Rituale Romanum Pauli V. pontificis maximi jussu editum, atque a felicis recordationis et a Benedicto XIV. auctum et castigatum ..

발행: 1852년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

nituale Romanum. nicandi ponatur, atque alia ad ornatum loci, pro cujusque sa- cultate. Ubi vero convenerint qui Eucharistiam comitaturi sunt, Sace dos indutus superpelliceo et stola, et, si haberi potest, pluviali albi coloris, Acolythis, seu Clericis, aut etiam Presbyteris i si locus seret superpelliceo pariter indutis comitatus, decenter, et de inore acceptas aliquot Particulas consecratas, Vel unam tantum lsi longius, aut dissicilius iter sit faciendum ponat in pyxide , seu parva custodia, quam proprio suo operculo cooperit; et Velum sericum superimponit: ipse vero sacerdos, imposito sibi prius ab utroque humero oblongo velo decenti, utraque manu RC-cipiat vas cum Sacramento, et deinde umbellam , seu baldachinum subeat, nudo capite processurus. Praecedat semper Acolythus , vel alius minister deserens laternam inoctu autem hoc Sacramentum deserri non debet, nisi necessitas urgeat ; sequantur duo Clerici, vel qui illorum vices suppleant, quorum alter aquam benedictam cum aspersorio, et bumsam cum eor90rali, quod supponendum erit vasculo SS. Sacramenti super mensa in cubiculo in lirmi, et cum linteolo purificatorio ad digitos Sacerdotis abstergendos; alter hunc tibi um Ritualem deserat: et campanulam jugiter pulset. Succedant dein da deserentes intorticia. Postremo sacerdos Sacramentum gestans elevatum ante pectus sub umbella, diceus Psalmum Miserere. et alios Psalmos, et Cantica. Quod si longius. aut dissicilius iter obeundum sit, et fortasse etiam equitandum, necesse erit Vas . in quo Sacramentum desertur, burga decenter ornata, et ad collum appensa, apte includere, et ita ad pectus alligare, atque obstringere , ut neque decidere, neque prxide excuti Sacrameutum

queat.

ingrediolis vos o locum, ubi ja et infirmu . di dat v Pax huic domui . iit Et omnibus habitantibus in ea.

Tum depositum Sacramentum Silper men Su. Suppositu corporali, genus exus adorat, Omnibus in genua procumbentibus: et mox ac ρο- pla aqua be nn dicta, aspergit infirmum, ut cubiculum, dicens Autiphonam :

Asperges me, Domino, hyss6po, et mund ἁ-bor : lavfibis me, et super nivem dealbabor: et primum versum Pa almi , Miserere, clara

82쪽

a Glίria Patri etc.

Deinde repetitur Ant. Asperges me, etc. Postea x. Adjutbrium nostrum in nominentii. V. Qui secit coelum et terram. x. Domine, exaudi Orationem meam. Et clamor meus ad te veniat. . Dominus vobiscum. F. Et cum spiritu tuo. Uremus. Xaudi nos, Domine sancis, Pater Ommpo a tens, aeterne Deus: et mittere digneris sanetum Angelum tuum de caelis, qui custodiat, foveat, pr6 tegat, Isitet, atque defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum Dominum nostrum. I c. Amen. His dieiis, accedat ad infirmum, ut cognoscat, nil in sit bene dispositus ad suscipiendum sacrum Viaticum, et utrum velit aliqnapeecata consteri; et illum audiat, atque ah- solvat: quamvis prius deberet esse rite confessus , nisi necessitas aliter urgeat.

Postea lacta de more consessione generali, sive ab infirmo, sive eius nomine ab alio, Sa-eerdos dieit:Miserefitur,etc.Indutontiam, ete. Deinde saeta gonusexione,accipit Sacramentum de Vascula, atque illud elevans ostendit infirmo dicens: Eeco Λgnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, et more solito ter dicat:

Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo , et sanabitur

anima mea.

83쪽

Rituale Romanum.

Et infirmus simul cum Sacerdote dicat eadem verba, saltem semel, submissa voce: tum Sacerdos dans infirmo Eucharistiam dicat Ac

cipe , frater et soror) Viaticum Corporis

Domini nostri Iesu Christi, qui te custodiat ab hoste maligno, et perducat in vitam aeternam.

