장음표시 사용
21쪽
a BENEDICTI XIII. Gravinatum Duce , & Joanna Frangipane Tolphia postremo germine hujus praeclarissimae stirpis, quae eadem cum Anicia censetur, Parentibus natus est Gravinae Iv. Nonas Fe-hruarii anno MDCXLIX. Petri Francisci nomen sortitus . Adolescens humanioribus literis, Philosophiae, ac utrique Juri in Patria operam navavit, optimis Praeceptoribus in disciplinam traditus a utrumque enim illi contigit,hene institui ac feliciter nasci. Adeo vero in literis profecit, ut Epigrammatum libellum tenera adhuc aetate in lucem ediderit: Epigrammatum autem argumenta omnia sacra, nihil prophanum. Ferdinando patre defun- cto , Petrus Franciscus posthabito Familiae miliae praetatio, Principatu, sibi uti Primogenito debito, divurum Fr. vitae, no afflante spiritu, specie quadam ac obtentuvam uri lustrandi Italiam, Venetias se contulit, ibique Praedicatorum ordini in S. Dominici Coenobio nomen dedit, Vincentius Maria appellatus , cessitque Dominico fratri secundo loco nato avitas opes, amplasque Ditiones majori abrenunciandi studio, quam alii acquirendi cupidine haec maxima fortunae bona Prosequantur. II. At hujus rei nuntius adeo Matrem,& Consanguineos perculit, ut non solum apud
22쪽
VITA JP,sules Ordinis Praedicatorum , sed etiam clε-hh. ix. eois apud Clementem IX. tune Rumanum Ponti cii. qu, dii.ficem eorum querelae invaluerint. Dicebant, .2 et Vi*Petrum Franciscum juvenili potius fervore , quam maturo consilio, divinaque vocatione sacrae Religionis Claustra ingressum. Rem,ex
qua nobilissimae Familiae spes pendebat (parabantur enim illi splendidissimae nuptiae non
inconsulta, inauditaque Matre, & Consanguineis transigi oportere. Clemens Adolescentis animum exploraturus, jussit illi, ut Romam veniret. Ubi Frater Vincentius Maria coram Pontifice fuit, ita vehementer causam oravit vocationis suae, ut Clemens, nonnisi divina voluntate id factum esse, intellexerit. Non solum itaque querelas Matris , & Consanguineorum compressit, consiliumque Adolescemtis laudavit, verum etiam probationiS annum, sacris legibus indictum iis, qui Religionem professuri sunt, ad sex menses contraXit, adeo pro certo habuit, Fratrem Vincentium MDriam divino Numine e saeculo ad Ecclesiam traductum, praematura Virtute excellere, &majora quaeque portendere. Ille laetus & al cer,quassi de saeculo victoria adepta, regressus ad suos, virtutum omnium splendore inter
Tyrones enitere, infimo loco esse, Vilissima A et quae-
23쪽
BENEDIcTI XIII. quaeque ossicia sibi deposcere, nunquam de
preM- genere & Patria quidquam locutus. XIV. FG
qua ejui in Cl... bruarii anno MDCLXVIII. solemnibus Religio-
nis votis se obstrinxit, mox in Philosophiae ac Theologiae curriculo Theses Neapoli, Bononiae , ac venetiis propugnavit magna cum laude ingenii sui: coeperat enim virtus anumum, mentemque illius insidere ante diem. Inde,sacris initiatus,Brixiae Philosophiam docuit et ibi Antonium Cardinalem Barherinum, Ordinis Praedicatorum Protectorem defunctum, funebri Oratione, quae typis mandata
fuit, diserte laudavit, & Apologeticam Epistolam pro regulari Habitu a Regularibus Episcopis deferendo in Josephum Clantes ex
Ordine Praedicatorum Marsorum Episcopum, qui adversam sententiam tuebatur , edidit . Ut sacrarum literarum studiis prolixius vacaret, incoenatum dormire, & post nocturnam Psalmodiam somnum non repetere, mos illi fuit. Contracto itaque cibo ac somno , a vino quoque abstinuit, ut animam suam transferret ad sapientiam. Vigesimo secundo aetatis anno vix expleto a Palutio Cardinali de Alteriis ex Apostolica dispensatione Presbyterordinatus . amantissimam Parentem conium laturus, Gravinam accessit , ibique, cum ad Aram
24쪽
V IT A i s Aram saceret, ea casula usus est, quam dum Mater praegnans Phrigio opere in Gynaeceo cum Ancillis suis pingebat , a Religioso Viro Ordinis Praedicatorum intellexit, a Puero. quem gestabat in utero, futuro Divi Dominbci Alumno, primo deferendam fore. III. Inde cum Bononiae moraretur, Pr ximo tunc sacratissimae Quadragesimae tempore Conciones in ea Dioecesi habiturus , Clemens X. XXII. Februarii anno MDCLXXII. dii' μ' 'o
