장음표시 사용
731쪽
Litera OLIVERII, Protectoris Reipublica Analia, ad LUDO VI CUM XIV. Gallia Regem, quibus I ab eo, ut mercatoribus quibusdam Londinensibus damna per navem ab AEgidii de iaRoche navibus in conspectu Palma Insulae pra- datorium in modum oecupatam illam, a dicto dela Rocbe resarciri illamque audacia N perfidia sua debitas dare parnaε iubeaι i obnixe conten dit, I96
Oliverius, Protector Reipubι Angliae&e.
4erenissimo principi Ludovico Galliae Regi S. D. a renissime Rex, Amice ae Foederate
DStulerunt ad Nos per libellum stipplicem metacatores quidam Londinenses Richardus Backer ejusque socii, navem quandam Auglicanam ab se conductam, cui nomen vernaculum The En
demour, Muster Guillelmus Ioppus, trecentis atque tredecim vini optimi culeis ex Tenarissa I sula Londinum advehendis onustam, dum inter palmam & supra dictam Insulam cursum teneret, a quatuor navibus Gallicis , in speciem quidem onerariis, sed praedatorium in modum amatis, quibus Rigidius de la Roche navarchus strat,. pri mo a vigesimo Novembris die Anno Domini in J. occupatam fuisse, atque in orientalem In hac', quo is iter sibi esse praedicabat, cum omni onςro ac plςris De Dautarum abductam, reliquis qua
732쪽
PROCERUM EUROPAE. 651tuordecim ad Guineam Nigritarum in littus quoddam expositis. Quod eo consilio Algidius fecisse se dictabat, ne quis eorum ex terra tam longinqua & inhumana forte elapsus testimonio laederet. Fatebatur enim, se neque mandatis i structum, ut Anglorum naves caperet, neque aliasi quas poterat, antea cepisse, ut propterea, inter Gallos Nostramque Rempublicam per eos ipsos dies convenisse pacem, non ignoraret : sed eum in Portugallia constitutum sibi esset commeatus accipere, & ab adversis ventis ret-jectus attingere ea loca non potuisset, coactum se ad supplendum, quae opus sibi essent, iis uti, quae in ista nave reperisset ; credere se proinde, illarum navium Dominos de damno satisiacta- Tos. Damnum autem constat supra sedecim mille Libras Anglicanas, id quod ex juratit testibus
facile apparebit, mercatoribus Nostris datum. Verum si tam levibus de causis temerare acta Principum religiosissima di quasi ludibrio habete negotiatoribus quibusvis ob sua commoda licverit, concidet prosecto omnis posthac foederum sanctitas, omnis Principum fides atquet autoritas obsolescet, proque niselo habebitur. Qua propter non rogamus tantum, sed Maiestatis vestrae quam maxime interesse arbitramur, ut qui Regis sui foedus jusque jurandum sanctissimum primi omnium tam facile violare sunt ausi, quam primum
dent poenas tantae perfidiae atque audaciae debi-.tas, utque illarum interea navium Domini dedamno. etiam ipso suorum praejudicio, mercatoribus
Nostris summam per injuriam illato, satisfaciant.
733쪽
Deus Majestatem Vestram diutissime. Conservet, remque Gallicam contra communem utriusque hostem tueatur atque sustiueat.
Ea Palatio Nostro estmonasterii die Augusti Anno Domini
. Angliae. CCXXXIII. Lisera ejusdem eum proxime precedentibus au menti , ab OLI VE R IO, Anglicanae Reipubliaca Protectore, ad IULIUM M AZA R L- NUM, Cardinalem,'Regiminis Gallici M
OLIvER Ius, Protector Reipublicae
Angliae, Eminentissimo Domino CΛRDLNALI MAZARINO . .
Cum dandae mihi 'literae ad Regem essent, eam dem quoque ad Eminentiam Vestram scribem di occasionem arbitrabar mihi oblatam: cujus enim unius viri prudentia singularis Gallorum res maximas, summaque Regni negotia pari fide, consilio ac vigilantia moderatur, eum celari, qua d*rc scriberem, non convenire existimabam. Foe'dus
734쪽
PRO CE RUM EUROPAE. 667dus enim a Vobis, quod dubitare nefas esset, sanctissime percussum, eodem pene die spretum ac
violatum a Gallo quodam digidio quatuor navium praefecto ejusque Sociis nequaquam inscientibus, querimurr quemadmodum &ex literis Nostris ad Regem datis, & ex apsis mercatorum nostrorum postulatis facile poterit cognoscere Eminentia Vestra, quam praeter caeteros non fugit, quanti non magistratuum duntaxat, verum etiam ipsius Regiae Majestatis intersit violatores scederum primos eo severius puniri. Verum illi fortasse, quo tendebant, in Orientalem Indiam jam nune appulsi, nostrorum bona contra jus omne atquo fidem in recentissimo foedere erepta, veluti prae
dam ab hostibus captam sibi habent. Illud est
interea quod Eminentiam Vestram rogamus, ut quae ab navium praefecto, tanquam itineri suo Neeessaria, nostris ablata sunt, ea ab illatum n vium Dominis, id quod ipsi praedatores aequum esse censebant, restituantur: qua in re Vestram Eminentiam, qua valet autoritate, plurimum posse i telligimus.
