Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1741년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

quia ab ea parte , quae est versus Occidentem Aethiopia fluitur Oceano , qui dicitur Aethiopicus . Hic cum mari Brastico coniunctus est . Quamquam igitur doctissimus Erasmus Schmidius. tit notavit Cl. Fabricius Bibl. Gr. R. t. pag.

3qs. probare conetur , Americam innotui Homero ; tamen puto hinc Contrarium evinci. Non enim dixisset Vates Aethiopas extremos hominum , s ultra mare Aethiopicum esse aliam regionem existimasset ab hominibus habitatam. II. De Praeconibus . Uates s Il. l. 3. vocat eos o αυους , magnos , admiraudor , & sceptra iarnanibus gestantes describit.' Il. l. i8. 3 Horum tria fuerunt officia , quantum mihi videor ex toto Homero colligere . Primum publica edice. re , ut vulgares praecones apud nos ; quare λιγυφθογγοι , οροφωνοι , ωHυβmται passim dicti sunt . Alterum pacem , bellumque nunciare , ut Feciales Romani . Cum Agamemnon misisset praecones suos Talthybium , & Eulybatem , ut Briseidem e tentorio Achillis ad se adduceient , eos quamvis ira excandescens reveritus est Achilles , vocavitque Iovis nuncios , & hominum

Ob utrumque officium dixit Penelope Od. l. Ist.

δημ αργους , operam suam publice navantes . I emtium denique fuit ministrare in convivio proee. Ium, quorum quisque habebat suos . Hine piae I Kk a cones

292쪽

cones in domo Ulystis miscent in crateribus vinum & aquam ; Medon autem , dum proci epulum celebrabant , citharam Phemio in m nus tradidit . Od. l. 1. III. De erasere libertatis . Hector excitans ad praelium fratrem Paridem Il. I. sperat fore ut fusis hostibus craterem libertatis in aedibus statuant .

Hic crater libertatis , idem esse videtur , ac poculum salutis , quod cum praefatione nominis Iovis Servatoris bibebatur , ut tradit Athenaeus I. a. e. r. Si igitur Troianos servaret Iupiter,& in libertatem assereret , quam decennali obsidione eis abitulerant Graeci, Hector cum omni bus suis craterem libertatis erat potaturus . Parem ritum observavit apud Hebraeos eruditissimus Calmetius expendens verba Ps. III. v. q.

Calicem salutaris hoc est salutis aeesiam , c

nomen Domini invocabo . mτηριον σωΤηρίου . Nam

pro salute a periculis , & calamitatibus sacrificia . quae dicebantur pacifica offerebantur . vota solvebantur , & religiosum convivium agitabatur, convivis omnibus calicem salutis , & gratiarum actionis bibentibus . Hanc consuetudinem secutus Christus Dominus in convivio Paschali calicem gratiarum actionis consecravit , & discipulis libavit , ac deinde omnibus ebibendum circum- serti iussit . . i .i IR

293쪽

APPENDIX. Esx IV. De risibus odoratis . Veteribus fuisse in deliciis vestes odoratas, ex pluribus Homeri testimoniis liquet . Unum afferam quo narrat Homerus Hecubam descendisse in thalamum od ribus fragrantem, ubi vestes asservabantur. II. I. s.

Hos talamos, qui sive ebore , sive cedro eXtruebantur , innuisse videtur regius Psaltes. Ps. qq. v. q. ) Uerba , ela gutta , 9 eas a me mentis

suis a domibus eburneis . Απα βαtεων ἰλεφαΠίνων,

Vertunt Septuaginta . Hinc vetusta Psalteria S. German. & Carnut. legunt a eravibus eburneis pquae plane lectio sive obscurissima est, sive nihil significat . Quare alii interpretes , ut locum emendarent, peius corruperunt , legentes a gradibus eburneis , ut habet Psalterium Roman. &Mediol. Haec autem ante me eruditissimus Cal- metius observavit. Causam hallucinationis decla. ravit Hieronymus ad Principiam . Ouidam Latinorum ait ob verba ambiguitatem a gravibus interpretati suut , eum βαρεῖο merbum sit ἐπι ρων Palaesinae , θ' usque hodie domus ex omni parte conclusae , in modum aedicatae turrium βαρεῖς appellentur . Fructus , & herbas grati odoris v

