Historia Hrolfi Krakii inter potentissimos in Ethnicismo Daniae Reges celeberrimi; ... per Thormodum Torfaeum, ..

발행: 1715년

분량: 252페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

rum gentium robore & opibus suffultum, stipatumque incomparabilium militum satellitio , militiae nihilominus studia,

contra quam a teneris consueverat, secu- iro permutasse otio; tantae mutationis

caussam carpit altius perpendere ; qVam non ab ingenio immensae gloriar & imperii proferendi cupido provenire ratiocinabatur; fortunam illi suspectam esse, quam amplius experiri vel irritare ver retur. Maritum igitur aggressa exponit, suam iniquo animo tributi a fratre nullo jure indicti conditionem ferat, servitutis naturam, pensionis onus, non libertatem, redolere; hanc tamen sibi a patre parem cum fratre relictam; quam cum illibatam

tueri frater, invitante natura, teneretur, eripere tamen, nulla offenSa irritante,

sustinuerit: nec subjectionem illam bello, sed violatione &derum, consanguini- tatis, amnitatis, amicitiae, jurisque hospitalis, quaesitam : hortatur itaque, ut se in libertatem, cum primum occasio da retur, vindicaret: ignavos homines etiam tutissima quaeque formidare ; neque si reliqua Regulorum cohors potentiam L ' Hrou

222쪽

Erolii invictam aestimet, ideo inexpu- gnabilem esse; Unum reliquis ducem se praebere oportere; an de nmilo esse credat , quod familiaria militiae studia jam. , . diu intermiserit 3 an insatiabilem gloriar, opum, finiumqVe dilatandorum cupidis nem moderationis legibus se submisisse arbitretur 3 longe aliam subesse causam - discat; nimirum fortunam, qVam reve Tenter habere nesciverit, ab eo recessisse; cumque hoc illum non iugiat, prudenter moderationis & publicae securitatis titulum praetendi. Igitur, quo facilius optatae ilibertatis Compos neri possit, nihil. Praecipitandum; petendam a Rege in t ennium tributorum dilationem , quam sciat; interea copias undiq; colligendas, Regulos sollicutandos, & specie pensionum carpenta α' currus, milite & armis onustos invehemdos, qui improvisos & nihil hostile metuentes adoriantur, praemium audaciae, non modo immunitatem, sed & omnium regnorum statris sui accessionem, non tantum jure belli, sed etiam haereditatis, finturum. Talibus dictis maritum ad prod,

223쪽

tionem moliendam incitavit; nec dist

lerunt legatos ad Regem mittere, pro vectigalium induciis impetrandis; quorum petitis Rex libenter annuit. Fuit Skaeda omnium sui temporis veneficarum facile princeps; a genere materno illud, quod humani ingenii captum fugit, praeclaroedocta; si iis quas de origine ipsius antiquitas credidit, fides tribuenda est. Intermedio tempore, quotquot exsecrandarum, sed id temporis licitarum, artium peritissimos vel ipse cognovit, vel fama

percepit, undique collegit 2 quorum Op ra coniuratio tanto temporis spatio o culte per incrementa serpsit, ne unquam ad Regis vel consiliariorum aures perveniret: Instrumenta interim ad destinata perficienda neCessaria, sagae, milites, armatura, commeatus, curruS atque adeo omnia magno apparatu conqViruntur,

Trantur.

CAP. XXV.

224쪽

insidiae deteguntun. Atmutarum nomina. Cum' moroardianis congressin. Biar ii artes. Shiadae venescia. Hro us

emuntur. De Meraio Midmordens relatio. De gladio Ak nungo, S

fama.

lastum Jolense Regio luxu celebrans dum imminebat; undique magnare

i invitati confluxerunt; &in his Hicii vardus Regis affinis cum Skuida praenierat. Saxo intra maenia receptos, C

vivioque adhibitos, reseri: id quod nem

, ni iti I

225쪽

nostrorum traditioni adversatur, licet illud omiserint; nam tantum excitos te toriis milites oppidum corona cinxisse memorant. Utrumque consistere potest. Nihil enim impedit, quo minus HiOr- vardum & Skuidam Rex conViva lis impensis deliciis, ut Saxo loquitur, prosecutus fuerit, magna parte comitatus eorum intra mamia. imo inter palatia, .recepta : qui autem in tentoriis delinaerunt, non prius plodire poterant, quam signum euet datum, ne intempestiva eruptione insidias proderent. Igi' lut qui Hiorva o ministraruut, eumqVein Convivium secuti sunt, noctu cubilibus dilapsi regiam forsan petiverunt, reliqVis militibus per apertas portas intromiΩ. sis : quocunque modo insidiae in ape tum tandem certamen eruperint, pr certo constat omnes Athletas in aciem prodiisse, editaque ingenti strage ad Ultimum una cum Rege suo occubuisse. Uerum cum in quibusdam noster scriptor a Saxone dissentiat, placet ea adscribere, non ea intentione ut hoc vel illud magis probem cujus mihi nulla certa