Ex Palatio Nostro meta monasterit,die-Augusti Anno Domini 1636.
StudiosissimMOliverius, Protector Reipubl. Angliae &c. i CCXXXIV.
735쪽
CCXXXIV. Litera OLIVERII CROMVELLII, Prat Eloris Reipubliea Anglia, ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, quibus eos, ut gliscentes inter se s Regem Sue eia
AEnimorum motus non augere, sed pro consueto sibi Religionis orthodoxa s verae pietaeris amore removere potiin, solidaeque ac unquam non in terrumpenda amicitia operam dare studeant, gn riter hortatur, tu
oliverius, Protector Reipubl. Angliae
Excelsis & Praepotentibus Foederati Belgii
meelsi cs Praepotentes Domini, Amici S FOD
' i demti Charissimi. Non dubitamus nos quidem, quin omnes testimonium hoc nobis perhibituri sint, nullas in
contrahendis externia amicitiis rationes defendem dae religionis veritate potiores unquam nobis filisse, nec conjungendis eorum armis, qui Protestantium vel amici ac delenser , vel saltem non hostes essent, antiquius nos quidquam habuisse. Quo graviore animi dolore commovemur, quo ties annunciatum est, Protestantium Principes ac Civitates, quae sibi mutuo amicissimae, summeque concordes esse deberent, suspectas inter se esse, di non optime animatas. Vos praesertim Regem' que Sueciae, quibus sortiores orthodoxa fides de-
sensores nos habet, neque socios nostra Respubli-
736쪽
ca conjunctiores, videri non aeque ac consuevistis,
vobis invicem confidere, imo indicia quaedam vel nascentis inter vos dissidii vel vacillantis amicitiae, haud obseura apparere. Cavis, quae fuerunt utrinque, & usquequo progressa animorum alienatio sit, ignotum esse nobis profitemur, verunta,
men haud potuimus, quin gravi hane molestiam
animo caperemus ex ipsis initiis vel minimae dissensionis inter fratres coortae, ex qua tantum creari Prorestantium rebus discrimen necesse sit, quaeque si ingravesceret, quod Deus ne siverit quantum inde Reformatis Ecclesiis periculum impenderet; quanta triumphandi materies inimicis norustris de Hripanis potisumum daretur, latere vestram prudentiam usu rerum solertissimam, non potest. Hispano certe tantum hinc fiduciae, tantum spi- Titus accessit, ut non dubitaverit per Legatum Suum apud Vos commorantem, sua vobis consilia, idque de lamma Reipublicae Vestrae, audacissimo obtrudere, dc partim injecto renovandi belli motu terrere, partim ostentata utilitatis falsa speei. sol icitare vestros animos est ausus, ut relictis, eius hortatu, amicis vetustis ac fidelissimis, Gallo, Anglo ac sueeo arctissimam eum hoste ac Tyranno quondam vestro, pacato nunc scilicet, & quod maxime metuendum est, blandiente coire societatem velletis. Sane qui ex hoste inveteratissimo, arrepta tam levi occasione, pro Consiliario repente vestro se gerit, quid est, quod iste sibi non
fiameret, quo non audaciae progrederetur, si dernere id semel oculis posset, quod nunc animo dun
737쪽
taxat concipit atque molitur, discordiam nempe inter Protestantes, ac bellum intestinum Nescii non sumus, Vos pro Vestra Sapientia, qui sit Europae univeis e status, quae Proteitantium praesertim conditio, saepius tum animis vestris cogitare; Helia vetiorum pagos orthodoxam fidem sequentes, novorum motuum a popularibus suis, fidem Papae sequentibus, jamjamque ciendorum expectatione suspensos teneri: ex eo vix tum bello emerrisos, quod religionis plane causa ab Hispano, qui hostibus eorum & Duces dederat, & pecuniam
suppeditaverat, conflatum est atque accensum: Vallium Alpinarum incolis consilia Hispanorum eandem rursus machinari caedem atque perniciem , quam superiori anno crudelissime intulerunt: Protestantes Germanos sub ditione Caesa, ris gravissime vexari, sedesque patrias aegre retinere : Regem Sueciae, quem Deus, uti speramis,
Brtissimum orthodoxae Religionis propugnat rem excitavit, cum potentissimis Resermatae fidei hostibus bellum anceps , & asperrimum totis regni viribus gerere: vestris Provinciis insesta vucinorum Papistarum, quorum Princeps Hispanus est, nuper icta foedera minitari: Nos denique inis dicto Hispanorum Regi bello esse occupatos. In hac rerum inclinatione, si quae inter Vos, Regemque Sueciae discordia existeret, Re formatarum totius Europae Ecclesiarum quam miseranda conditio esset, quae hostium crudelitati ac furori penitus
