Benedicti tredecimi romani pontificis ex ordine praedicatorum vita commentario excepta et Benedicto quartusdecimi dicata ab Alexandro Borgia

발행: 1741년

분량: 174페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

IE. BENEDICTI XIII. de pastorali sollicitudine remittens primo Virginibus Sanctimonialibus consuluit easque ad Montis Herculis oppidum suae Dioecesiis, ac inde Neapolim transtulit, distribuitque plinra per Asteteria. Animum tunc adjecit reparandis Templis, Archiepiscopio & Coenobiiss& brevi adeo restituit rem, ut absque ulla cunctatione , postquam interfuit Comitiis, quibus Alexander VIII. ad Apostolicae Sedis fas bgium evectus est, Roma Beneventum re vermius mense Majo MDCXC. novum Archiepiscopium coeperit inhabitare, & mox Moniales Neapoli Beneventum reduxerit. Anno Vero MDCXCII. die XXVI. Maji feria secunda Pentecostes Divi Philippi Nerii (in cujus memoriam grati animi ergo propriam Missam a Sede Apostolica impetravit) festo recurrente, Metropolitanam Basilicam optime instauratam & Aram maximam solemni ritu dicavit saliis vero diebus septemdecim minores Aras ejusdem Basilicae .

t. Pre he;il. VIII. Insequenti anno MDCXCIII. mense

Aprili Provinciale Concilium celebravit, in quo quatuordecim Suffraganei Samnii Provinciae Episcopi, ac insuper tres honoris cauSacum Abbate Generali Montis Virginis, aliis

que Abbatibus interfuere, in quo nihil plane

32쪽

VITA I ad sacrae rei splendorem, praeclarumque totius actionis ordinem, nihil ad instaurandam, retinendamque in universa Provincia Ecclesiasticam disciplinam, cui optimis sanctionibus non consuleretur , desideratum fuit. Marcus Battaglinus Episcopus Nuceriae in Umbria totius rei seriem in Annalibus suis Sacerdotii& Imperii Tom. iv. summis laudibus commendavit . Ingens hujus Provincialis Concilii pro universiis Neapolitani Regni Ecclesiis Pretium ac fructus s nam data Synodica Epistola ad Innocentium XII., qua Concilii Patres postulabant, ut ille spolia Episcoporum,

quae ad Camerae Apostolicae jus referebantur, Cathedralibus Ecclesiis remitteret, clementissimus Pontifex benigne annuit edita de hac re Constitutione Apostolica, .cujus praeclari beneficii hoc monumentum Cardinalis A chiepiscopus in Metropolitana Basilica exci

tavit . NEAM

33쪽

BENEDICTI XIII.

NEAPOLITANI REGNI SUBLIMIA TEMPLOR vM TECTA A TER N v M v ATIAT ALLELUIA: NE DEINCEPS NvDA SINT PASTORUM SPOLIIS DITAvIT INNOCENTIUS XII. PONTIF. OPT. M A X, INSTANTE PROUINCIALI BENEUENTANO CONCILIO CELEBRATO MENSE APRILI ANNO MDCXCIII. DIUINO CERTE CONSILIO FACTUM. PSEUDO-CLEMENS VII. HIS AD INUENTIS SPOLII svRBANUM UI. NEAPOLITAN vM PONTIF. MAXIMUM SPOLIARE NIXUS EST. INNOCENTIUS XII. NEAPOLITANVS SPOLIOR vM ABOLITIONE CONCIVIS MEMORIAM ET NATIONALIvM ECCLESIARUM INOPIAM DECORE UESTIUIT. TANTI HIERARCHAE BENEFICENTISSIMO HOC IN MARMORE NOUUM TROPHAEI GENUS NON EX ADEMPTIS SED Ex REMISSIS SPOLIIS FR. VINCENTIUS MARIA ORDINIS PRAEDICATORUM CARDINALIS vRSINUS METROPOLITA AC CATERI DUO D. E v IGINTI SAMNITIvM PROVINCIA PONTIFICES EREXERUNT ANNO Ag ORBE REDEMPTO MDCXCIC

Alterum Provinciale Concilium mense Maio MDCXCVIII. celebravit, cui interfuerunt

tres

34쪽

VITA Istres supra viginti Episcopi, plerique Sustra-

ganei, ac caeteri honoris causa et eoque tempore sacra Divi Bartholomaei Apostoli lipsana perscrutatus stato ritu & cultu post solemnem supplicationem porphyretica in urna ad Aram maximam in novo & eleganti ejusdem Apostoli Templo condidit. Vetus enim Divi

