Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1741년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

EPILOGIS a s

tamquam amoris , & observantiae meae tesseram deferre volui . Cum enim candida me benev lentia complectaris , & hoc meum opus avide lectitaveris , plenoque suffragio probaveris , par esse duxi ut aliquam tibi darem voluntatis meae, gratique animi signi Mationem . Itaque hanc occasionem nactus laetus arripui , minime veritus, ne amici munusculum parvipenderes ; . nihil enima vera amicitia proficiscitur , quod parvum habendum sit , aut exile . Interim tibi gratulor ex

animo , Vir optime , ac suavissime , totique literarie Reipublicae gratulor , quod ectv pa Cimeliorum locupletissimi Musti tui , quod tute ipse

singulari multorum annorum industria , ac permagnis sumptibus comoarasti , in vulgus edere doctissimis additis explanationibus constitueris . Grande enim fuisset meo iudicio flagitium , vixque expiandum , si seculum nostrum , posterit temque tanto thesauro defraudasses. . Primum Volumen amplissimo, ac nobilissimo viro Ioanni Francisco Stoppanio dicatum est, tum multis aliis de caussis , tum maximo quia Pontia ficiam Florentiae obiens Legationem Graecis liteis iris me duce dedit operam. Meum vero huius Operis aggrediendi consiliu in declarat Praefatio. Magna scilicet mole consarcinatos Commentarios viκ unus , aut alter legit . Quamobrem has Disputationes ea concinnavi ratione , qua & Graece scientibus & nescientibus placerent , Omnesque ex iis tantam sibi parare polsent rerum Homericarum cognitionem , quantam frustra aliunde

312쪽

expetant . Debitas inde gratias persolvi immoditati Viro Scipioni Masseio , qui olim adolescenti acres post Salvinium mihi subiecit stimulos ad Homeri studium. Item multum me debere prO- fessus sum Cl. Muratorio , quod datis ad me humanissimis literis hortatus est , ut Opus Homericarum Dissertationum absolverem , ac typis evulgarem . Auctore vero celeberrimo Lamio,Homericorum Codicum MSS. qui in Flolentinis Bibliothecis asservantur , historiam attexui. Qua occasione Florentiam aliis quoque nominibus de Homero optime esse meritam ostendi . In ea siquidem primum prodiit Homerus typis excussis. Franciscus Petrarca Homerum Latine reddi prumus curavit . Ioannes Boccacius per Leontiun Pylatum Graecum Homeri studium promovit. Ρωlitianus Latinis versibus Homerum vellere est aggressus . Hieronymus Baccellius Etruscis versi. bus totam Odysseam , & partem Iliadis est interpretatus ; totum vero Homerum iisdem versibus Antonius Maria Salvinius . Hinc recensui

Codices MSS. ex Bibliothecis Medicea Laurentia. na , Riccardiana , Magi labechiana , & S. Mariae de Florentia Congregationis Cassinensis , docuique qua forma , & quo seculo singuli scripti

sint . Tum laudavi Anglos Homeri studio addictissimos ; & omnium approbatione dignam censui Anglicam huius Vatis Versionem , quam doctissimus Pope in lucem extulit . Exornavi etiam quibus maximis potui laudibus tum hic,

tum alibi passim per totum opus piaeclarissimam. illam

313쪽

illam feminam Daceriam Gallicae gentis ornamentum singulare , quae patrio sermone nitidi si me Homerum interpretata est, & annotationibus selectissimis locupletavit . Dolui autem bifariam per hosce annos literatos homines Galliae esse divisos , adeo ut alii ab Homero stent , alii

adversus illum pugnent . Denique Homericum vultum , qui in fonte singulorum Voluminum conspicitur ex inedita ahenea Ptoloma Musei Medicet expressum esse indicavi . : . IDissertationes unam k & seXaginta , atque orationes septem pro solenni instauratione itudiorum , & alia quaedam totum opus complectitur , ita tamen, ut singula Volumina partem exhibeant Dissertationum, partemque Orationum ;visa enim est mihi huiusmodi partitio giatam

legentibus varietatem Parere . . .

