitate disputat , eamque inde agitat quaestionem , an pueri ca deni sint ; & sexagesima puellas , quae lavant hospites , ab impudicitiae crimine absolvit , &alia mulierum exercitia describit. Tandem in se. xagesima prima complura ex Odyssea selectiora ,& scitu iucundiora proferuntur . Quaeritu L enim quando , & quaenam gentes mensis assiderent , quaeve accumberent ; indicantur vetustissima pilae lusoriae primordia; exponitur, cur Nausi-Caam novum palmae germen Poeta appellaverit,& cur confinxerit Menelaum sine morte ad
Elysios fuisse mittendum ; ostenditur . in Protei transformationibus Aegyptiorum magicas artes esse descriptas, bonamque Odysseae partem ad magiam pertinere I agitur de horto Alcinoi in Phaeacide ; de sternutamento , an Homeri aetate aliquid mali portenderet ; ae de risu Sardonio. Hac igitur postrema Disputatione quasi mensa lectori paratur, opipare varietate epularum instrincta ; qua bene pastus a lectione Homericarum Dissertationum dimittitur.
Una superest huic volumini oratio c quae
328쪽
fecensetur septima pro solenni studiorum instauratione, qua elapso anno studiosis omnibus imitandum proposui Iosephum Averantum , D ctrinae, Probitatis, atque Humanitatis exemplum absolutissimum. Sed defectum aliarum duarum supplevi nam tres exhibent alia duo Volumina additione trium laudationum , quas dicunt Iam reas , quibus totidem sacros invenes ornavi, cum Theologiae insignia in Florentino Theologorum Collegio acciperent ; Antonium Gasparem FIan-chium , Albertum Ughet tum , & Iosephum Clarium , quorum primus & tertius & discipulis meis Graecanicis accensentur , & Homeri sunt valde studios . Quare eorum a me scriptas laudationes hic addidisse , non putavi huic operi meo & Graecanico & Homerico absonum . Sequitur deinde Homericarum Dissertationum Ap. pendix , quibus multa alia argumenta , quae parata habebam ad alias Dissertationes conscribendas , proponuntur , & quantum suffcit explicano tur . Equidem puto nihil iam Homeri studiosis esse desiderandum praeter ea , quae a me tum in Dissertationibus , tum in hac earum Appendice disputata sunt . Nam quaedam alia leviora non indigent peculiari interpretatione ; aut enim ipsa per se facile patent, aut lucem accipiunt ex iis, quae dicta sunt in aliis consimilibus Io.cis . In Appendice autem haec sunt breviter discussa. De Aethiopibus , & an America Homero innotuerint. De Praeconibus . De Cratere
libertatis . De Vestibus odoratis . De Achillis ad
329쪽
ad bellum proficiscentis aetate . De equis fit, mentum edentibus. An Homerus meminerit albcuius scriptae epistolae . De dote nam qui du-Cebat uxorem. & dotem dabat , & accipiebat. De bellicis instrumentis. De Iudis. De igne . in aedibus Calypsus collucente, ac facibus Dinctem antiquitus collustiantibus . Cur Dei conspectum refugerent prisci . An alicuius . horol. gii meminerit Homerus. i De Medicina, qualis
eΣercebatur . a Medicis, quos hic Vates commmmorat . De Tripodibus, ac Navibus αυτοματοα , di quasi vita praeditis . In illud - ποιιν σε ε πος φυγεν ερκος ο δίι των , hoc est quale ιιbi merbam fmgιx e sep a. deurium .. De formula Anathematis Ethna Corum ... De Nautica, AMicultura, ac Ge
graphia apud Homelum Claudit Volumen brevis Epistola ad Philippum Picchiantium Plebanum Ripotensem virum doctum , & amicum meum Candidum , in qua tum ipse, tum alii duo ceteris Graecae languae stud I sis Connumerantur ῆnam seri henii duas illas narrationes de Graeco
studio, quae in priore Volumine habentur, non
i Summam habes omnium, carissime Nicolae, quae tribus Homericarum Dister rationum Vol minibus Comprehenduntur :Sane horum multa , alii ante me attigerunt, aut etiam pertractarunt, alius alia . Nihilominus non actum egisse dicendus est,. qui rem pertractatam ab alio , melius, commodiusque exponere conetur ordine , delectu, perspicuitate, nitore . Etiam multum in t
330쪽
rest, utrum bonae res plures variis in locis di spersae quaeritare debeas cum labore, ac taedio, an omnia simul tibi nihil laboranti , & per otium legenti offerantur congesta , nec illepide inter se composita , & coaptata. Absit igitur, ut quae sunt aliena , tamquam mea , Corniculae instar iactare velim. Dum fateor , sumpsi ; ni faterer , surripui. Itaque varia libamenta hinc, atque illinc collecta in.unum saporem confudi , multis tamen additis de meo penu . Quid plura P Opus me concinnasse puto, quod licet magna eΣ parte vetera , & ab aliis occupata componant , tamen novitatem praeseserat, quae non parum literarum studiosis arIideat , & multum asserat utilitatis. Iam passim consessus sum ingenue me multa accepiste ex Eustathio , Felthio , Spondano , Duporto, Daceria, atque aliis, eaque in rem meam opportune transtulisse . At hoc testimonium libet hic iterum proferre, simulque veniam ab ipsis precari , si quando ab eorum sententia , maxime vero Spondani, discesserim, Cum enim veritatem unice mihi statuerim inquirendam , non putavi posse aliquem iure mihi indignari, si modeste , nulloque odio adnotassem , quae non recte mihi visi sunt aliquando senssse, qui ad hoc tempus Homeri poemata illustiarunt. Quod idem de confutatione eorum dictum esto, qui Homerum carpserunt . Et si enim minimus omnium omnibus in re literaria facile concedo, ferre tamen non valui a nonnullis tantum V Iem , quem plus oculis amo meis , tam indignis