Bartholomaei Templum ultimo Terraemotu disjectum anno MDCLXXXVIII. corruerat. Ubi inter confossionis ruinas sacra lipsana in arca aerea inaurata adinventa, statim in Metropolitana AEde deposita fuerant, donec idem Templum ab Archiepiscopo restitueretur. Adeo populo frequens, ac etiam apud exteros celebris actio fuit, ut a Dominico Viva

Societatis Iesu Presbytero, & ejusdem Concilii Theologo accurate descripta, typisque

vulgata etiam ab Innocentio XII. Romano Pontifice legeretur, qui captus splendore ac ordine rerum, eundem ordinem in translatione , quae tunc instabat, sacri Corporis Divi Pii V. ad tumulum in Sacello Sixtino in Ex- quiliis magnifice paratum , servari mandavit . Illud non praetereundum, quod in solemni supplicatione Beneventi ducta per Urbem, quamvis Concilii Patres in gestatione sacrae urnae cum Archiepiscopo per vices alternarent,

35쪽

Clement XI. usum Mitrae Canonicis Beneveu tanis indulgct . Beneventu tetoa iterum Terrae motu quassitur .

Mira Archiepiscopi constantia in propulsandis malis s

a 6 BENEDICTI XIII.

rent, ipse tamen Archiepiscopus nunquam succedi sibi voluerit. IX. A Clemente XI., cui in Pontificiis Comitiis suffragatus fuit, usum Mitrae cum indumentis, & paramentis instar Abbatum pro Dignitatibus & Canonicis suae Metropolitanae Basilicae amplissimo Diplomate impetravit , ac in pervigilio Nativitatis Domini anno MDCCI. solemni ritu Mitras benedixit, imposuitque Dignitatibus & Canonicis suis . Alias etiam ab Alexandro VIII. Pontificalium ornamentorum usum pro Pomptio Sarnelio insignis Collegii Sancti Spiritus Abbate, viro eruditissimo, & multis sacris lucubrationibus satis noto, tunc Auditore suo Generali, atque inde vigiliarum Episcopo impetraverat . Sed iterum XIV. Martii MDCCI I. Terraemotu Civitas concussa fuit. Templa, aedes,ac aedificia omnia vel eversa vel labefactata.

Cardinalis Archiepiscopus in Archiepiscopiodegens, Piasque preces in Divi Philippi Nerii

honorem recitans , ejusdem ope etiam hac vice servatur incolumis: Archiepiscopium stetit fatiscens tamen, atque inde nova enituit Ar

chiepiscopi sollicitudo pro Sanctimonialium

36쪽

VITA I & fortis in ea tempora incidisset, ad hanc secundam Civitatis cladem despondisset animum , atque iisdem iterum supervenientibus malis tandem cedere, non indignum putasset. Sed contra Cardinalis Ursinus audentior ivit. Ipsi enim Deus excelsam adeo, erectamque mentem dedit, ut adversa omnia infra spei magnitudinem, quam in Divina Providentia collocaverat, arbitraretur . Talem siquidem semper se exhibuit Episcopum, qualem Ma- . 'gnus Gregorius docet Episcopum esse oporte- iemestu oportet,

re : qui scilicet cunctis carnis pessionibus moriens et D mi par

jam spiritaliter Civit, qui prospera Mundi postponit, qui nulla adetersa pertimescit, qui sola interna desiderat. Tantae virtuti defuisset occasio, nisi hae publicae calamitates, atque aerumnae summam illam animi vim, fortitudinem, patientiam , tolerantiam acrius explorassent, atque acuissent. Ipso secundi TerraemotuS anno, ut

pauperes pueri in literis, ac moribus diligenter instruerentur, Clericos Regulares Matris Dei, quos a piis Scholis appellant. Benevem tum evocavit, jussitque ut Collegium erigerent octo ducatorum millibus in fundationis subsidium erogatis. X. Ecclesiam cum Coenobio S. Mariae Angelorum Fratrum Ordinis Servorum Bea- C tae

37쪽

8 BENE DI CTI XIII. tae Mariae, donatis decem millibus, perfici. b.., . . s. mandavit; absoluto tamen opere, ac Fratribus postliminio reversiis, marmoreo in monumento , Proprio eorumdem servorum aere, Ecclesiam cum Coenobio a fundamentis erectam

fuisse, jussit inscribi, ne tam pii operis gloriam

sibi vindicaret in terris, qui mercedem unice praestolabatur in Coelis. Presbyteris Societatis Jesu primo pro absolvenda Templi aedifi-

catione multum aeris tribuit, deinde propriis sumptibus construere coepit Collegii ades , quae amplitudine sua Conditoris magnificentiam satis superque demonstrant. Pro res btuendo vero Templo, Coenobioque Sancti Dominici sui Praedicatorum ordinis septemdecim, & amplius ducatorum millia impendit. Pro fundatione Coenobii Fratrum Carmeli tarum Discalceatorum decem ducatorum millia contulit. Hos enim, & Fratres Minores Sancti Francisci, quos Remrmatos vocant, & Clericos Regulares Ministrantes Infirmis, quos Cruciferos dicunt, multis sumptibus in Urbem invexit. Pro quotidiana Ossicit B. Mariae Virginis recitatione a Metropolitanae Basilicae Canonicis, ac Mansionariis peragenda vigintiquinque ducatorum millia cum septingentis quinquaginta erogavit. NOUum in