Amena

Si vero Communio non datur per modnmViatici, dicat more ordinario. Corpus Domini nostri Iesu Christi custodiat finimam tuam invitam aetέrnam. Amen. Quod si mors immineat, et periculum sit in mora, tunc dicto Misereatur, etc. praedictis Precibus omnibus vel ex parte omissis, ei statim Viaticum praebeatur. Postea Sacerdos abluat digitos, nihil dicens: et infirmo dotur ablutio. Deinde dicat: ν. Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. emus. omino sancte, Pater omnipotens , aeterno eus, te fideliter deprecamur, ut accipienti fratri nostro et sorori nostrae in sacrosanctum Corpus Dbmini nostri Iesu Christi Filii tui , tam edrpori, quam animae prosit ad remedium sempitέrnum: qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. U. Amen. His expletis, si altera particula Sacramenti superluerit superesse autem semper debet, praeturquam in eas u jam dicto , genuflectit

84쪽

De Sacramento Eucharistiae. 75

Surgit, et accipiens vas cum Sacramento, sa-cit cum eo signum Crucis super iti firmum, nihil dicens, et reverenter illud deserenS, Ordine quo venerat, revertitur ad Ecclesiam di

cendo Psalm. L audάte Dominum de caelis picet alios Psalmos, et Hymnos, prout tempus

seret.

Cum pervenerit ad Ecclesiam, ponit Sacra mentum super Altare, adorat, deinde dicit Panem de coelo praestitisti eis. N. Omne delectamentum in se habέntem. Dominus vobISeum. . Et cum spir tu tuo. Oremus. DEus, qui nobis sub Sacramέnto mirabili passionis tuae memoriam reliquisti; tribue, quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mystsiria venerari, ut redemptionis tuae fructum in nobis jugiter sentisimus: Qui vivis et regnas cum Deo Patro in uuitsi te Spiritus Sancti Deus, fC,

Deinde annuntiat indulgentias a Summis Pontificibus concessas sanctissimum Sacramentum comitantibus. Postea cum Sacramento in pyxide velo cooperta faciat signum Crucis super populum, nihil dicens. Postremo illud in loco suo

reponat.

Quod si ob dissicultatem, aut longitudinem itineris, vel quia ea, qua decet, veneratione Sacramentum ad Ecclesiam commode reportari non potest, sumpta fuerit una tantum Particula consecrata , ut dictum est; tunc ea infirmo administrata, Sacerdos, prae dictis precibus recitatis, eum manu benedicit, et una cum aliis privato habitu, extinetis luminibus, umbella demissa, latente ρο-xide, ad Ecclesiam, vel domum quisque suam reVertRtur.

85쪽

li xtremae Unctionis Saoramentum a Christo Domino institu-catum, tamquam coelestis medicina. non animae solum, seu etiam corpori salutaris, omni studio ac diligentia peri colose agrotantibus adhibendum est; et eo quidem tempore, si fieri possit, cum illis adhuc integra mens et ratio viget: ut ad uberiorem Sacramenti gratiam percipiendam, ipsi etiam suam fidem, ac piam animi voluntatem conferre possint, dum sacro liniuntur oleo. In quo illud in primis ex generali Ecclesiae consuetudine obse vandum est, ut si tempus, et infirmi conditio permittat, ante Extremam Unctionem, Poenitentiae, et Eucharistiae Sacramenta infirmis praebea Blur. Habeat igitur Parochus loco nitido et decenter ornato, in vase argenteo, seu stanneo, diligenter custoditum sacrum oleum infirmorum , quod singulis annis Feria V. in caena Domini ab Episcopo benedictum, veteri combusto, renovandum est. Id tamen , si sorte infra annum aliquo modo ita deficiat, ut sufficere non posse videatur, neque aliud benedictum haberi queat, modico oleo non benedicto in minori quantitate superinfuso reparari potest. oleum porro ipsum Vel per se solum, vel in bombacio seu rasimili servari potest; sed ad evitandum est usionis periculum multo commodius ad infirmos desertur in bombacio. Debet autem hoc Sacramentum infirmis praeberi, qui cum ad usum rationis pervenerint, iam graviter laborant, ut mortis p riculum imminere videatur; et iis, qui prae senio deficiunt, et in diem videntur morituri etiam sine alia infirmitate Infirmis autem, qui dum sana mente, et integris sensibus essent , illud petierint, seu verisimiliter petiissent, seu dederint signa contritionis, etiamsi deinde loquelam amiserint, vel amen es esseeli sint, vel delirent, aut non sentiant, nihilo mi uus praebeatur.

