Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

741쪽

STA VU M, Suecorum Regem, quibus eum,ut adeonfirmandam pristinam cum foederati Belgii Ον-dinibus amicitiam propensum atque benignum animum Urere velit ,sedulo hortatur, eique su-dia suas qua in re usu est int, defert, ἐθα

oliverius Protector Reipubl. Angliae &cta

Selenissimo Principi, Carolo Gustavo, Suecorum , Gothorum, Vandalorumque Regi &Q.

Serenissime Rex, Amice ac foederate charissime.

Cum eundem Nobiscum animum, idem consilium in Majestate Uestra inesse animadvertam, Protestantium fidei defendendae contra hostes ejus, hoc tempore, si unquam alias, infestissimos, unde est, quod tam prosperis successibus Vestris victoriarumque nuntiis pene quotidie laetemur, tum iulud sane vehementer doleo, quod unum laetitiam hanc nostram turbat atque corrumpit, perferri ad Nos inter laeta caetera, Vestram cum foederatis BelgitProvinciis amicitiam pristinam non satis comstare, remque eo deductam inter Vos, in mari, praesertim Ballico, ut ad discordiam spectare videatur. Cujus causas quidem ignorare me fateor; eventum certe nisi Deus avertat) Protestam lium summae rei periculosissimum fore facile pedishicio. Quapropter pro illa arctissima necessituis. dine, quae cum utrisque Vestrum Nobis intercedit, Proque eo quo duci omnes imprimis debemus, Religionis Reformatae madio atque amore Nostrum

esse censuimus, quςmadmodum foederatos Belgii ordiis

742쪽

PROCERUM EUROPAE. 6 s

ordines ad pacem & aequanimitatem magnopere hortati sumus, ita nunc Maiestatem Vestram hortari. Satis superque hostium Protestantibus ubique est: nunquam acrioribus odiis inflammati conspirasse in exitium Nostrum undique videntur. Testes Alpinae valles haud ita pridem miserorum caede ac sanguine redundantes; testis Austria , edictis nuper & proscriptionibus Caesareis concussa; testis Helvetia; quid enim attinet pluribus verbis tot calamitatum recentium memoriisam luctumque revocare t Haec omnia loca quis nescit Hispanorum & Romani Pontificis consilia incendiis, cladibus,' vexationibus orthodoxorum per hoc biennium miscuisse Z Si ad haec tot mala Protestantium fratrum inter se dissensio accesserit, inter Uos praesertim , quorum in virtute, opibus constantia praesidium Ecclesiis Reformatis constitutum est maximum, quantum humanae opis est, periclitari Religionem ipsam Reformatam, atquc in summo discrimine versari necesse erit. Quod contra, si universum Protestantium nomen ea, qua decet, inter se fraterna consensione perpetuam pacem coluerit, nihil omnino erit, quod pertimescamus,quid hostium vel artes, vel vires incommodare

Nobis possint; quos sola Nostra concordia vel propulsabit vel frustrabitur. Quapropter Maj estatem

Vestram majorem in modum oro atque obsecro,ut ad confirmandam cum foederatis Provinciis amicitiam pristinam, si qua in parte collapsa est aut imminuta, propensium atque benignum animum afferre velit. Si quid est, in quo mea opera, fides, diligentia ad compositionem usui eue possit, eam

743쪽

omnem Vobis profiteor atque defero: Deus modo aspiret faustumque es e jubeat, quod cum summa felicitate cursuque perpetuo rerum prosperarum Maiestati Vestrae exopto.

Majestatis Vestrae ,

Ex Palatio Nostro mest monasterii, die Aug. 26 6.

Studiosi si musoli verius, Protector

Reipubl. Angliae.. CCXXXVII. Litera O LIVE RII. Protectoris Rei publicae Anglia,' ad yOHANNEM IV. Lusitania Regem, qu*biu gaudium de pace firmi ma inter utramque

gentem sancita conceptum testatur, ac ea, qua coris rigenda restarent, peculiari transactione quamlovus emendarum iri promittit, ἔθα

Oliverius Protector Reipublicae An

gliae &c. Serenissimo principi Ioanni Lusitaniae Regi, S. D.