38쪽

VITA Vitulani oppido erexit Canonicorum Collegium , quorum quatuor ab ipso dotem acceperunt . Divi Bartholomaei Xenodochium, his dirutum , semel atque iterum aedificavit , in quo singulos Peregrinos diebus tribus alere , iisque pedes abluere, mensaeque humiliter ministrare consuevit.

XI. At non licet ire per singula, quaepius , ac munificentissimus Archiepiscopus Cardinalis in diuturno sui Archiepiscopatus

regimine gessit, ne scriptio nostra modum emcedat. Ut itaque paucis multa complectamur, nullus praeteriit annus, non mensiS, non dies, qui praeclaro aliquo aut pietatis , aut liberalbiatis opere notari , ac signari non possit Praesulibus ad exemplum, posteris ad memoriam.

Nullum est pnicii Pastoralis genus, in quo ipse non fuerit diligentissime, ac frequentissime

versatus . Quidquid ad Dei cultum , ad Tem- Plorum ornatum, ad sacrae supellectilis nitorem , ad sacrarum Reliquiarum custodiam, ad veteres Ecclesiae ritus retinendos , ad servanda Ecclesiasticae libertatis jura: quidquid ad animarum salutem, ad praedicationem Vehhi Dei, ad erudiendum Elerum, & Populum, ad imbuendos in sacra Catechesi pueros, ad emendandos mores, & corruptam disciplinam C a rem

Reliqua Bene venti , quae Archiepiscopale ostiatum s claute

39쪽

ao BENEDICTI XIII. reparandam: quidquid ad pauperes Peregrinos, Infirmos, Orphanos, Viduas, Defunctos fovendos, ac juvandos excogitari potest, omnia praestitit, cuncta implevit. Unum in ipso semper stetit in clade illa, & calamitate, quam

semel, atque iterum Benevento Terraemotus

intulit, fractis perditisque rebus praesidium. Nulla fuit in Civitate, ac Dioecesi Ecclesia ,

Coenobium nullum, nullum hominum genus, quod ejus providentiam , ac profusam in omnes liberalitatem non senserit: & ne praesens tantum aeta , sed & futura quoque ejus beneficentia uteretur , Sacras Missiones a Presbyteris Societatis Iesu per Dioecesim singulis

trienniis obeundas, statuta dote, produxit in aevum. Montem unum sex millium ducatorum dote constituit ad reparandas pauperiores Archidioecesis Ecclesias. Pro pauperum vero annona frumentarium unum in Civitate, in Dioecesi vero centum sexagintasex aere suo aut ereXit, aut auxit. Tantum etiam studium,

curam, diligentiam adhibuit in conservandis,& augendis Ecclesiarum suae Dioecessis bonis, quamvis duplici Terraemotus clade imminutis , ut quae sub initium sui regiminis in unum omnia collata vix septem supra sexaginta ducatorum millia in redditibus quotannis eXce-

40쪽

VITA EIdebant, ducta ratione anno MDCCXV. quinque supra centum triginta millia quotannis eXcedere compertum sit. Ita enim misericors Dominus addidit ei omnia, quaecumque fuerunt,

duplicia.

XII. Unum ne praetereamus; cum Beneventum , quamvis inter duos amnes conditum, fontibus careret, ac propterea summa Civitatis pars aquarum Penuria laborareta Arei id. ob. Cardinalis Archiepiscopus Theodoretum . longo Iuctu am

a A quas Benevent

Cyrensem Antistitem, qui hujusmodi heneficium Civitati suae praestitit, egregie imitatuS , longo ductu, decem aureorum millibus impensis, largas in Urbem intulit aquas, illasque in fontem deduxit ante Templum S. Sophiae, cujus Monasterium vetus olim ac celebre , postquam ex resignatione Benedicti Ca dinalis Pamphilii commendatum sibi fuit, splendide restituerat, S. P. Q. B. tanti beneficii memor ad fontem in Divi Bartholomaei foro postmodum extructo hoc monumentum

SEARCH

MENU NAVIGATION