장음표시 사용
141쪽
Pleraque etiam ipsi Februario mense contrum gerunt , solemnis votorum religiosorum nuncupatio, ordinatio in Presbyterum, cooptatio
inter S. R. E. Cardinales , consecratio in Archiepiscopum: seditque in Pontificatu Romano annis quinque mensibus octo, additis diebus quatuor supra viginti . Tacitus statim rumor per Urbem de Pontifice obeunte, sed nee publicus, nec manifestus, nam cum eo die veteri quadam vulgi licentia Baccanalia com-Plerentur, vix populus adduci potuisset ad saniora consilia. LXXXI. Insequenti autem die tumultus aliquis concitatus per Urbem ( ut non raro tempore viduitatis Ecclesiae Romanae fieri solet) ab iis, qui regimen defuncti Pontificis
aequo animo non ferebant, homini sanctissimo
quaedam objicientes inania simul & EIsa. AIii laudare illum, sed in aliquos Familiares &Clientes ejus exercere odia s contra vero ii , quibus inimicitiarum causae eX ploratae erant, quique nec odio nec amore ducebantur adhuc prisci moris incorrupta mente retinentes Ecclesiam, imminentia mala , atque inde ubique gentium exoritura scandala statim Prospicere, modo ingemiscere, modo indignari .
142쪽
VITA 123 LXXXII. Profecto Sacro Cardinalium Collegio illa animorum commotio vehemediter displicuit, & maxime eo tempore vacationis Sedis Apostolicae, cum Romae ad Comitia celebranda summa populi quies , atque expers omnis periculi securitas curanda est; non enim nisi in loco maxime tuto Comitia haberi, suffragia ferri, atque electionem Rinmani Pontificis a Cardinalibus peragi oportet . Turbata itaque tumultibus Urbe, statim
S. R. E. Cardinales omnem operam adhihere , ut comprimerent rem, coercerentque homines seditiosos, minime passi coortas turbas invalescere.
LXXXIII. Inter haec curabatur defuncti Pontificis fimus ritibus consuetis . Magnus populi accursus & moeror : unusquisque mortales exuvias venerari, ac, si posset. osculari gestiebat: laudata illius memoria a Magistro Thoma Augustino Ricchinio Cremonensi ex ordine Praedicatorum castissima, nee mendaciis fucata oratione, & XXv. Februarii in Sacello , ubi Canonici Bassilicae Vaticanae divinam Psalmodiam agunt, subprimam noctis horam Benedicti corpus, quod publice confluentium venerationi hactenus in ea Basilica expositum fuerat, tribus loculis primo cum
Cardinaliurn Collegium tu multum cohibet,
143쪽
ra BENEDIc Ti XIII. pressino, secundo plumbeo, tertio ligneo imclusum, & supra januam, qua ad Musicorum odeum ascenditur, depositum. LXXXIV. Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales XXIX. Benedictus adlegit, quorum indicem infra dabimus, viros sane multis nominibus hoc honore dignissimos, inter quos
ex Consanguineis nemo et ex iis, quos ante, Benedictus vix noverat, plures. Placuit enim ei rationem meritorum habere, prout unusquisque apud Sedem Apostolicam non sub ipso tantum , sed etiam sub prioribus Pontificibus meruisset, nec ultima illi laus est, quod Prosperum Lambertinium Bononiensem emcellentia ingenii ac doctrinae, integritate ubiae, perpetuitate famae florentem , qui sub Clemente XI. ac Innocentio XIII. qua Congregationis Cardinalium Sacri Concilii Tridentini Interpretum a Secretis, qua Fidei Promotor, qua muneribus aliis praeclare gestis plurimum meruerat, Anconitano Epist Patu ornatum cooptaverit, futurum aliquando sibi in Pontificatu Romano successorem. Praeterea veteres Cardinales Benedictus tanti fecit, ut praecipuas illis rerum administrationes daret, tres etiam apud se adhiberet, scilicet Fabricium Paululium , Petrum Marcelli
144쪽
UITA Iasnum Corradinum, & Fabium Oliverium iisdem in muneribus, quibus apud superiores Pontifices: functi erant , primum a Secretis Regiminis, secundum Pro-Datarium, tertium a Secretis Brevium . LXXXV. Caeterum sub Benedicto religio per omnem modum amplificata, Episco- Benedicto. Patus vigor, in quo Divina institutione religionis jura nituntur, multis sublatis impedimentis, quae Episcopis objiciebantur, ubique gentium servatus, pax inter Christianos Principes firmata, cultus & amor a Principibus cunctis Romano Pontifici, tamquam commUni Parenti procul a suspicione ac studio partium exhibitus, Comaclum Ecclesiae Romanae restitutum . Nec praetereundum , quod nihil mali Sedi Apostolicae, aut ejus Ditioni, aut respublicae Christianae supervenit: non haeresis , non schisma,non bellum, non Pesti S, non fameS, non terraemotuS, quae publicae utilitati ossicere saepe acerbitate temporum solent, quandoque etiam subdistorum potius, quam Principis cubpa . Profecto alii Romani Pontifices haec omnia in votis habuerunt, atque in consilii S; attamen qui tantam rerum ac temporum filicitatem, quantam Benedictus XIII. fuerit assecutus , rar admodum ac sere nullus..