Serenissime Rex. DIe undecimo Iulii proximi, stylo veteri, san

ctionem pacis a Majestate Vestra jam ratae, a Legato vestro extraordinario Londini transactae, nec non arcanorum & praeliminarium articulorum per Thomam Maynardum accepimus: perque Li-

tetas a Philippo Mea dom nostro Olyssippi Inte nuncio eodem temporς datas, nostram etiam dictae U pacis

744쪽

PROCERUM EUROPAE. '6 ν

Pacis & articulorum sanctionem, pro iis mandatis, quae a nobis ea de re acceperat, Majestati Vestrae ab ipso redditam intelligimus: cum supradicta sanctionis instrumenta ineunte Iunio proximo vicis-s1m data acceptaque Rusient adeo ut nunc interutramque gentem pax firmissima sincita sit. Qua ex pace nos quidem voluptatem haud mediocrem Percepimus; propterea quod earn & communitatriusque gentis utilitati fore arbitramur, hostiumque communium haud levi detrimento, qui ut prioris foederis turbandi rationem aliquam primo invenerunt, ita nunc, ne idem instaurari foedus posset, intentatum nihil reliquerunt. Neque dubi- iam Nobis est, quin suspicionum utrinque offensionumque inter Nos materiam creandi occasionem nullam praetermissuri sint. Quas Nos quidem, quantum in Nobis est, quam longissime amovere animo Nostro ita constonter decrevimus, imo ut majorem indies mutuam fiduciam haec nostra pariat necessitudo, tam Vehementer cupimus, ut

eos pro hostibus habituri simus, qui ullis artibus amicitiam Nostram imminuere conabuntur inter Nos Nostrosque populos hae pace stabilitam; eundemque esse Majestatis Vestrae animum ac voluntatem facile Nobis persuademus: Cumque placuerit Majestati Vestrae suis in literis ad Nos quarto & vigesimo Iunii, stylo novo, datis & diebus aliquot

post instrumentum confirmatae pacis datum atque acceptum Nostro internuntio traditis, clausularum quarundam huius foederis mentionem facere, quas aliquantum immutatas velit, ut quae huic Reipu-

uu 3 blicae

745쪽

blicae, quemadmodum Majestas Vestra censet, levis admodum sint momenti, Portugalliae Regno maximi peculiari tractatione agere iis de rebus, quae a Majestate Vestra proponuntur, & si quid praeterea foederi stabiliendo vel etiam arctius obstringendo conducere alterutri parti videbitur, parati erimus: in qua Majestatis Vestrae, suique populi haud secus atque Nostri, ut utrisque aeque satisfiat, rationem habebimus: atque haec omnia olyssippi an Londini agitanda ac transigenda sint, Vestra optio erit. Verum hoc foedere jam rato signisque gentis utriusque rite obsignato, dato denique vicissim atque accepto, immutare partem ejus ullam idem esset atque totum rescindere; quod Majestatem Uestram minime velle pro certo habemus. Majestati Vestrae fausta omnia ac prospera cXOptamus.

Majestatis Vestrae

, Ex Palatio Nostro Nestinonasterii, die - Λug.

Oliverius, Protector Reipubl.

Angliae &c. CCXXXVIII. Li rea O L IVERIL Protectoris Reipublica Anglia, adΤο H ANNEM IV. Lusitania Regem, quem ut ab autoribus sociisque cadis, Philippo Me λπει, internuntio in Aula Lusitanica Anglicano, lintennata, supplicium scelere isto dignum repeti jubear, impenis rogat, I IL

746쪽

PROCERDM EUROPAE. 6 ρ oliverius, Protector Reipubl. Angliae &c.

Serenissimo Principi Ioanni, Lusitaniae Regi, S. D.

Serenissime Princeps. PErlatum ad Nos est facinus illud inhumanum

ac nefarium, quo caedes Philippi Mea domes Internuncii apud Vos Nostri, transgendae pacis causa a Nobis missi, attentata est: cujus atrocitas tanta fuit, ut Divino plane Numini atque tutelae ejus conservatio attribuenda fit. Nosque ex literis Majestatis Uestrae sexto & vigesimo Maji proximi ad nos datis, perque Thomam Maynardum Nobis redditis, permotam facti indignitate Majestatem Vestram, de autoribus jussisse quaeri intelligimus, ut stipplicium de iis, pro eo, ac meriti sunt, sumatur. Verum comprehensos esse ullos ex iis, aut jussa Vestra hac in parte quicquam esse- Cisse, nondum accepimus. Quapropter Nostrum esse duximus palam significare, tentatum illud facinus barbarum, & partim commissum, quam indigne feramus; atque adeo a Majestate Vestra postulamus, ut ab illius facinoris autoribus, sociis. administris supplicium debitum repetatur: Et quo f. hoc maturius fiat, ut honestissimi integerrimique viri quique gentis utriusque paci quam maxime student, huic quaestioni praeficiantur, quo res penitus investigari, tamque in autores sceleris , quam in ministros severius animadverti possit. Id nisi fiat, neque Majestatis Vestrae justitia, neque Nostra hujusque Reipublicae existimatio vindicari, neque conservandae inter utramque gentem amiciu u ε . tiae

747쪽

tiae ulla ratio firma esse poterit. Majestati Vestrae felicia favisaque omnia precamur.

Majestatis Vestrae

Oliverius, Protector Reipubl.

