Benedicti tredecimi romani pontificis ex ordine praedicatorum vita commentario excepta et Benedicto quartusdecimi dicata ab Alexandro Borgia

발행: 1741년

분량: 174페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

B. Serapionis

cultus a Canon Eatio Rca tar Margaritae a Cortona

Ioannes de Prado Beatis Martyri-hus adscriptus,

Ioa BENEDICTI XIII. Pontifice accepit, feria m. post Dominicam in Albis benedixit, atque sacravit, ut vetereSEcclesiae ritus de benedictione & consecratione Virginum , quorum in ipsa Urbe veluti in principe Religionis loco frequentiorem usum esse decet, restitueret s addiditque plenariam

omnium peccatorum remissionem atque in

dulgentiam Monialibus cujuscumque ordinis eo die acquirendam , quo perpetuis futuris

temporibus ubique terrarum a proprio Antistite sacrum velum susciperent, ac statis ritubus benedicerentur & consecrarentur. Cubium Beati Serapionis Martyris ex ordine Beatae Mariae de Mercede Redemptionis Captivorum confirmavit. Beatae Margaritae a Cortona ( ubi ejus corpus incorruptum &suavem spirans odorem conquiescit nuncupatae Tertii ordinis S. Francisci, quae asperis ac diuturnis poenitentiae operibus peccata diluerat , Dominica Pentecostes, quae in XVI. Maji incidit, in Vaticano Templo solemni ritu Christianae Apotheoseos honores decrevit. Mox XXIV. ejusdem mensis Fratrem Joannem de Prado Ordinis Minorum Excalceato

rum de Observantia Sancti Francisci Beatis Martyribus adscripsit. Ordini vero Excalceatorum Beatae Mariae de Mercede Redem

122쪽

ptionis Captivorum , qui proprio Templo in Urbe carebant, Ecclesiam una cum Paroecia S. Mariae in Monterone dedit. De identitate Corporis Divi Augustini eximii Ecclesiae Doctoris Papiae conditi jussit inquiri, datis literis Papiensi Episcopo, ac duorum tantum mensium induciis, quibus judicium conficeretur, ne per infinitas lambages ac disputationes res longius iret. His literis Benedictus Augu- sinum in profitenda Tradicatorum regula Tarentem , in Theologico curriculo ducem . in paclorali miniserio, cuncti Due vitae rationibus Tatronum suum nuncupavit. Episcopus, multis adhibitis consultationibus, rem diligentissime exploravit, ac tandem in comperto habuit, illa esse Beati Doctoris sacra Lipsana , quae Papiae in Ecclesia Divi Petri in Coelo aureo asservantur, ubi Luitprandus Longobardorum

Rex e Saracenorum manibus magno pretio redempta, olim condiderat.

LXIV. Abrogaverat Clemens XI. Legationis Apostolicae jus , quod in Regno Siciliae ultra Pharum tamquam Regiae dignitati conjunctum ad obitum usque Caroli II. Hispaniarum ac utriusque Siciliae Regis sex saeculorum decursu viguerat. Causa abrogationis praesertim ea fuit, quod nonnulli hujus

Divi Aurus inisacra Lipsana . Lerationis Ap stolicae jus Regi Siciliae a Benediacto redditum s

contractum tamen ac moderam tum a

123쪽

Roncilioni Civitatis ju ,Fabriano Cathedra Episcopalis datur

1o BENEDICTI XIII. Potestatis. Monarchiam vocant. Administri

Apostolicae Legationis excesserant modum: Propterea Clemens novam inierat viam ac methodum Ecclesiasticas Causas in Regno Siciliae ultra Pharum transigendi, quae tamen cum utentium moribus non satis reciperetur,

& ex hac Apostolici privilegii jactura Sacer

dotium & Imperium non recte convenirent, Benedictus XIII. non ab re esse duxit, ut pacem & tranquillitatem in eo Regno perpetuo firmaret, Siculorum etiam commodis cons Ieret, Apostolicae Legationis jus Carolo VI. in Romanorum Imperatorem electo, utriusque Siciliae Regi, ac multis & insignibus n minibus de Apostolica Sedebac universa Christiana Republica optime merito, in Regno Siciliae ultra Pharum , sublatis abrogationis causis, permittere. Primo enim Potestatis usum contraxit, & quae olim nullis fere circumsepta legibus , nullis inclusa finibus agere videbatur , ad juris & rationis modum aequetae sapienter revocavit, editis Apostolicis literis NI. Κal. Septembris anno MDCCXXVIII. LXV. Haec in Sicilia. In Italia vero oppidum Roncilionis in Faliscis populo frequenses amplum. civitatis nomine ac jure donavit et novam tamen civitatem Cathedrae Sutrinae sub-

