Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

711쪽

LITER Ebere, & eam pro ratione temporum dc ob utilitatem propriam sine ullo sacrosanctarum transacti num respectu sursum deorsum versare Quando nunc vicinos invicem ad diffidentiam, nunc vicianorum subditos ad desectionem concitare pro nihilo ducere: Quando moniti tam Rex, quam Senatores de mediis tanto malo adhibendis omnia justa& aequa contemnere decrevere et simul quo que expendere debuerunt, malas artes & prava consilia autoribus & constultoribus ut plurimum

esse exitiosa ; quodque polonia propterea sibi, non vero aliis imputare debeat praesentem suam eamque deplorandam faciem. Est tamen in ejus adhuc potestate, ut ex his malis emergere possit, modo bonis consiliis, tractationibus & ipsi fidei locus debite relinquatur. Quod vero concursum&strepitum armorum in Majestatis Vestrae vicinia concernit, si Majestati Vestrae placet memoria re petere tempus, quo hae Maj. Vestrae literae ad nos scriptae sunt, deprehendet, Majorem & Minorem Poloniam aliasque provincias, ut ila integram militiam Quartianam partim spontanea deditione, partim armis, partim etiam pactis conventis Nostrae Protectioni & Imperio jam tum se subjectile. Magnu& quo que MoschOviae Dux paci tam religiose Nobiscum inhaesit: & Zaporoviana gens eodem tempore pro Nobis stetit ; adeo ut quiescentibus Nobis illisque omnibus, non possimus percipere, ubi & quis fuerit ille tot tamque vari rum armorum concursus dc strepitus, quern Majestas Vestra in sua vicinia non nisi graviter sentire

potuerit. Si Rex Iohannes Cassiarus Q Procς,

712쪽

res, Nobilesque e Polonia profugi, vel non invenissent sedes in Silesia, vel ab iis nihil incommodi Nostro Statui Bellico in Polonia illatum fuisset,

jamdiu nullus armorum conflictus in Vestrae Maj. vicinia esset. Et illa etiam de causa potiti cum aliis provinciis, tum etiam utraque Polonia tam perliteras de die n. Octobr. Anno proxime praeterito Casi miriae ad Cracoviam exaratas, quam viva Ministri Nostri ad aulam Maj. Vestrae Residen.tis voce Majestati Vestrae amice de praedicto rerum Nostrarum in Polonia statu significavimus &simul innuimus, Nos fietos non modo pactis Osinnabrugensibus, sed recentibus etiam & mutuis officiorum plenis contestationibus, in talium rerum eonstitutione velle & ipses religiose colere, Sc a Majestate Vestra expectare fidam, sinceram & innoxiam vicinitatem. Nam spretis a Rege Iohanne Casimiro aliis componendi viis, illa fiasset ex. peditissima ratio & sedandi armorum conflictum in Polonia, & avertendi a Romano Imperio finitimisque provinciis pericula. Et Nobis quoque est relatum, Majestatem Vestram severe prohibuisse . ne ullae e Silesia in Poloniam contra Nos a profugis Polonis fierent excursiones : inde tamen postea, quorundam forte ministrorum conniis ventia, contra Nos prodierunt & vicissim in alia

loca receptum habuerunt iqtegra armatorum agmina : Atque tota pene officina machinationum nuper contra Nos erumpentium apud Regem Casi mirum & reliquos Polonos in Silesia degentes, originem habuit, ut non sit mirum, si nunci ad Silesiae fines infesta arma concurrant & stres s 3 pant.

713쪽

LITER AE

pant. Quemadmodum vero Majestas Vestra laudatissimo instituto Polonos intra sua territoria cohibere voluit & jussit,Nos etiam, ut hoc fieret, aequa' nimitatem Majestatis Vestrae imploravimus : Ita nunc nulli dubitamus, quin Majestas Vestra intellecta ex hisce literis ulteriori & amica Nostra

requisitione curet non modo, ut ejusmodi turbatores quietis posthac condigne reprimantur, sed Nostris etiam per Majestatis Vestrae provincias iter facientibus, liber & noxius pateat transitus. Principe Christiano dignum & munere, quod in Romano Imperio & Majest. Vestrae Regnis Deus Ter optimus Maximus eidem summum imposuit, con-Veniens est, quod ut antehae Rex Christianissimus & nonnullae aliae potestates summae dissidiis Sueciam inter & Poloniam componendis insud runt, ita nunc quoque Majest. Vestra praeter peculiarem Imperii & Regnorum suorum curam, etiam ad vicinorum Principum Christianorum discordiam & cumprimis hoc bellum sedandum operam& studium ultro offerre voluerit. Si Majest. Vestra , pro summa sua prudentia & procul affecti- . bus, tempor/ priora & cumprimis negotia, quae