In primo Volumine Dissertationes viginti

continentur ; quarum prima veluti ceterarum

prooemium est; nam praenunciat , quid in aliis praestiturus. sim . Spcunda Homericam apud Viragilium.& Tassum imitationem expendit. Tertia Homerum esse totius antiquitatis , omniumque doctrinarum parentem demonstrat. Quarta Iulii Caesaris Scaligeri in Homerum censuram repellit . Quinta caussam expiscatur , cur Plato Hori merum e Republica dimiserit , licet honoris ergo unguentis delibutum , laneaque coIona redimitum . Sexta repetitiones defendit Homero familiares , quae tantum abest , ut ineptae sint , atque illepidae , ut mirum', in modum Graeca ... Tom. III. Nn poe-

314쪽

Poeseos ingenio congruant . Quae sane sex prI, res Dissertationes animum ad Homeri lectionem Praeparant , partim quanti aestimandus sit . hie Vates exponendo , partim graviores ostensiones de medio tollendo ,i in quas impingentes parum cauti ab eius studio valde retardantur . Iam Umro septima profert Iliadis exordium , ponitque extra Culpam Homerum , quod Achillis iram canendam susceperit ; non enim iram laudat , sed

tamquam teterrimum malum summopere detestam

dum , ac fugiendum ubique proponit . Explicat

etiam , quomodo divina voluntas immittat homi nibus mala , oblataque occasione nonnihil attim

git de carminibus Sibyllinis , & de Graeca proonunciatione. Octava de caussis irae Achiilis ; de somniis ς & de periculosa Regis increpationeis

agit . Quia vero Zoilus , eiusque asseclae Ηommvum incusant , quod multa in Heroibus occum xant , quae absurda , indecora , ac non ferenda videantur, huic criminationi diluendae destinatus nona. Achillis convicia in Agamemnonem iactata in medium affert decima ; quae si squalere videntur , & esse vel plebeio homine indigna,

non Homeri culpa est , sed Latinae ad verbum versonis . Undecima eadem convicia subtilius examinat , nullaque interpretatione licet summo studio , ac diligentia elaborata Graecam et gantiam posse exaequari assismat . Nihilominus iustae laudis. testimonium reddit Annae Daceriae, quae luculentissime in Gallicum sermonem H merum vertit . Iterum de Homeri versionibus

315쪽

TOTIUS OPERIS.

disputat duodecima ; hoc siquidem argumentum

uberiori erat pertractatione evolvendum , quia ferme interpretum culpa Graecus Vates sapientia& elegantia ter maximus sordescit , & a lectoribus Graeci sermonis ignaris cum nausea , &odio reiicitur. Quae autem hic dicuntur , non improbant Italicam interpretationem Antonii M aiae Salvinii ; nam Graecae linguae studiosis ho-ma est , ac perutilis ; cum enim Homericis veli,

giis insitat , & vel bum verbo quantum licuit

reddat , faculam veluti praefert in huius Vatis studio tironibus . Sed quoniam praeter ea , quae

rotata stini Dissertatione nona , alia etiam in Homericis Hersibus a nonnullis reprehenduntur, ut lacrymae , quibus non raro indulgent , mendacia , quae identidem proloquuntur , & laudes, quibus se ipsos extollunt , iccirco explicantur haec tria , ac propugnantur Disputationibus decuma tertia , quarta , & quinta. Arma quoque aerea , quod ab usu nostio sunt remota, lectorem offendunt in literis novitium . Itaque de his deis cimam sextam scripsi . De cibo, potuque He. roum est decima septima , & de eorum 1tatura,& robore , quae videntur fidem superare , decuma octava . Vocem Stentoris immensam plane , quae in proverbium abiit, vindicat decima nina , & vicesima summam totius Iliadis nonnullis animadversionibus illustratam exhibet. Vides igutur, optime Nicolae, Differtationibus primi Vo, luminis tria maxime a me esse spectata ; primum ut ostendeIem quanta su Homeri praestantia, &N n a quanta