Sed si infirmus, dum phrenesi, aut amentia laborat, verisimiliter posset quidquam facere contra reverentiam Sacramenti, non inungatur, nisi periculum tollatur omnino Impaenitentibus vero, et qui in manifesto peccato mortali moriuntur, et excommunicatis, et nondum baptigatis, penitus do

negetur.

Non ministretur etiam praelium inituris, aut navigationem, aut peregrinationem, aut alia pericula subituris, aut reis ultimo supplicio mox assiciendis, aut pueris rationis usum non habentibus. Si quis autem laborat in extremis, et periculum immineat rict decedat antequam finiantur unctiones: cito ungatur. incipienclo

86쪽

ab eo loco: Per istam sanctam unctionem, etc. ut infra: deinde , si adhuc super vivat, dicantur orationes praetermissae suo loco p0sitae. duod si dubitet an vivat adhuc, unctionem prosequatur, Rubconditione pronuntiando formam, dicens: Si vivis, per istam sanctam unctionem, etc. ut infra. 'Si vero dum inungitur, infirmus decedat, Presbyter ultra non Procedat, et praedictas orationes omittat. Si autem acciderit, infirmum pust peccatorum suorum consessionem ad exitum vitae properare, lune cum sacro Viatico poterit et oleum infrmorum ad eum deserri per ipsum Sacerdotem, qui desert sacram Eucharistiam. Si tamen alius Presbyter, vel Diaconus, qui Oleum sanctum deserat, haberi possit, per ipsum deseratur, qui superpelliceo indutus, cum oleo sacro occulte de-1ato sequatur Sacerdotem Viaticum portantem; et postquam iu-srmus Viaticum sumpserit, inungatur a Sacerd0te. In eadem infrmitate hoc Sacramentum iterari non debet, nisi diuturna sit, ut cum infirmus convaluerit, iterum in periculum mortis incidit . . Quinque vero corporis partes praecipue ungi debent, quas veluti sensuum instrumenta homini natura tribuit, nempe oculi, aures, nares, os, et manus: attamen pedes etiam et renes ungendi sunt; sed renum unctio in mulieribus , h0nestatis gratia , semper omittitur; atque etiam in viris, qua udo infirmus commode moveri non potest. Sed sive in mulieribus, sive in viris, alia corporis pars pro renibus ungi non debet. Manus vero, quae reliquis infirmis interius ungi debent, Presbyteris exterius ungantur. Dum oculos, aures, et alia eorporis membra, quae parta sunt. Sacerdos ungit, caveat, ne alterum ipsorum inungendo, Sacra menti formam prius absolvat, quam ambo hujusmodi paria membra perunxerit. Si quis autem sit aliquo membro mutilatus, pars loco illi proxima inungatur, eadem verborum forma. Hujus autem Sacramenti forma, qua saneta Romana Ecclesin utitur, solemnis illa precatio est, quam Sacerdos ad singulas unctiones adhibet, cum ait:

Per istam sanctam unctionem, et suam pilS-simam miseric6rdiam, indulgeat tibi Dominus quidquid per visum, sive per auditum, ete. deliquisti.

87쪽

dAcerdos igitur Sacramentum miniStraturus, quatenus sieri poterit, parari curet apud infirmum mensam mappa candida coopertam; itemque vas, in quo sit bona bacium, seu quid simile, in septem globulos distinctum, ad ahstergendas partes inunctas; medullam panis ad detergendos digitos; et aquam ad ablueudas Sacerdotis manus; ceream item candelam, quae deinde accensa ipsi ungenti lumen praebeat. Denique operam dabit, ut quanta poterit munditia ac nitore hoc Sacramentum ministretur.

Deinde convocatis Clericis, seu ministris, vel saltem uno Clerico, qui Crucem sine hasta, aquam benedictam cum aspersorio, et librum Ritualem deserat, ipse Parochus decenter accipit vas sacri olei infirmorum sacculo serico violacei coloris inclusum, illudque caute deserat, ne essundi possit. Quod si longius iter peragendum, aut etiam equitandum Sit, voIalias adsit periculum est usionis, vas olei sacculo, aut bursa inclusum, ut dictum est, ad cotilum appendat, ut commodius et SecuriuS Per furat. Procedat autem Sine Sonitu campanulae Cum perventum sucrit ad locum , ubi jace hau firmus, Sacerdos intraus cubiculum, dicit:

88쪽

De Sacramento Extremae Unctionis.