124쪽

VITA Iossubjectam esse voluit, cujus Dioecesiis erat. Sed oppidum Fabriani in Piceno Camerinensis Dioecessis , Templorum splendore , sacris Lipsanis Divi Romualdi Camaldulensium Monachorum Parentis, ac Divi Silvestri Silvestrinorum Monachorum Authoris, incolurum quoque frequentia ac opibus insigne, in civitatem , ac Divi Venantii Ecclesiam, ubi praecipuum Canonicorum Collegium , in C thedralem, quam Camerinensii perpetuo conjunctam fore decrevit, erexit. Romae veterem Ecclesiam ac Coenobium S. Sixti, ubi Divus Dominicus inclyti Ordinis Praedicatorum Institutor diu fuerat commoratuS, magnis sumptibus instauravit & auxit. Xenodochium quoque, quod ad curandam valetudinem eorum, qui mentis insania laborant,

angusto loco in Foro Columnae extructum

erat, ad opportuniorem & ampliorem sedem apte constructam transtulit prope magnum Valetudinarium S. Spiritus in Saxia, cui &hoc conjunxit, ut pium adeo charitatis officium fiuctuosius ac diligentissime mente laborantibus exhiberetur et ac in Palatio suo Praefecti munus, quod Camillus Cybo Patriarcha Constantinopolitanus gerebat, red

dita in Familiares Pontificios jurisdictione, O quam

Coenobium Satim Sixti instauratur,& Xenod chium amentium transfertur . sum

risdictio Praefecti Palatio . Mensa Capituli vatica ni aere alieno li

beratur o

125쪽

1o6 BENEDICTI X III.

quam cunctarum fere Gentium more hujusmodi Praefecti obtinent, novis privilegiis munivit . In Basilica vero Vaticana cum Mensa Capitularis frequentibus rei agrariae jacturis

attrita, grande aes alienum paulatim Contra

xisset, ingenti pecuniae vi attributa Benedictus penitus dissolvit, ne CIerus illius Basilicae

consuetis stipendiis carere cogeretur, neque divinus cultus ibi languesceret, ubi summo-Pere vigeat, oportet. Canonici Benedicto

statuam ex aere eleganter ornatam , & annuis

pro eo sacrificiis statutis, accepti beneficii monumentum in Vestiario Basilicae posuere atadito titulo.

BENEDICTO XIII. PONT. MAX. VRSINO

ORDINIs PRAEDICATORUM OUOD BENEFICENTIAM NICOLAI III. ALIORUMQUE GENTILIUM svoRUM ERGA VATICANAMO BAsi LICAM AEMULAT vs MAGNUM IEI ALIENUM OB RENOVATAg PER PLUREs ANNOS REI ACRARIAE CALAMITATEsA MENSA CvPITULARI CONTRACTUM UNO DIE PONTIFICIA LIBERALITATE DIssoLUERIT CAPITULUM ET CANONICIANN IvERSARIIs PRO EO SACRIS IN PERPETUUM CONsTITUTIS GRATI ANIMI MONUMENTUM POSUERE ANNO DOMINI MDCCXXVIII.

LXVI. At

126쪽

LXVI. At in Galliis major Benedicti eu- 2: et

ra ac sollicitudo. Ibi enim Constitutioni Clementis XI. Unigenitus, qua liber Considerationum moralium Paschasii Quesnelii, ac una lsupra centum ex eo excerptae propositiones proscriptae fuerant, nondum ubique nec ab omnibus paritum erat. Pontifex vix ad universae Ecclesiae clavum ac regimen admotus

potissimam curam, & ossicia omnia eo intenderat, ut Ludovicus Antonius Cardinalis de Noailles Archiepiscopus Parisiiensis, in cujuS nomine & authoritate dissensionis suae praesididium posuerant pervicaces, tandem cum Romana Ecclesia palam sentiret ac loqueretur,& in Regia Lutetiae Parisiorum urbe Apostolica reciperetur Constitutio sincera & simplici fide. Magnam eidem Constitutioni Refractarii conflabant invidiam , quod perperam assererent , editisque libellis in vulgum spargerent, inconcussa ac tutissima Sanctorum Augustini, & Thomae dogmata eadem Constitutione convelli, quorum calumnias rejecerat Pontifex datis VI.Novembris anno MDCCXXIV.

literis ad universos Fratres Ordinis Praedicatorum,quibus Thomisticae Scholae doctrinam, ac praesertim de Gratia per se & ab intrinseco essicaci, & gratuita praedestinatione ad glo-O a riam