circa hanc Sueco-Ρolonicam controversam so- piendam ventilata sunt, velit excutere, deprehendet non per Sueciam stetisse, quo minus pax dudum inter Sueciam & Ρoloniam sit facta, sed Reges Poloniae Sigismundum & ejus filios vel propria animorum obstinatione, vel instigatione aliorum, & quidem eorum, quorum interfuit, dissidium hoc ali, & Sueciam eodem distineri, in culpaqsso, quod media pacis aequissimae toties sint reje-

714쪽

cta & causae dissidiorum magis magisque cumulatae, totusque novissimae compositionis apparatus in ardentissimum hoc bellum conversus sit. Audet Suoeta insincerae suη intentionis & actionum probe institutarum tςstimonium provocare non modo ad mediatorum conscientiam, sed Otiam ad Scriptores Polonicos Senatorii ordinis, imo ad ipse acta & Comitialia Congressuum Lubecensium a Polonis consignata. Itaque post infeliciter tentatos Lubecenses tractatus & binis illis vicibus inani opera fatigatos Mediatores, utrinque placuit inostitutio tractatuum sine arbitris, cui etiam proposito adhuc inhaeremus, non quod dissidamus vel causa: nostrae, vel compertae Mediatorum aequaui-m,tati, sed quod horum numerus fuerit antςhaς major, quam hostiles animi in pacem per se pro Pςnsi opus habeto videantur, quodque exempl tractatus Osnabrugensis didicerimus , maximas

dissicillimas controversias, remotis arbitris, inter solas pari s belligerantes, in pacem tamen utri . que pronas, posse componi. Quandoquidem er- .go Majestas Vestra adeo sancte contestatur, ie& verbis & opere ipso velle promovere hujus dissidii & belli optatum exitum, & ipsa ex se facile iudicare posset, quod si post utrinque approbatum tractatum sine Mediatoribus, iterum aliorum &quidem Maiest. Vestrae nova interpositio sit admittenda , priores Mediatores sint asciscendi; quodque exinde suspicio possit oriri, quasi vel ex inte

vallo locorum, unde requirendi essent omnes M diatores , ambages & moras tractatui objiciamus, vel ex numero arbitrorum aucto augere velimus

715쪽

δ 3 ' LITER AE . impedimenta & ipsius rei inter hostes expediendae, dc modoriam inter tot mediatores procedendi: Ideo speramus sere, ut Majestas Vestra, consideratis omnibus supra indigitatis circumstantiis, hanc Nostram excusationem aequissimo animo ferat, idque eo magis, quod elusa a Rege Iohanne Casi. miro priorum Mediatorum solenni diligentique cura dc postea utrinque approbare tractatu sine a

bitris, difficillimum Nobis nune sit, vel pristinos

Mediatores ad rem incertam accersere, vel illis praeteritis novos acceptare. Caeterum, sieuti Nobis is, quem Majestas Vestra erga Nos tam per luteras, quam ablegatum suum Comitem de Poettingen contestata est amicitiae & benevolentiae sincerum affectum, gratissimus accidit ita eandem nunc benevole & amice de reciproco & candido Nostro animo, in studium, cultum & observantiam pacis propenso certiorem reddere voluimus,commendantes ex animo Majestatem Vestram divinat protectioni in multos, eosque prosperos annos. Dabantur Strasburgi Borussorum, die χε.Iunii,Anno 1636.

Majestatis Vestrae

Bonus Frater, s Consanguineus

Carolus Gustavus. CCXXV. Litera FR IDER ICI WΙLHEL MI, Electoris Brandensu ici, ad Τ OHANNEM C A SDMI RU M, Poloniae Regem, cui se necessuate coa- ctum faedus cum Suecoram Rege arctissimum inii

716쪽

p Roc ERUM EvROPAE. 649 se, neque tamen re sic honesta pacis abstemium esse, nuntiat, re σε. Serenissime & Potentissime Rex, Domine Cognate & Assinis, uti & Frater obser-

. Vantissime.