316쪽

quanta studiosos omnes urgeat necessitas eius si Pientiam agnoscendi ; alterum ut quae in Heroibus non placent vindicarem s tertium ut totius Iliadis compendium darem non ita breve , uc nihil remaneret in animo , nec ita productum, ut legentem delassaret ; in hoc autem compendio implexa multa , ac scitu digna dilucide , quantum possem , & iucunde exponcrem. Quamobrem si bono, quo praeditus es, iudicio omnes hasce Dissertationes simul consideres , apta inter se a capite gradatim consociatione necti videbis, earumque seriem ordini perpetuo inservire; quod etiam in aliis voluminibus a me praestitum fac rue observaveris . IInter Dissertationes , & Orationes inter serui Narrationem de Graeco studio e Commentariis desumptam , quos de rebus meis ad amplissimum virum Gabrielem Riccardium duabus partibus scripsi . Quae plane Narratio Atellanarum instar lectorem recreat , si forte legendo Dissertationes satur sit , aut fessus . Recensentur in ea plerique meorum Graecanicorum discipulorum , quin rum nonnullos studio. Musices , & rei. antiqua. riae tamquam dulcibus vinculis in Graeco stu.

dio detinui . Quod ultro ipse fassus es mihi, iucundam tibi fuisse lectionem huius Narrationis, maxime , quia ea , quae ad Muscen pertinent, verbis propriis , ac perspicuis explicavi , idem , testati sunt mihi complures alii , quamvis in re

musica non se exerceant , adeo ut vestrum iudi-Lium , atque approbatio multum mihi afferat

317쪽

gloriae , putemque me satis amplum retulisse per tuos laboris mei praemium . Sed & scopum quo collimavi , gaudeo me esse assecutum , nimirum ut e recensione studiosorum Graecae linguae in hac urbe .clate liqueret Graecas in ea literas hac aetate , & in pretio habitas, & excultas , & pr pagatas esse non minus quam apud exteros quos--vis . Complures namque exterorum literatorum

magni nominis mihi per liteias gratulati sunt, quod Florentiam patriam meam , ubi olim Graecae literae revixerunt , etiam nunc ostenderim iisdem tam insigniter , & copiose florere . Tribus , quae sequuntur , Orationibus , Pro iniuncto, mihi munere, ad instauranda solenniter studia habitis, gravia , ac perutilia argumenta , ut

mihi blandior , tractanda suscepi . Ostendit prima , Eos , qui literas Graeeap eallent , longe ampliorem , si geque iucundiorem ' sibi sapientiam eomparare , quam qui Graece nescientes aliande eamae etere necesse babeut . Ostendit altera , Discipudorum socor La , optimorum Praeeeptorum virtutem

frangi ; sudio mero eorum ae sedulitate mediocribus etiam Magisris mirtutem addi , ut Mant opti-- . Ostendit tertia , Profanarum literarum sudio- netessariam esse sacram doctrinam , contraqueta saerae doctrinae cultoribas necessarias ego profanar

titeras a

Volumen claudit Epistola ad Petrum Fram cistum Fogginium , qui desideravit , atque a me periit, ut Florentini Seminarii alumni, qui Grae

318쪽

morem gesti , occasionem inde cepi , uberiorem scribendi enumerationem tum meorum discipulorum non enim omnes in prima Narratione mihi in mentem venerant tum ceterorum , qui sub aliis Praeceptoribus a Benedicto Averanio ad hoc usque tempus Florentiae Graecis literis

navarunt operam . Quamquam vero huiusmodi recensiones aliquibus non prorsus arrideant , ut-Pote quae videantur minutiora quaedam' consectari. quae literis tradi non opoiteat , nihilominus sapientiorum iudicio probantur , nam ad literariam historiam Conferunt ; tum etiam auctoritate defenduntur Marsilii Ficini, qui catalogum edidit suorum discipulorum , & Menchenii , qui