stibus intei se iere solitos fuisse priscos f ut omittam Plinium , aliosque J vetustissimus scriptorum docet Moyses . Postquam enim mestibus malis bonis , quas apud se habebat domi , Iacobum induis.set Rubecca , sentiens earum fragrantiam pater

294쪽

1 61 APPENDIX. Isaacus , Eece , ait, odor filii mei , Acut odor agri

pleni. Gen. 27. 27. 3 Cum autem tum viris, tum feminis ab ultima antiquitate gratissimus fuerit bonus in vestibus odor ; nescio quare Pleraeque beatiorum huius temporis , contra quam facerent superiores , quidquid bene olet fastidire coeperint,& ad omnem boni odoris halitum animo linqui, & tantum non emori videantur. Utrum ante hos non multos annos feminarum genus novo . atque insueto morbo correptum sit , an quarumdam delicatiorum , ac molliorum συμHωμι ceterae quoque muliebri levitate , stultitiaque ductae imitari studeant , equidem non dicam ; sed aliis me doctioribus , atque acutioribus statuemdum relinquam. U. De Aebillis ad bellum proficiscentis aetate . Cum in Sigeo ad Achillis tumulum assistitisset M. Alexander , O fortunate inquit, adolescens , qui tuae virtusis Homerum praecomemta

iniexerir . Cis. in or. pro Areb. Sed quomodo dicet aliquis ; tot paene incredibilia vise tutis miracula in Troiano bello praestiterit ad lescens Θ Mirum quidem , sed tamen verum . Non enim culpandus Romanae eloquentiae pater , quod minus pioprie Achillem in Alexandri dicto vocaverit adolescentem . Nam cum Phae- nix eius nutritius Il. l. 9. conaretur inexorabilem emollire , ac flectere , ut ad bellum reverteretur , memorat , quomodo sibi traditus esset consilio , ac sermonibus regenduβ a Patre

Peleo , quod adhuc νήτως , ideit adolescentulus

295쪽

APPENDIX. 263

mitteretur ex Phthia ad Agamemnonem adve sus Troianos dimicaturus. Scilicet decimum sextum aetatis annum nondum attigerat . Et sa.

ne inter virgines filias Lycomedis Regis Scyria matre , ne ad Troianum bellum ire cogeretur , ex quo sciebat non esse reversurum, sub habitu muliebri absonditus non ex oris specie, aut voce utraque enim iuvenculis puellis similis erat sed astu versutissimi Ulysiis detectus est. Carolus XII. Rex Sueciae , sive cum antiquis dicere malimus Gothiae , ad bellum ipse pariter quasi Achilles alter , admodum adolescens profectus, tam strenuum, invictum, Cunctisque temribilem se praebuit, tam praeclara ac memorari da dedit fortitudinis tum animi tum corporis exempla, ut nisi sub huius seculi initium rerum ab eo gestarum testes nos ipsimet fuissemus , ac paene spectatores, vix adduci possemus, ut historiae adhiberemus fidem . Quod si Achillis sortem obiisset , hoc est si post insgnes illas victorias

primum relatas, ob quas totam ferme Europam timore nominis sui compleverat, morte statim, esset praereptus , non Achilli , non Alexandro grandem famam invidisset. Accidit ergo aliquando , etsi rarenter , ut robur , ac strenuitas arridente fortuna annos praevertat, adeo ut aliqui ineunte iuventute talia praeliantes Confecerint , qualia ectercitatissimi duces ne grandiori quidem

aetate Conficere valuerunt.

VI. De equis frumentum edentibus . Quidam Homero indignabatur, quod equos fecerit se

296쪽

164 APPENDIX.

mentum edentes ; μελιηδεα πυρον ἔδοντες. ILL Io.