objicerentur. Haec nos cura haud leviter tangit,
eundemque Vestrum esse sonsum confidimus, proinque
738쪽
que Vestro in communi Protestantium causa, praeia claro semper studio, ut pax inter fratres eandem λdem, eandem spem sequentes, intemerata semeiatur ; Vos Vestra consilia ad has rationes esse acia commodaturos, quae caeteris quibuscunque a
teponendae sint, nec quod paci inter Vos Regemque Sueciae stabiliendae possit conducere, quicquam esse omissuros. Qua in re, si nos usui ulli esse possumus, quantum apud utrosque vel auiatoritate vel gratia valentus, nostram vobis operam libentissime profitemur: sueciae quoque Regi eandem deferre paratissimi, ad quem etiam Ie- gationem quamprimum mittere in animo habemus, quae hac de re, quid nostra sententia sit, exisponat : Deumque vestros animos ad moderataeonsilia flexurum esse speramus, Vosque cohibiturum, ne quid ab alterutra parte fiat, quod irritare possit, remque ad extrema deduceret Sed
ut contra pars utraque removere velit, quieri
quid alterutri , offensum aut suspiciosum esse queat. Id si seceritis, & hostes frustrabimini& amicis solatio eritis, & Vestrae denique saluti Reique Publicae quam optime prospicietis. Hoc etiam uti persuasissimum Vobis sit togamus, daturos nos esse operam, quoties facultas oblata fuerit, uti nostram essa foederatas Belgii Provincias simmum studium, benevolentiaque appareat. Deum proinde assiduis precibus obtestamur , ut Vestram Rempublicam pace, opibus, libertate , atque imprimis Christiano
739쪽
servare perpetuo velit. Ex Palatio nostro memmonasterii, d. II. Augusti, i 636.
Vestrarum Celsitudinum ι potentium S aiosis in Oliverius, Protector Reipubl.
Restonsoria GENERALIUM FOEDERA TI BELGII ORDIAM M. ad praeissenag
Nihil Nobis Celsitudinis Vestrae literis, datis
estmonasterii vicesimo primo Λugusti proxime praeteriti, hodie Nobis redditis, gratius accidit, quippe cum ex iis magis magisque confirmemur uti manifesti, indiciis ac testimoniis antehae edocti sumus) Celsitudinem Vestram in laudabili illo & vere Christiano proposito perseverare ac sedulo operam dare, ut vera & sine ullo fuco pax inter Principes ac Civitates, quae ortho- . doxam fidem sequuntur, colatur, ideoque Eam non parum commoveri, quoties admoneatur, eosdem Principes ac Civitates non optime inter se adimatos esse, praecipue ubi inaudierit, quaedam vel nascentis dissidii vel vacillantis amicitiae non obscura indiacia inter Regem Sueciae isc nos apparere; quaecum
740쪽
Cum certo nobis persuadeamus, si revera ita se haberent, non parvam molestiam Celsitudini Vestrae; propenso & proclivi in omnes 'Protestantes &peculiariter in Serenissimum Regem Su iae dc nosia animo creatura fuisse, quippe qui inter Regem &Rempublicam ibi conjunctissimos dissidia cerneret, non potuimus non Celsitudini Vestrae pro tam propenso in nos amore, & tam pia ac fraterna pro utriusque salutis cura & sollicitudine gratias agere eademque opera ipsi indicare, tantum abesse, quod nos quidem sciamus, ut dissidia inter Regem Sueciae& nos metuenda sint, ut etiam Legatos nostros ς tra ordinem ad eundem Regem missos, jam foedus cum illo fecisse, sormulasque foederis, una cum Regiis ministris subscripsisse confidamus; cujus foederis exemplum , statim a receptatione ad Legatum nostrum Neopostium missuri sumus, ut ejus Copiam Celsitudini Vestrae faciati eademque opera secundum pacta conventa deliberare possit, num illo comprehendi cupiat. Itaque etiam ist- hoc nomine Celsitudini Vestrae gratias agimus, quod tam praeclaro studio, mediationem suam componendis, si quae esssent, inter Regem Sueciae& Nos dissidiis, offerre voluerit. Quod superest, Serenissime, Deum Opt. Max. precamur, ut Celtatudinem Vestram diu communi Reipublicae Christianae & Orthodoxae fidei bono servet incolumem. Hagae M. Sept. I 6J6.
CCXXXVI. Litera OLIVER II CRO MVEL L II, -ectoris Reipublica Anglia, ad CAROLUM GU-