ex epistolis Politiani , aliisque monumentis eius discipulos collegit , ac numeravit . Venio ad secundum Volumen . Carolo Ca dinati ReZEonico Viro generis splendore, morum integritate , multiplicique eruditione ornato , &omnium testimonuis probato consecravi . Brevi Praefatione Homeri censores in quatuor classies separavi, singulosque descripsi ; nec me ambigere afirmavi fore . ut siquis praecognitis , ac probe consideratis iis, quae de Homero sunt a me du putata , eius poemata deinde legere aggrediatur aut in Graeco fonte , aut in quispiam diligenter elaborata versione ; nihil in illis Offendat , quod sibi displiceat . sed omnia probet , amet , ad m, retur. Ρraetationi subiungitur Homeri vita, quam ex Heiodoto , ac Daceria in pauca conIIaal , &

319쪽

ad meum ingenium recoxi, clarissimoque MasDicitamquam munusculum obtuli. Prima ex quatuor supra viginti huius Volta. minis Dissertationibus t vice sima vero prima in is ordine aliarum studiosos iuvenes ad Graecas l. teras urget ; habita si quidem est , dum recutarentis anni literariae exercitationes resumerentur.

Eam vero deriνavi en praecepto Pelei ad Achil, lem , quo illum monebat, ut praestantiam Iam

dis sempe v I saepIa. Ceteros quaereret. Iam te offanimadvorisIe , optime Nicolae , nullum me I Pidem non movisse , ut Florentinos iuvenes ad Graecum studium quae meae sunt partes e rimularem . t Quare hisce disputationibus alias . atque' alias passim inter serui cohortationes ia Cum. que iam argumenta iste omnia illud suadentia Occupaverim , novi tamen aliquid in dies comis miniscor, quod adolescentium animos acrius percellar. Quando autem quae ad Heroas pertinent, compluribus expli verim prioris Voluminis disputationibus , quaerit vicesima secunda , Lux Achillem Heroum longe maximum tam frequem ter vocaveIit Uates ποLω ωκυν , simulque agit de mirabili quorumdam aliorum velocitate. Idem Achilles cithara canens ansam mihi praebuit , ut veterem Graecorum Musicam evolverem Distat tione vicesima tertia . In vicesima uero quarta Muscam in virilem & effeminatam distinxi, & multita alia ad hanc artem , qua mirifice dele L. scitu iucunda, nec ita vulgaria protuli .. Quae stio est , a. musica earentur morbi , Curari enim

320쪽

ex Homeri loco subolet ; hanc igitur quaestio. nem expendit , & solvit Dissertatio vicesimata quinta ; in qua allatis.exemplis tum aliorum, tum tui ipsius quod fide dignissimus olim mihi narrasti apertissime piobavi Musicae cantu hodieque apud nos vehementiores animi motus Cieri , qualia de veteri Graecorum Musica narranis tur miracula . Dimissis Heroibus , catenata serie octo 1 disputationum , quae consequunt nT , inempe a vices m a sexta usque ad tricesimam tertiam ιHomericam de Diis doctrinam , arduam, diffici lem , salebrosam ob quam plerique Censorum Homerum reprehendunt , damnant , reiiciunt nova ratione interpretandam suscepi , atque , ut spero feliciter extricavi . Ostendi enim ad : tria capita redigendum quod deinde accurate sum executus quidquid sparsim multis. variisque in locis de Diis Homerus disputat . Quoties enim de ipsis sermonem habet, vet. naturae opeia sub allegoriarum ambagibus indicat ; vel documenta ad a mores pertinentia tradit ; vel serio theolo gum agit . Equidem has de Diis Homericis Diis sputationes lepida.eruditione respergere studui,

ut lectoribus quam inaxime arriderent. Nihilomi nus . veritus , ne forte prolixitas eiusdem argu menti satietatem pareret , antequam i sacrificia explicarem , quibus Coluntur Dii , Optimum duxi duas interlicere Dissertationes , tricesimam quartam , & quintam , quae illam μνοτονίαν,

hoC est argumenti pervicaciam abium perent ;unam de Utatibus. ,. I liquoque corpinis Oznatu a de

SEARCH

MENU NAVIGATION