Sicut enim apud nos frumenti alimonia equis apta non est, imo etiam noxia ; idipsum pariter ubique gentium rebatur contingere. Verum id non esse multis in locis, ac maxime in Oriente, abluidum eXemplum confiimat decem filiorum Iacobi, qui ex Aegypto redeuntes saccos in via aperuerunt, ut frumentum iumentis suis in cibum praeberent. Gen. r. r. a . Quare illud a me saepius dictum redit denuo inculcandum , multa antiqua , ac peregrina oportere nosse illum , qui Homerum antiquissimum , & Graecum Scriptorem velit intelligere. VII. An Homerus meminerit alicuius scriptae episeolae . Antia , sive Sthenobea , ut alii vocant, Proeti Argivorum regis uxor hospitem Bellerophontem , ut secum concumbe I et , invitavit. Cum autem prudens , & castus vir abnuisset , scelus scelere cumulans impudica femina , quasi adulterii reum ad maritum defert , non quod

sibi stupium revera intulisset , sed quod inferre tentasset . Verita enim est , ut Bellerophon eius criminis nomine illam prior apud Proetum

insimularet . Sic & Phaedra Thesei uxor Hippolytum privignum suum falso accusavit , &Creteis sive Hippolyte uxor Acasti Pelium , &uxoi Putipharis Iosephum in Aegypto . Ut enim

pessima sunt mulierum ingenia , amorem , si Ie-pellantur , vertunt in rabiem , nec odia ellaturant , nisi eum , qui se reiecit , teterrime uitae fuerint . Proetus autem uxoris dicto fidem habens s

297쪽

APPENDIX. 25sbens , cum nollet ipse apud se hospitem in te

ficere , mist ad socerum suum Iobatam regem Lyciae cum scripta tabula , in qua commemora to Bellerophontis scelere petebat , ut quo vellet modo neci traderet. Ille vero Chimaerae , Solymorum , & Amazonum periculis obiecit , ut periret , qui tamen ex omnibus victor evasit .

Ubi igitur haec Homerus narrat IL L 6. ait Proetum praebuisse tristia signa Bellerophonti ,& multa exitialia in tabula plicata scripssse

Putat Eustathius has Proeti tabulas signis , quae vocant hieroglyphica , fuisse inscriptas , ex quihus Iobatas discet et & Belleiophontis scelus , &vindictam , qua erat puinendus . Sed huius in. terpretis sententiae non subscribit Daceria . Nam Bellerophontem Cadmo , qui literas in Graeciam tulit , fuisse posteriorem extra controversam p situm est . Nec obstat , quod Homelus dixerit

σοία; literae enim sunt' notae, ac signa eorum, quae mens cogitat . Quod adeo verum est, ut literas vocaverint

Cadmi Phoenicia signa . Quare luculentum videtur hoc esse testimonium epistolae veris literis antiquissimo tempore scriptae. VIII. De Dote . Locus valde imple Xu . at

Tore. III. Ll que

298쪽

que obscurus occvrtit in Il. l. II. Agamemnon placaturus Achillem pramittit se illi traditurum pro Briseide abrepta quamcumque mallet en tri. bus venustissimis puellis Chrysothemi , Laodico ιR Iphian alia ; sub ea insuper conditione , ut Achillis nihil dotis penderet , dotem vero longe

maximam ab Agamemnone acciperet . Hoc certe

intellectu dissicile est , nisi animadvertamus anti quis temporibus morem viguisse apud Graecos, ut is qui uxorem duceret , & dotem daret , di

acciperet . Quam dabat dixerunt ε δια , quam ac- Cipiebat , μ.είλια. . Dulce erit Graece studiosis horum nominum originem nosse. Ena, sive ερδνα