Divi Thomae do ctrim de Gratia a Mnedicto lauis datur ae

127쪽

riam sine ulla praevisione meritorum laudaverat , & Apostolicae vocis extulerat praec nio , Praedecessores suos imitatus, qui Angelicam Divi Thomae doctrinam summis laudibus fuerant prosecuti . Tantum enim aberat,

ut Refractarii quidquam possent ex summis Ecclesiae Doctoribus Augustino, & Thoma ad

erroris sui tutelam afferre, quin potius horum authoritate novus ipse error, sicut & veteres haereses aperte impugnarentur, & Catholicaveritas illustraretur . Plurimum hae literae contulerunt tum ad confirmandos in Galliis eos, qui bene sentiebant, cum etiam ad erigendos illos, qui dubiae potius mentis ambigubtate, quam ingenii pervicacia cunctabantur adhuc & haerebant, ne Apostolicae Constitutioni debitam profiterentur obedientiam. I terim Cardinalis de Noailles frequenter a Summo Pontifice de officio suo admonebatur , nec ille paternis monitis surdas praebere aures, sed libenter excipere, ac diu coram Christo Domino meditari, quomodo & Pontificis Maximi, & Ecclesiae universae votis faceret satis. Inveterata enim causa erat, multisque implicata difficultatibus , praesertim ex Pastorali documento, quod anno MDCCXIX.

ipse Cardinalis Archiepiscopus ediderat, quo

128쪽

UITA IOs Apostolica Constitutio in eam detorquebatur sententiam, quam Clemens XI. probandam non putavit. Nec facile poterant in freque,tissima totius Europae urbe, amplissimaque Dioecesi dissidentium ingeniorum aestuS Componi , exasperatique diuturnis colluctationibus animi ad concordiam & pacem revocari,

ut idem omnes sentirent. Vicit tamen veritatis amor; hoc enim Cardinalis de Noailles incensus, Christo inspirante , sapientissimum coepit consilium, datisque ad Summum Pontificem literis, palam professus est, se absolute& simpliciter Constitutionem Unigenitus sincero obsequio, ac debita reverentia suscipere et librum Considerationum moralium, ac Centum & unam propositiones ab eo excerptas eodem modo, & sub eisdem censuris in eadem Constitutione expressis rejicere: & insuper documentum Pastorale, quod anno MDCCXIX.

ediderat, ac caetera omnia, quae hac de causa ejus nomine prodierant, corde & animo retractare. Neque id his tantum literis praestitit, sed etiam Pastorali Edicto, quod in Regia

urbe proposuit, & per universam Dioecesim vulgavit, ut omnes pari secum fide & religione Apostolicae Constitutioni obsequerentur. Plenissimis paterni amoris significationibus

129쪽

cam auctoritatem tu tur o

ra o BENEDICTI XIII. occurrit Benedictus Cardinali atque Archiepiscopo amplissimo, quem quadam temporis procella a se divulsum vehementer dolebat,

diu expectatam obedientiae victoriam ei ex animo gratulatus. In Senatu habito um. Novembris MDCCXXVIII. gaudium suum Cardinalibus commune fecit: retulit quoque totius rei seriem, ac sincerae obedientiae sensus, quos insignis eorum Collega aperuerat. IS Paternae longanimitatis ac vigilantiae optatissimus fructus merito caeteris a Benedicto XIII. hoc anno praeclare gestis coronidem ponit et tali enim pacto causa omnium tempestate nostra gravissima transacta fuit, quae post editam a Clemente XI. anno MDCCXII. Constitutionem Unigenitus sexdecim integris annis innumeras

Apostolicae Sedi molestias , & assiduam injecerat sollicitudinem . LXVII. Verumtamen ex Polonia non levis Benedicto molestia . Vincentius Santinius Archiepiscopus Trapeguntinus Nuntius Apostolicus quamvis ingenii, ac prudentiae laude floreret, tamen apud Ordines Regni graviter offenderat; atque inde factum est,

ut in Comitiis Grodnensibus mense Octobri

MDCCXXVI. novella lex sanciretur, Nuntio,

& iurisdictioni Apostolicae injuriosa, additis

130쪽

deincae mense Novembri quinque Articulis, quibus ne quis apud Nuntium Apostolicum

causam diceret, aut ejus censuras Promulgaret , atrocibus interjectis poenis, cavebatur. Multa Benedictus egerat ad conciliandos ania

mos, & propulsandam injuriam non solum literis, & ossiciis apud Regem , & Rempublicam, sed etiam ablegato extra ordinem in Poloniam Camillo Paulutio Rrchiepiscopo Iconii Nuntio Apostolico . Monita Pontificis

pium Regis animum permoverunt, ut Ordines a praefatae legis executione temperarent, non tamen ut acta rescinderent ; quapropter

Benedictus ne Apostolica authoritas, & Ecclesiastica libertas detrimenti quidquam accuPerent , gravi, & praeclara edita Constitutione XXV. Septembris novellam legem damnavit . re quae inde acta fuerant, abolevit. LXVIII. In Natalitiis Servatoris Nostri pietas ac religio Benedicti summopere enutuit, nam totam Nativitatis noctem inter sacras actiones insomnis transegit, Divinisque ossiciis in Sacello Sixtino celebratis ad alterum Divi Pii secessit, ubi consecrationem, Vincentii Antonii Muscetiolae, quem Benedicto Bussio immatura morte sublato in Episcopatu Recineti & Laureti suffecerat, per git

Acta in Natalitiis

D. N. I Ago

SEARCH

MENU NAVIGATION