145쪽
ia 6 BENEDICTI XIII. sti, tias . LXXXVI. Vectigalia quoque Benedictus imminuit ad levamen subditorum, &sumptibus, quantum potuit , pepercit, ab Aulae fastu, & quocumque splendido apparatu maxime abhorrenS, cum in rebus omni-hus humilitatis fastigium teneret. Quicumque in conclavia, ubi Benedictus familiariter versabatur, aut in ejus cubiculum pedem intulisset, nil plane in lecto , in sellis, in parietibus poterat intueri, quod religiosam paupertatem ac modestiam cum summa dignitate conjunctam non redoleret . Liberalitatem tamen ,& largitiones in pauperes prae caeteris mortalibus coluit virtus enim haec, quem
magis decet, quam Romanum Pontificem EDivum Gregorium Magnum imitatus , cujus tanta in pauperes liberalitas fuit, ut id ipsi vitio datum fuerit, quod in vita Sabiniani, qui Gregorio in Pontificatu Romano successsit, Bartholomaeus Platina scribit. Et cum aerario ex imminutis subditorum oneribus decrescenti parceret, ne vectigalia, quae ipse abrogaverat, restituere , vel nova , quae Pro- Ponebantur , jubere cogeretur , iis, quae sibi Peculiariter obveniebant, nunquam pepercit , largitus quandoque, deficiente pecunia, quidquid ad manus erat. Omnia enim cum
146쪽
VITA Ia Apostolo arbitrabatur veluti stercora , ut
Christum lucrifaceret, exemploque suo caeteros doceret, terrena haec atque caduca despicere, coelestia vero ac in aevum mansura inquirere, ostenderetque Ecclesiam habere aurum, non ut servet, sed ut eroget . Et quomodo poterat pecuniae parcere, qui sibimet nunquam pepercit, quin se impenderet ac superimpenderet in Dei gloriam, in salutem hominum, in commodum subditorum t Iis profecto Benedictus minime acquievit, qui sibi vacationem & requiem a laboribus su
dere conabantur: se nunquam , quod muneris sui erat, refugisse affirmabat, imo a se tanta animi alacritate expleri, ut taedium vel molestiam caperet nullam: singularis beneficii loco se a Deo accepturum, si ad Aram operanti , aut Pontificiis actionihus insistenti sibi mortem contigisset oppetere. Qua de re si cupis, Lector, votum ab eo jamdiu conceptum intelligere . vide quae ipsemet Benedictus in Lectione sua xvii. Exodi scripsit, ubi id mortis genus nοn solum a Deo petit, sed etiam auditorum suorum sustragiis nititur
impetrare. LXXXVII. Fatemur sane hanc eandem Benedicti munifi-
Benedicti liberalitatem sensisse etiam aliquos
147쪽
veteres eius Clientes , non autem Consanguianeos, quOS utpote summo loco natos, & avbtis opibus, ac ampla nobilium Feudorum ditione fulgentes propter priscam quamdam &se veram Ecclesiae disciplinam, ac insuetam Prorsus abstinentiam augere non studuit: sed non supra modum id fuit. Quod licet tem- Perantiam quamdam ac moderationem recte eXposcat, tamen , si aequis oculis rem introspiciamus, ratione & auctoritate non caret a Pius enim V. cujus memoriam inter Divos colit Ecclesia, Innocentius XI. aliique Sanctissimi Romani Pontifices Administrorum suorum, ac Familiarium fortunas ampliare non dubitarunt. Porro Benedictus, qui juxta is, Apostoli monitum heneficentiae in omnes , qua Deum promeremur, oblivisci non poterat , ad hanc siquidem velut a natura, genem re , institutione factus videbatur, quomodo oblivisci poterat beneficentiae in suos , quom rum obsequiis & familiaritati in minori fortuna diu multumque assueverati Qui & alterum Apostoli monitum summopere cordi habebat, Mo 3, v is. grati estote , & sane cujuslibet accepti utcumque tenuis beneficii memorem sese atque
gratissimum semper exhibuit, quomodo erga suos minus gratus, ac liberalis esse potuisset
148쪽
VITA IasLXXXVIII. Scimus quidem in amplissima rerum administratione inter multiplices Aulicos , & Familiares facile posse ad importunas postulantium preces quaedam a Principe concedi, quae concedenda non serent, quaeque obreptionis aut subreptionis vitio laborent, ae praesertim ubi postulantes Principem nacti sint natura facilem, qui aliorum ingenia metiatur ex suo, & ad extremum senium vergens, decrescentibus mentis & corporis viribus, nequeat accurate omnia rimari atque expendere s quamobrem sapiens & sanctus Rex David extrema prospiciens vehementer Deum rogabat: ne projicias me in tem-Ga m. v. .