226쪽

notitia. Primus Hialtius Regia excedens intra tentoria Shuldae conditum militem observasse memoratur: ne tamen rem non satiS compertam referret , vel

pavoris indicia proderet, dissimulato periculo ad pellicis sua enim singulis At, letis pellex erat thalamum processit;

quam a complexu disicedens sciscitabatur, utrum duos, singulos duos & viginti amnos natos, an unum octogenarium mallet y duos iuvenes uni silicernio praes rentem admOG naso mutilavit; provisurum consessus, ne formae decus rixis jurgio & caedibus in posterum ansam pra heret. Illa truculentiam questa nihil ali ud responsi accepit, quam fatum instans etiam at ea adigere, quae alias nunquam decreta essent. Inde ingressus ad Regem, ubi campos omnes milite coopertoS Viderat, monet adesse sororem, tributa tamdiu dilata novissime pensaturam: totam Regiam a milite circumsessam : planit, em armatiS resertam et hortatur deinde milites, ut intrepide pro Rege latera sua hostium gladiis objiciant, memoreS b neficiorum ,quae hac occasione quam re

227쪽

ctissime rependi possint : prodigia quidem multa, sed neglecta, praecessive, hanc ultimam ipsis noctem futuram portendentia : providendum ne inulti morbantur; nec incruentam victoriam, rebeulibus proditoribus, non justis hostibus, relinqvant. Neque Hrolfus neque satellites idolorum cultui unquam dediti fuisse traduntur; vires' corporis, & insita animi sortitudo, singulis numen erat. Nomina vero duodecim Athletarum haec res Tuntur .: Hromundus Durus. Hrolfius Sagittarius. Suipdagus. Belgadus. Hui sertas. Hahlangus ΑCer. Hardrefili. Ηa-kius Vegetus. Voltus Magnus. Storoufus. Hialtios Generosus, &Bodvar pia latus: Biarcho SaxoniJ illud cognomen ei inditum est postquam aulam Hressi ingressus est, eo quod omnes illius Berse Eos expulerit, quosdam etiam vita pri--rit, cum ipsi admodum impares, fastu tamen elatiores essent. Rex, ut praesens periculum instare animadvertit , loco miam alacritate exsiliit; non tanqVam ad Vi tae diarimen aut certissimam mortem,

L 4 . sed

228쪽

sed splendidum convivium iturus et En, inquit, nunciate Hiorvaeso, nos prius genio indulturos, postea certa ipsis vIrtutis nostrae indicia relicturoso Atque his dictis ad epulas & convivium revocat satellites magna festivitate excepit. Inde in praelium itum et ingens ubique edita strages. Rex ipse in medias turmas i vectus dignam fastigio suo pugnam edidit. duodecim eum virorum robore pra . ditum, ipsi Athletae testabantur. Et jam

- Ηiorvardiani paulum retrocedere caep runt; nam visus est Regem quoquo se. Verteret immanis ursus praecedere, i ' obvios omnes pedibus contrivit, adeo ut cominus accedere singuli Vererentur. Athlebe interea in medios hostium ma-

nipulos facto globo irruunt. Sternuntur ab utroque latere morordianae copiae, i quoad universa acies inclinaret. Tum Hialtius Bodvarem Biactium praelio e esse deprehendens,valde indignatus ,apud Regem de tanti herois ignavia queritur,. qvi praeter morem iam se ex acie subduxerit, summo discrimine instante. Rex

229쪽

neqVaram culpandum asserit; se enim ipsius virtutis tot documenta habere, ut certus sit, ubicunque se contineat, majore id fieri sua suorumque utilitate, quam si praesens in acie staret. Negat. itaque interpellandum. Non acquievit Hialtius monitis Regis , sed digressus ehello ad inquirendum Biactium in Regiam

tendit: ubi cum otiosum ostendisset, cum merita in eum Regis . tum propriae Viri . tis,eo tenus invictae,fiduciam nova inertia mutatam, & eommilitonum spem expro-hravit. Ingemiscens igitur Bodvar, illi- surrexit:. expositaque facinorum su rum Iliade, constare ait, nulla se formidine. teneri, neque enim ignem vel arma

unquam fugisse, neC invictum Agnaris Bersecti, apographum habet Angant' ris, forte incuria librarii) ejusdemque Regis, robur manus stias effugisse: prod

esse jam ipsi Ilialtio) arctum societatis

nexum 3 alias neminem, praeter solum Regem, impune se exciturum fuisse Verum nequaquam tam utilem quam mdelem eum Regi suo operam hae provo--tione praestitisse , nam eo rem reda-ς Lς ctam,

230쪽

ctam, ut de eventu pugnae dubitandum foret, ni intempestiva interpellatione serturbanet: jam vero hostium cadavera fortitudinis suae testes habiturum; qua quam longe minus eos catervatim stem , nendo, quam intra Regiae parietes pro tempore delitescendo , λ prosecturum sciat. Hialtius errorem consessus, obcae cari homines, quos fata urgent, respon- .dit. His dictis in aciem se utemis comsert. Id egerat Boduar quod alias num ram; nam cum esset res cum iis hosti

bus, qui non virtute, sed praestigiis de

incantamentis bellum gererent, Occupavit prius harum artium certamen, Virtur tem sociorum 2li numero hostium, non item malis Darmonibus , oppositurus, tantumque profecit, ut non solum omnemivonesicarum vim eluderet, sed etiam ur- , si simulachrum ad defensionem Regis imὰ cantamentis exciret, quod plures hostia um prosternere Visum est, quam Rex ,

cum omnibus pugilibus. Verita pomqvam accitu Hialtu in pugnam progressus est, nutris amplius ursias Regem pra cedere visus est. Tunc primum AMM. cum

SEARCH

MENU NAVIGATION