79 . Pax huic dbmui. . N. Et omnibus habitantibus in ea. Deinde deposito oleo super menSam, Superpelliceo, stolaque violacea indutus , aegroto Crucem pie deosculandam porrigit; mox in modum crucis eum aqua benedicta, et cubiculum, et circumstantes aspergit, dicens Λnti-Pb0Dam Asperges me, Domine, etc. Quod si aegrotus voluerit confiteri, audiat illum , et absolvat. Deinde piis verbis illum consoletur, et de hujus Sacramenti vi, atque essicacia, si

tempus serat, breviter admoneat; et quantum opus sit, ejus animam confirmet, et in spem erigat vitae aeternae.

Postea dicat s. Adjutorium nostrum in nomine Dbmini. N. Qui fecit coelum et terram. x , Ddminus vobiscum. N. Et cum spiritu tuo. 4emus. Niroeat, Dbmine Iesu Christe, domum hanc sub nostrae humilitέtis ingressu, seisirna se- Iicitas, divina prosperitas, serena laetitia, charitas fructuosa, sfinitas sempiterna: etagiat ex hoc loco accessus daemonum: adsint Angeli Pacis, domumque hanc dsiserat omnis maligna discordia. Magnifica, Domine, super nos nomen sanctum tuum: et benedic nostrae eonversationi: sanctifica nostrae humillisitis ingressum, qui sanctus et pius es, et permanes cum Patre et Spiritu Sancto in saecula saecu-Ibrum. Amen.

89쪽

Bituale Romanum.

Oremus, et deprecemur Dominum nostrum Jesum Christum, ut benedicέndo benedicat hoc tabernaculum, et omnes habitantes in eo; et det eis Angelum bonum custodem, et faciat eos tibi servire ad consider4ndum mirabilia de lege sua: avertat ab eis Omnes contrarias potestates: eripiat eos ab omni sormidine, et ab omni perturbatione, ac sanos in hoc tabernaculo custodire dignetur. Qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen. Oremus.

Xaudi nos, Domine sancte, Pater omnipo-Lὸ tens, aeterne Deus: et mittere digneris sanctum Λngelum tuum de caelis, qui custodiat, foveat, protegat, visitet, atque defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum

Dominum nostrum. Ameu.

Quae orationes, si tempus non patiatur, ex parte, vel in totum poterunt omitti. Τum de more facta Consessione generali, latino, volvulgari sermone , Sacerdos dicat: Miseret-tur etc. Indulgentiam, etc. Antequam Parochus incipiat ungero infirmum , moneat adstantes, ut pro illo orent, et ubi commodum suerit, pro loco et temporo, et adstantium numero. et qualitate, recitent Septem Psalmos Poeni tontiales cum Litaniis , vel alias Preces, dum ipse Unctionis Sacramentum administrat Mox dicat :

90쪽

. N nomino Patris , et Filii et Spiri- ius Sancti, extingusitur in te omnis vir ius diaboli per impositionem msinuum nostrarum, et per invocationem omnium sanctorum Angelorum, Archangelorum, Patriarchfirum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Consessorum, Virginum, atque omnium simul Sanctorum. Amen. Deinde intincto pullice tu oleo Saucto , in modum Crucis ungit infirmum in partibus hic subscriptis. aptando proprio loco verba sormae in hunc modum :

pEr istam sanctam unctionem et suam piissimam miseritardiam, indulgeat tibi Dominus quidquissi per visum deliquisti. Amen. Minister vero, si est in Sacris, vel ipsemet Sacerdos. post quamlibeι unctionem, tergat loca inuncta novo globulo bombacii, vel rei similis, eaque tu vase mundo reponat, et ad Ecclesiam postea deserat, comburat, cineresque projiciat in Sacrarium. AD AURES. Per istam sanctam unctionem νῆ , et suam piissimam misericordiam, indulgeat tibi Dominus quidquid per auditum deliquisti. Amen. AD NARES.

Per istam sanctam unctionem et suam

piissimam misericordiam, indulgeat tibi Dominus quidquid per odoratum deliquisti. Amen.

SEARCH

MENU NAVIGATION