장음표시 사용
131쪽
Agricolae Beneis liberalitatei senti is BJoannis Nepo Maceni Canoniis ratio a Fr. Fidelis a Siet- maringa Beatificatio .
IIa BENEDIc Ti XIII. git. In festo S. Joannis Evangelistae post so
lemnia habita in Vaticano ad Lateranum migravit, ubi per aliquot dies commoratus At, taria plura Lateranensis Basilicae, novumque Sacellum, quod in eadem Basilica erexerat in memoriam Dormitionis Beatae Virginis Ma
riae, ac SS. Dominici & Philippi Nerii dicavit. LXIX. Pluvium Coelum initia novi anni
MDCCXXIX. foedaverat, itaut agricolae, qui ex variis regionibus Romam confluxerant
Romani agri colendi causa , otio & fame lau-guescerent, quibus Benedicti liberalitas praesto fuit, affatim pane ex annona Urbis in plures dies inter agricolas distributo , donec, cessantibus pluviis, iisdem liceret ad agrorum
culturam redire. LXX. Interim agebatur de referendo inter Sanctos Martyres B. Joanne Nepomuceno,
olim Pragensis Ecclesiae in Bohemia Canonico , atque etiam de Fratre Fideli a Sigmaringa Suevo Ordinis Minorum Divi Francisci, quos Cappucinos vocant, Missionum Apostolicarum in Rhoetia Praefecto, in quibus anno MDCXXII. Martyrii palmam accepit, Beatorum titulis ornando, & quidem XIX. Martii
cum Divi Josephi Beatissimae Virginis Mariae sponsi festa coluntur, in Basilica Lateranensi
132쪽
VITA II 3 eleganter ornata Benedictus Beatum Joannem Nepo mucenum canoni Sanctorum Martyrum inseruit: & jura, quae ex hujusmodi causis Romanis Pontificibus pendi solent, ut inde Altaria duo in eadem Basilica erigerentur, ab terum in memoriam Divi Barbati Archiepi, scopi Beneventani, alterum vero in memoriam ejusdem Sancti Joannis Nepomuceni, at tribuit. Indulsit deinde, ut in eadem Basilica XXIV. Martii solemnia Beati Fidelis a Sigma-ringa agerentur. LXXI. Sed Ecclesiae Beneventanae solli sed' qcitudo Benedictum urgebat, ut iter illuc re- proficitatur. Peteret tertium Provinciale Concilium cele-hraturus: duo enim ante Pontificatum Romanum Beneventi coegerat. Roma discessit xxvIII. Martii post habitum Consistorium, in quo Camillum Cyho ex Ducibus Massae &Carariae, Patriarcham Constantinopolitanum, Apostolico Palatio Praefectum, quem S. R. E. Presbyterum Cardinalem praenuntiaverat , Purpureo Galero ornavit. Marinum primo Profectus , inde Velitras , atque Cisternam , tum Privernum , & per Monasterium Fossae- novae Tarracinam . Κalendis vero Aprilis in fines Regni Neapolitani devenit. LXXII. Romani sane hujusmodi disces usis poni fidis P sum mi*D
133쪽
sum Pontificis sui aegre tulerunt, gravIter questi, eum, qui ob senium jam ad occasum vergebat, Roma abire, serte non reversum. Sed quot priscos inter Romanos Pontifices hujusmodi itinera etiam in summa senectutestequentarunt aut ex privata, aut eX publica causa & sane non solum Ecclesiae Beneve tanae , sed & Christianae Reipublicae intererat, ne Benedictus Uree concluderetur, cujus vita norma vivendi Episcopis pracertim erat . P storalis enim officii actiones Romae dumtaxat expletae segnius irritassent aliorum animos demissae per aures, quam fidelibus oculis variis in locis subjectae. Illud memoria dignum, quod licet adversante aura Pontifex Roma discesserit, serenum tamen coesum expertus est, ac postrema itineris die, cum pluvia ingrueret, Benedictus facto signo Crucis, & amialiaribus bene sperare jussis , pluviam ad qui
quaginta retro Passius arcere visus, itaut cum omni comitatu a pluvia prorsus intacto qui ta Aprilis. quae in feriam tertiam ante Dominicam Palmarum incidit, Beneventum tenuerit , quo etiam S. R. E. Cardinales Nicolaus Costia, & Franciscus Antonius Finius acce serunt, ubi inter pietatis ae religionis opera reliquum tempus, ac insequentem Majorem Hebdo-
134쪽
Hebdomadam transegit . Res plane hominum admiratione dignissima, quod cuncta . quae vix florente aetate Epistopi in suis Ecclesiis eo tempore explere solent, aliaque plura. quae Epistopi agere non solent, ipse jam octogenarius in Ecclesia Beneventana praestaret, in qua stequenter etiam ad populum dixit. Sed & in Pasthalibus festis, totoque tempore, quo Beneventi mansit, quot labores suscepit quot praeclara edidit pastoralis vigilantiae quot liberalitatis exempla E Non tamen legationes Principum, & Sedis Apostolicae negotia , ne quid morae inde acciperent, intermittere coniuevit. LXXIII. Mense Majo Concilium Pro- Couellium Pro-
vinciale in Metropolitana Ecclesia BeneUenta- ti emit .