ne tanta virtuS, cujus pleni, ac uberes supra 'si aetatem fructus undique apparebant, inornamta jaceret, quasi praenosceret Fratrem Viniscentium Mariam Ursinum, tunc vigesimum tertium annum agentem, futurum aliquando
Apostolicae Sedis decus atque praesidium, Presbyterum Cardinalem renunciavit. At ille, qui delitescere magis, quam apparere cupiebat, ubi Cardinatatus honorem sibi delatum esse intellexit, aversari, refugere, obsecrare, & deprecari a se eminentissimam dignitatem . Longa cum illius modestia pugna fuit ; nec sane acquievisset, nisii Clemens datis Ral. Martii Literis Apostolicis in forma Br vis , misso etiam Generali ordinis Praedic torum Magistro de Roccabertis interposito Praecepto eX religione sacramenti coegisset,
25쪽
ne promotioni suae diutius obsisteret. Itaque Romam profectus,Titulo S. Stati ornatus, novum Romanae Aulae invexit exemplum s pristina enim vivendi consuetudine nihil admodum immutata, ea animi moderatione, cultus modestia, victus parsimonia, eo religionis ardore , ea vigilandi ac precandi assiduitate, &in Ecclesia Dei strenue laborandi studio vitam instituit, ut Dignitatis suae splendorem fide
tantum , ac operibus quaereret.
IV. Sacrae Congregationi Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum PraefectuS, aliisque Cardinalium Congregationibus annumeratuS , quantum doctrina valeret luculenter ostendit: sed cum ille Animarum saluti sese propius impendere vehementer cuperet, amplissima Praefectura, quam Romae praecipui inter Cardinales optare solent, ultro dimissa , Archiepiscopatum Sipontinum adoram Adriaci Maris longe ab Urbe dissitum ,
ψho. d. ' . a BarbariS direptum, coelo insalubrem,pensi1o nibus praegravatum , quem Benedictus Caprimi pelletius sponte cesserat, die XXV m. Januarii MDCLXXV. a Clemente X. accepit, Pro
tulitque Archiepiscopatui Salernitano multis nominibus , ac divite censu percelebri, qui eidem a Carolo II. Hispaniarum & utriusque
26쪽
VITA ISiciliae Rege offerebatur. A Palutio Cardinali de Alteriis Archiepiscopo Ravennate, Viterbiensi, & Imolensi Epi scopis cooperantibus, m. Februarii eodem anno in Templo SS. Dominici, & Sixti consecratus, sublato a Clemente aetatis defectu (non enim ipsi XXVII. annum vix ingresso Pontificalis consecrationis munus recipere per aetatem licebat Sipontum proficiscitur, inde Gravinam, ubi Fratri Jacobo Mariae Conilio Veneto Ordinis Praedicatorum , a quo Priore Venetiis religiosum habitum acceperat, vices magnifice reddidit, illum enim ex Apostolico mandato in Episcopum Zacynthi, & Cephaleniae ordinavit. At Siponti primum summa illa Pastoralis vigilantia illuxit, qua deinde Dioeceses alias ac universam Ecclesiam Cardinalis Ursinus erat
illustraturus. Annuo censu reparationi Metropolitanae Ecclesiae consuluit. Seminarium Clericorum, postrema Turcarum invasione
sublatum, restituit, in quo viginti quatuor Alumni numerati sunt. Xenodochium etiam pro Infirmis & Peregrinis, Mons Pietatis, &alius frumentarius ad Cardinalem Ursinum Archiepiscopum referunt initium. Synodum
Dioecesianam anno MDCLXXVIII. coegit, cujus decreta uno volumine , altero Appendi
27쪽
Cem complexus est, utrumque vero typis edidit: sed & nova editione in memoriam, ac usum hominum revocavit Statuta Provim
cialis Concilii Sipontini sub Ptolomaeo Gallio Cardinali & Archiepiscopo habiti anno
MDLXVII. , quae oblivionis caligine obruta jacebant. V. Verumtamen anno MDCLXXX. XII. Januarii ab Innocentio XI.ad Caesenatensem Ecclesiam translatus, dum ibi Cleri mores emendare, multis propossitis Edictis christianam disciplinam tueri, sacris missionibus Populum excolere, Cathedralem Ecclesiam instaurare, aliaque pietatis officia exhibere satageret, coepit adversa valetudine laborare, quod ipse abstemius Caesenatenses aquas graveS admodum & insalubres ferre non posset. Quare Neapolim valetudinis causa se contulit, divinoque consilio factum est. quod Metropolit nae Eeclesiae Beneventanae, ex obitu Hieronymi Cardinalis Gastaldi tunc vacanti,ab eodem Innocentio XI. XV m. Martii MDCLXXXVI.