pore senectutis , cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me: Et illorum certe, qui facilitate& clementia Principis abutuntur, si qui unquam fuerunt. improbamus artes et sed nee laudandi videntur, qui ea, quae a Principe aguntur, ipsis inconsultis, statim notant atque reprehendunt. Multum enim unicuique Principi, ac praesertim electo a Deo, licet per ministerium hominum, Romano Pontifici deferendum est, qui divino quodam afflatu , nutuque regitur g potissimum vero Benedicto, qui in rebus omnibus consilium a Deo petere,
149쪽
precandi studio consueverat, productis orationibus a prima luce, & quandoque etiam nocte in multas horas. Et sane temporum aetrerum felicitatem, qua ipso Pontifice usi sumus , precibus ejus referri oportet acceptam .i . . A LXXXIX. At quaedam vulgatae quere- aliquos Familia- Ide contra aliquos ex Familiaribus Benedicti Benedicto detra- de nonnullis. Nostrum non est de his scribe- re, quia Benedicti non sunt. Certe felix ille Princeps, & quasi supra humanam conditi nem positus videretur, cui contingeret tales Familiares omnes habere , quales cuPeret, quorum virtutibus nulla admiscerentur vitia,&, quod dissicilius est, quibus publica tantum res, nihil privata cordi foret. Videant autem qui statuunt, neminem a Principe inter Familiares , & Clientes habendum, nisi qui perfectus absolutusque sit . quid non Paucis fieret, si in hujusmodi consilii Principem inciderent , si cum honores ex ordine peterent, aliquo vitae errore deprehenso , licet multorum laborum, & obsequiorum meritis redem- ε . o. Pio, repulsam ferrent. Porro a sapientissimo οmnium hominum admonemur, cogitationes mortalium timidas esse, & providentias nostras incertas, quare non est providentia Prim
etipis statim accusanda, si quid in moribus
150쪽
VIT A et 3Ialiorum occurrat, quod non probetur. Non enim cum perfectis vivimus, & ipsum regimen hominum, quamvis ad ea, quae perfecta sunt, dirigat, juxta summorum Theologorum sententiam perfectum esse non potest. Haeo autem , quae conditionis potius humanae, quam Principis sunt, nihil detrahunt Benedicto, cujus memoria ab aequis rerum aestimatoribus tamdiu laudabitur, quamdiu apud homines religio , pietas, ac liberalitas in pre
XC. Et quidem quam alte omnium inta bii
deret animis opinio de Benedicti virtute, ae . h
sanctimonia, brevi patefactum est . Frater: Thomas Ripoli Magister Generalis Ordinis Praedicatorum repetebat mortales Benedicti exuvias, quod ille saepe cum viveret ex christiana humilitate animi dixerit, non aliud sibi sepulcrum deberi, quam commune inter Fr
tres Ordinis sui, inde jure postulabat reddi sibi corpus ejus in praecipuo Ordinis Templo
S. Mariae supra Minervam condendum . Clemens XII. Benedicti successor annuit votis. Quapropter XXI.Februarii anno MDCCXXXIII.
vertente triennio ab obitu Benedicti sub primam noctis horam, postquam Capitulum, &Clerus Vaticanae Basilicae cum Annibale Ca R a dina-