na celebravit, convenientibus illuc non solum Provinciae Epistopis, sed & aliis ex diversis regionibus Praelatis, tum ut Benedictum imviserent ac venerarentur, tum ut insolitam actionem susciperent, inter quos Mondillus Mondillo. V Ursinus ejus ex statre nepos, quem diu inter pus Capuanus .
. PreSbyteros Congregationis Oratorii Divi Philippi Nerii Neapoli versatum ex Epistopatu Melphis & Rapollae ad Archiepiseopa, tum Capuanum superiori anno MDCCXXVIII. transtulerat, & nuper Constantinopolitanae P a E
135쪽
H 6 BENEDICTI XIII. Ecclesiae titulo decoraverat. Egο quoque ibi fui, qui Firmo discesseram, ut sacra Apost lorum limina Romae visitarem. Benedictus summae henignitatis ossiciis excipere Praes les, ad mensam in communi coenaculo adhibere , splendide quidem ad sobrietatem, parce ad luxum paratam, & de re Ecclesiastica Provinciae illius prudenter statuere et Nepotem, vero hortari, ut quae ipse in Archiepiscopatu Beneventano Praestiterat, ageret ille in C Puano. Expletis Concilii Sessionibus Eeci fiam Sancti Bartholomaei Apostoli, quam a
secundo Terremotu iterum eversam, rurSUS a
fundamentis elegantius restituerat, solemni ritu dicavit, & quae pro sacris ejusdem Apostoli Lipsanis ex veteribus illius Ecclesiae monumentis habentur, in Porphyretica urna olim conclusa, sub Aram maximam colloc
LXXIV. Ad finem mensis Benevento discessit viam repetens Romam versus eodem itinere. Substitit per aliquot dies Albani in aedibus, quas ibi magnifice construxerat, &eleganter ornaverat Nicolaus Maria Lerc
rius S. R. E. Cardinalis, Benedicti primus Administer,& a Secretis Regiminis, qui Velitras usque Summo Pontifici obviam venerat, qua
136쪽
UITA T , 1 in civitate Benedictus nuntium accepit de
obitu Gregorii Sellari S. R. E. Presbyteri Cardinalis , quem ex Ordine Fratrum Praedicae torum superiori anno ad hanc dignitatem evexerat et inde Romam regressus, ubi in Basilica Liberiana, ad quam primo grateS acturus Deo de incolumi ac prospero itinere desce, dit, a Sacro Cardinalium Collegio, & Romano Senatu honorifice exceptuS.
LXXV. At non levis Benedicto cura, quod sub tempus itineris sui Beneventum versus barbari Piratae ad Montem Ciretium plinres Pontificiae Ditionis Familias intercepissent, & in miseram adduxissent servitutem . De redimendis igitur Captivis tantus ei ardor incessit, ut neque studiis, neque officiis, sed
nec pecuniae Pareeret, cum redemptionis opus maturaret, votique compos factus est: siquidem sub Autumnum ejusdem anni Captivos omnes e Barbarorum servitute redemptos libertati , ac patriae restituit.: LXXVI. Mense sextili balneis in Vatbcano usus , quibus ipse quotannis uti consueverat, sed corporis viribus sensim deficientibus nihil a laboribus temperabat: eadem in sacris actionibus, eadem in audiendis singulis , eadem in expediendis Sedis Apostolicae nego-
Captivi a Benedicto redempti ta
137쪽
H8 BENEDICTI XIII. tiis, atque iis maxime, quae religionem spe-
lo Miltifiditio . ctabant, sedulitas; nam ut Vincentius a Paulo
Presbyter Gallus, Institutor Congregationis Missionis, necnon Matronarum & Puellarum Charitatis, inter Beatos Confessores haberetur , indulsit, cujus rei solemnitas XXI. Augusti in Vaticana Basilica peracta est , & mense Septembri in Nativitate Beatissimae Virginis Mariae, in Ecclesia ejusdem Beatae Mariae de Topulo nuncupata, post celebrationem privati Sacri, Beatae Julianae de Falconertis Ordinis Servorum Mariae Canonigationem . &VI. Octobris Ven. Servo Dei Petro Forierio Canonico Regulari Sancti Augustini Congregationis Lotharingicae Beatorum titulos decrevit .