praeficeretur. ut Pastoralis ejus sollicitudo pateret latius . & amplior Dominici gregis portio tanti Pastoris munere seueretur. Pacificam Epistolam ad Clerum & Populum sibi concreditum Neapoli xxx. Martii dedit, ubi AD
28쪽
chiepiscopali Pallio in Templo Divi Philippi
Nerii Congregationis Oratorii XXvI. Maii recepto ad novae sponsae amplexus Beneventum properavit, instituto ibi XXX. ejusdem mensis solemni ingressu magno Exterorum accursu, plausu , ac laetitia. VI. Primas inter curas Metropolitani Templi, Ecclesiae S. Bartholomaei, Sacri Se--ti Beneventi . minarii , fatiscentis Archiepiscopii, Domorumque campestrium instauratio , quibus reparandis triginta aureorum millia hiennio impendit. Κalendis Junii MDCLXXXVI. Sa, bato , de laudibus Deiparae sermonem ad Populum habere coepit, quem morem servavit' semper, quoties ipse in Civitate praesens fuit, fere his millies dixit Sanctissimae Virginis lavides & vitam per singula prosecutus , sed ce, tum tantum ex his sermonibus pietate plenis &sacra eruditione refertis typis vulgavit.Perpetuum tamen hoc obsequii genus in Deiparam esse voluit statuta dote, ut unus ex ordine suo Praedicatorum in Metropolitana Basilica illud per singula Sabbata praestet. Decima quinta ejusdem mensis Junii Dioecesis visitationem aggressus fuit, eique ea methodo operam dedit , ut bienniis singulis universam Dioecesim lustraverit tanto Divini cultus incremento, ut B bre-
29쪽
.IO BENEDICTI XIII. hrevi in ea Archidioecesi (quae olim diu e ruerat proprii Pastoris praesentia) facies alia fuerit rerum sacrarum. Die XXI v. Augusti ejusdem anni primam Dioecesanam Synodum
coegit, & mox alteram XXV. Octobris, quam peculiari ritu Litaniarum vocant, servavitque hunc morem quotannis: propterea cum Cardinalis Ursinus triginta octo annis, antequam supremam Beati Petri Cathedram conscenderet, huic Ecclesiae praefuerit, totidem etiam celebravit Synodos; si tamen addamus Synodos dioecesianas , quas post adeptum Pontificatum Romanum celebravit, earum ninmeruS ad XLIV. excurrit praeter illas in Litantis. Nullus ex tot Synodalibus conventibus optimis sanctionibus caruit ad retinendam,
servandamque Ecclesiasticam disciplinam , quarum Synodorum Constitutiones sigillatim Prius editas, deinde in egregium & grande volumen collegit, quod Synodicon Dioecesanum
S. Beneventanae Ecclem inscripsit , continens XXXVIII. Synodos ante Pontificatum Romanum s illudque ex Typographia Archiepisco, pali vulgari jussit anno MDCCXXIII. Divi Philippi Nerii Patrocinium in Clerum ad universam Civitatem ampliavit, curavitque Clerum suum in Urbe & in Dioccessi excolere,institutis in
30쪽
in singulas hebdomadas collationibus de sa-
cris ritibus, ac de regulis morum . VII. At dum haec Pastoralis regiminis initia felicibus successibus, ac uberi fructu procederent, quinta Junii anno MDCLXXXVIII. Sab hato sacratissimae Pentecostes repente Terra tremuit, cujus vehementes motus universam Civitatem quassarunt. In ipsa Metropolitana Ecclesia transversa Crux cum Odeo, Pastophoriis, & novo Secretario eversa; quinque ejusdem Naves concussae, & ipsae itidem corruissent, nisi novi laterales parietes illas sustentassent. Archiepiscopium, una aula maXima eXcepta, totum corruit, & ipse Cardinalis Archiepiscopus, qui tunc in sacram Basilicam descendere, ac Vespertinis horis operam dare meditabatur, a summis aedibus ruinis murorum & laquearium involutus cecidit, sed Dbvi Philippi Nerii imaginibus, quae in armario erant, obtectus, insigni plane miraculo servatus fuit. Caetera quoque Civitatis Templa prostrata fuerunt, itaut nulla sacra Ades superesset, in qua Missae sacrificium offerri Deo Posset. Duo & amplius hominum millia in Civitate ac Dioecesii inter ruinas perierunt. Stetit tamen instactus Cardinalis Archiepiscopi animus, qui quamvis oculis laesus, nihil
Ingens Beneventi ex Terraemoria clades 1688. Arisehiepiscopus uis iis occurrit a