dicta sunt , quasi ελ ανα τώ γαμου , nuptiarum sa-λtimenta ; μείλια , quia spontus iis sisλIσσεται , demultetar. Sed & Hebraei idem factitasse videntur . Sichem namque filius Hemor ait ad Iacob, di filios eius , quotum sororem flagrantissime cupiebat sibi in usorem tradi , Angelo dotem , o manera postulate , c,' tibenter tribuam , quod petie ritis ς taxtum date mihi puellam bane uxorem . Geu. 3 q. ra. EA quo liquet non mera lihel. ralitate , ut apud nos , sed lege pacti sponsum tunc dona contulisse sponsae. Paciscebantur enim inter se & quantum dotis sponsus daret , &quantum vicissim acciperet . Dotem a sponso datam perhibent apud Graecos bifariam esse divisam , unam partem ipsi sponsae , alteram patri sponsae . Apud Hebraeos vero fratribus etiam sponsae sua contigebat pars , ut videtur allatus ea Genesi locus indicare. IX.

299쪽

scripta leguntur apud Homerum , nec videntu multa explanatione indigere . Tamen observandum Heroicia temporibus in usu non fuisse ve-Eilla . Signa praeliorum erant tunc aut hasta,

aut telum , aut thorax , quae manibus attollo hantur , ut ab omnibus conspicerentur . Horum

aliquod gestabat Discordia , ubi bellum annun-eiana in media Graecorum classu stetit . ILI. ii. Nullibi etiam tubae mentio . aut Ril custius maehinae ad diruendos muros praeter equum Troianum , de quo disput. 48. dille ruimus .

iussit Achilles. Octo recensentur ab Homero i curosus equorum, sive curruum ; pugilatus, sive caestus. palaestra, sive lucta ; cursus pedum ; singulare certamen ; discus I arcus ; teloium eiaculatio . Vbctoribus varia subinde proposita praemia , inter quae nulla umquam coronarum mentio , qualis in ludis Olympicis. Sed neque victores bellorum coronabantur. Putavit Daceria , ne in festis quidem conviviorum , aut chorearum adhibitas esse Loronas . Il. I. I I. pag. 23 r. n. II, Sed paeqdoctissnaae feminae res aliter habet ; nam coronae memorantur in chorea adolescentium , &puellarum, quam Vates descripsit in clypeo Achillis , ut a nobis Diiseri. 34. Observat uiri est,

F x acie prosccti Nestor, & Machaon sudorem, qu0 diffluebant, in litore maris venio siccabant, dum Eutymedon equos e curru solveret. II. l. ar. Ll a De-

300쪽

168 APPENDIX.

Delicatulus lector factum hoc improbat , ac respuit , tamquam agreste , & imprudens , utpote quod corpus in evidens graviter aegrotandi discrimen adducat . Uerum temere mollities haec nostra masculam Heroicae aetatis strenuitatem redarguit .

XII. De Calypsus igne. In aedibus huius Nymphae quarum descriptionem dedimus Di

fert. Α9. ingens ardebat ignis ex lignis cedrinis , eoque odore tota domus perfundebatur. Observat Daceria consuesse antiquitus nobiles , divitesque assidue singulis anni temporibus magnum , ac luculentum ignem suis in domibus ex odo ii feris lignis facere . Id enim & magnificentiam exhibere , & ad aeris salubritatem conferre autumabant . Virgilius Homericum locum

respiciens ait de Circe Aen. l. 7.

Urit odoratam nocturna in umiua cedram .

Quare & ipsam Calypsonem ad noctis tenebras collustrandas tali igne usam esse quales putamus fuisse etiam faces in aedibus Phaeacum , atque ipsius Ulyssis non est ambigendum. Usus olei apud maiores non fuit , ait Servius . Quod dictum intelligendum de luminibus ; nam ad cetera oleo utebantur . Etiam hodie fasciculum subtilium segminum quae ferreus anulus coercet e lignis iesinosis affabre scissis alicubi accendunt , ut in tenebris colluceat . Ruthenis veIo , teste Salmone , in more positum est , ut

horum

SEARCH

MENU NAVIGATION