B. Iulianae de Falconeriis Canon, gatio a Petri Forterii Beatificatio asee iis ad m, LXXVIL Secessit deinde ad Montem
Marium prope Urbem , prout illi in autumnalibus feriis mos erat, in parvo Moriasterio Ordinis Praedicatorum diversatus, ubi tamen, cum Deo vacaret, sacras actiones , si occasio ferret . alacriter amplectebatur . Κalendis
Novembris in Urbem descendens non solum consueta solemnia dierum illorum peregit, sed & in generali quatuor Temporum ordinatione mensis Decembris centum & amplius viros diversis Ordinibus initiavit, & in Na
138쪽
VITA II 'talitiis Servatoris nostri, quae festa Benedicto in terris postrema fuerunt, Familiarium iu rum industria factum est, ne consecratione albcujus Episcopi ea nocte detineretur et caetera enim praestare non destitit, quamvis fractis viribus & aegro corpore vix laborem stab
LXXVIII. Inter plures DivoS, quorum D, Gregorum. Ossicia ad Canonicas Horas recitanda Bene- ctuctuetur. dictus ordinaverat, merito rationem habuit
Sancti Gregorii VII. Romani Pontificis , cujus doctrinam & fortitudinem animi, summosque Iabores pro vindicanda Ecclesiastica libertate gravissimi Scriptores taculi XI. testantur, & Beatus Petrus Damiani eum adhuc
Cardinalem sanctissimi & purissimi consilii viarum appellat. Cum autem in lectionibus recitandis aliqua inserta rePerirentur ex iiS, quae Gregorius statuit contra conatus Henrici
Imperatoris in Ecclesiam, graviter id acceptum est ab aliquibus Principibus, porro non ab omnibus; plures enim publice edi lectiones illas in ditionibus suis mandarunt. At Benem dicto immotum fixumque fuit, ne vindicata a Divo Gregorio VII. Ecclesiae libertas silemtio involveretur, objecitque Apostolicas Comstitutiones iis, qui contra moliebantur ; mansiit
139쪽
Consilia de Par.ma & Placentia
Benedictus nil insalubritate aeris commotus religionis ac pietatis operibus insistens
propterea Gregorio cultus & honor aeque ac Benedicto pro gloria Praedecessioris gelus, animique constantia. LXXIX. Verum inter summos Princi PeS Vehementer agebatur de transferendo in
Italiam Carolo Regis Hispaniarum ex secum dis nuptiis filio primogenito, cui Farnesiae , &Mediceae Domus successio ex conditionibus pacis initae anno Jubilaei adjudicabatur ; at cum Parmana & Placentiam beneficiario jure a Sede Apostolica Farnesii tenerent, non levis inde Benedicto injecta est sollicitudo, ne quid juribus Sedis Apostolicae iniquum fieret, neve nobilissima illa Romanae Ecclesiae Feuda ah
exteris militibus occuparentur, multis in eam sententiam euntibus , quae Benedicto quoque Probabatur, ut praesidium militum Ecclesiae Romanae civitatibus illis imponeretur . aliis contra sentientibus rem discriminis plenam, nec sine gravi sumptu perficiendam fore . LXXX. Interea multis in regionibus Italiae, ac Romae praesertim ex diuturna ac nimia praecedentis statis , atque Autumni si citudine, ut Medici recte existimabant, qua dam suborta est insalubritas aeriS, quae graveT
ac vitiosos gignebat pituitae fluxus (catarrhos vocant senibus exitiales. At Benedictus nil
140쪽
plane sibi temperabat, nam XII. Februarii in Dominica Sexagesimae Ildephonium de Tum Monachum Olivetanum in Episcopum Hieracii in ora Calabriae consecravit, atque hie postremus fuit Episcoporum omnium, qui tali honore dignati sunt . Deinde cum Marcus Antonius Cardinalis Ansideus extremum diem obiisset, Benedictus funeris exequiis in Templo Divi Augustini xv. Februarii adesse
voluit, quo pietatis officio caeteros S. R. E. Cardinales, qui Romae obierant, fuerat Prosecutus, nil veritus Coeli inclementiam, grassantemque morbum. nam deficientes corporis vires charitas sustentabat. Inde ergo lenta febre correptus aegrotare coepit, ac fere triduum lecto decubuit piis precationibus intentus , donee XXI. ejusdem mensis feria m. ante Cineres, cum rei divinae flexis genibus pro religione sua praesens, Christi Corpore refectus esset, mox in lectulo statas ad horas Canonicas preces recitasset, ad Completorium veniens, imminentis migrationis suae dedit indicia i quare Christiano ritu celeriter inunctus hora XXII. inter Sacerdotum preces &lacrymas placidissime sublatus est, annoS namtus LXXXI. & amplius XX. dies , nam Februarius illi mortalis vitae initium atque finis.