Angliae &c. CCXXXIX. Lirera O L I VE RII, Protectoris Reipubliea Anglia, ad ORDINES HOLLANDIAE, quibus

eos, tu Guillelmo Coopero, pactum socero suo, ob parυi sigilli inventum , industriapram um an- nua pensione solpendum curarent, blande compellat, I06.

OLI UERIUS, Protector Reipublicae Angliae &c.

ORDINIBUS HOLLANDI E. Excelsi s praepotentes Domini, Amici charaeimi. DEmoniaratum est Nobis a Guillelmo Coopero Pastore Londinensi, Civeque Nostro, Joannem te Matre Amstero da mensem, socerum se-um, ante annos circiter triginta tres rationem quandam excogitasse, qua Reipublicae Vestrae reditus, sine ullo populi onere, multo auctiores fie- rent, factaque cum Ioanne van den Brook societate

748쪽

PROCERUM EUROPAE. fgrtate partiendi inter se praemii, quod ex illo invento suo reportassent, id autem erat parvi sigilli in Provinciis constitutio, ob hoc Celsitudines Vestras Praepotentes supradictovander Brookejusque posteris tria millia Geldricorum quae trecentas libras valent) in singulos annos pensitanda sp spondisse: jam vero, etsi inventa illa parvi sigil-1i ratio facilis admodum & expedita reperta est, magnisque ex eo tempore reditus Celsitudinibus praepotentibus Vestris, nonnullisque Vestris Provinciis retulit, tamen ad hodiernam usque diem, quamvis multa sollicitatione petitum, illius pacti praemii nihil dum adnumeratum esse: unde

postquam supra dictis van den Brook & te Matre

longarum dilationum pertaesum est, actionem illam in supra dictum Guillelmum Cooperum civem nostrum jure esse translatam: qui cum fructum industriae so cerisui percipere cupiat, ad Nos per libellum supplicem se contulit, ut hanc ejus postulationem Celsitudinibus Vestris praepotentibus commendare vellemus, quod ei non esse deis negandum censuimus. Quapropter Celsitudines Vestras praepotentes amice rogamus, uti petitionem

supradicti Guillelmi Cooperi ea de re benigne audire velitis , pactumque industriae praemium atque stipendium tam justum, & pro numero tot annorum praeteritorum & annua deinceps pensione luendum curare. Quod eum non dubitemus,

quin Celsitudines Vestrae praepotentes libenter facturae sint, utpote & justum & munificentia Vestra dignum , parati & Nos vicissim erimus, Vestris

749쪽

quoque popularibus in postulatis suis, quoties Nobis edentur, aeque propenso animo favere.

Vestrarum Celsitudinum

praepotentium Ex Palatio Nostro me simois nasterii, die - Sept. Anno Domini i616. sudiosissimus

Oliverius, Protector Reipubl.

Angliae &c. CCXL. Litera o LIVE RII, Protectoris Reipublica Angliae, ad LUDO VI CUM XIV. Galilae Regem, quia his Roberto Muno, mercatori Londinensi pecuniam pro coriis debitam Diepae injusti retineri queritur, ac ut illam iniquissima lite extricari legitimoque possessori restitui jubeat, amantre eum requirit, I 01.

Oliverius, Protector Reipubl. Angliae&c.

Serenistimo Principi Ludovico Galliae Regi. Serenisssime Rex, Amice ac Foederate fcharissime. INviti facimus, ut Majestatem Vestram de seorum injuriis post pacem instauratam toties imterpellemus : verum & Vos factas nolle confidimus, dc Nos Nostrorum querimoniis deessse non possumus. Navem Antonium Diepensem ante foedus

750쪽

foedus jure captam, ex Iudicum sententia Curiae Nostrae maritimae praesidentium facile constat. Ejus praedae partem quatuor millia plus minus coriorum Robertus Brunus Mercator Londinensis ab iis, quae auctioni praefuerunt, quod & ipsi testantur, coemit: ex iis circiter ducenta cum Diepam advecta post ratam pacem coriario cuidam Diepensi vendidisset pecuniamque redegisset, ea pecunia in manibus procuratoris sui Occupata atque retenista, litem sibi impingi suumque Ius illo in soro se obtinere non posse, queritur. Quocirca Majestatem Vestram rogandam censuimus, ut ad consilium suum de re tota referri velit, pecuniamque illam iniquissima lite extricari. Etenim si ante i pacem facta & judicata post pacem rursus inconia troversiam atque judicium vocabuntur, quis sit fructus Aederum futurus, non videmus. Verum hujusmodi querelarum nullus finis erit, nisi in foedifragos hosce tam frequentes exemplum aliquod severitatis mature statuatur: id quod Majestati Vestrae quamprimum curae fore speramus. Quam Deus interim tutela sua sanctissima dignetur.

Majestatis Uestrae

Ex Palatio Nostro vestmO- nasterii, die Sept. 16so. Studiosissimus 1

oliverius, Protector Reipublicae

SEARCH

MENU NAVIGATION