ALiam saepe precati fuimus sortem, & ut mitio.

ra fata obtingerent Provinciis: sed demonstrarunt hactenus rerum exitus, iratum Numen &nondum expiatam satis causam horum malorum. Fecimus interim ea, quae in potestate Nostra posita esse videbantur; nec intermisimus quicquam,quod ad pacem & sistenda cruentissima arma conse

re aliquid posse existimavimus, sed & hoc frustra fuit. Nihilominus tamen bellum ipsiim & cum ipso

periculum indies augmenta capiebant: nihil tuti circa Nos & Provincias Nostras erat: Ducatus Noster Prussiae quasi obsessus, & imminebant Nobis quasi ultima, nisi ea in tempore firmo tandem consilio averteremus. Equidem avocavimus semper, animum a bellis, & adhuc abhorret mens Nostra a sanguine humanor ac praeter pacem ac securitatem nihil desideramus magis, & vellemus, ut haec omnia sine armis comparari &conservari possint. Sed si in causas ipsas & publicum rerum statum intuemur penitius, & quod praecipuum est, Nost, &subditorum Nostrorum salutis nationem habemus, undiquaque Nos circumstant pericula maxima, &nulla alia turbulentissimo & incerto hoc rerum statu,comparandae pacis Nobis oblata via est, quam, si non modo pacta cum Serenissimo Regiae Sueciae,

717쪽

6so L IT E R AE ti, ab ipsis vero Polonis impugnati inivimus , iconstanter conservaremus,sed & EjusdemRegiae Dignitati simprimis dum non constans tantum fama, sed&ipsa MaiestatisVestrae mandataGenerali seoCZarisnechio in scriptis data, ut & aliae a Nost merceptae Literae Nobis & provinciis Nostris vim&ho stilitatem annuntiarent) arctius coniungeremur. Quod ipsum quoque nune factum est, quodque hisce ipsis Vestrae Regiae Majestati significandum duximus. Securam de caetero esse jubentes, deserto Nostro pacem promovendi studio, quodque nihil praetermissuri simus unquam, quo hoc desideratissimum bonum reduci iterum possit, modo& Vestra Maiestas re ipse testetur, idem sibi magis curae cordique esse, quam incerta & dubia arma, quae experiri aIias & imposterum necesse habebit. Quam de caetero bene valere cupimus

Sacrae Regiae Majestatis Vestrae

Datae Regiomontis. Iulii i636. . Cognatus N A is, uti s Fra eo

observanti in

Fridericus Wilhelmus Elector. CCXXVI. Restonsoria ΤωANNIS CASIMIRI, Polo

Iohannes Casi mirus, Dei gratia Rex, Polo

niae, Magnus Dux Lithuaniae, Serenissimo Prneipt, Friderico milhelmo, Marchioni Brandenburgi

718쪽

PROCERUM EUROPAE. suet

co, Sacri Romani Imperii Archieamerario & Electori , Ρrussiae &c. &c. Duci, Cognato & Assint, uti Fratri Nostro charissimo salutem & omnis

felicitatis incrementum.

Moderationis & recte custoditi vinculi, quo Reipublicae Poloniae, Ducalis Prussia sancte

firmiterque cohaeret, nemo equidem probus gnarusve laudem Nobis negaverit, quo magis admiratio dolorque Nos tenet, Serenitatem Uestram nulla prorsus causa ex Vasallo fidoque Primcipe in hostem Nostrum & Regni Nostri degenerasse , stetimus hucusque adversus populi voces. neque desumus aperta licet injuria, honestae tamen & meliori de Serenitate Vestra opinioni acquiestere. Inde qua literis, qua inter- inunctis frequenter missis omnia pertentavimus, ut pacta jurataque Nobis regnoque Nostro fides, quam utilitas forte aliqua vel spes incerta Serenit ii Uestrae potior esset, neve antiquus Prussiae status indecora animi mobilitate & fluxis consiliis concuteretur ; sed inveniri modus & ratio nulla potuit, quae obseratas bonis monitionibus aures recluderet, adeo ut tres Ablegati Nostri nullo luterario Responso dimitterentur; quartus tandem vix credentiales obtinuerit. Ab his gradibus eo deventum, ut Serenitas vestra data postremum

Epistola Regiomonte die ima Iulii socium & amia cum hostis Nostri palam se dixerit, bellumque Nobis ac Regno Nostro indixerit verbis deinceps, factum ne deesset, nuperrime Eandem, fiustra obnutente, fidemque juratam ac fas acclamante Intera

nuntio Nostro, dic ty. Iulii lectum exercitum seque

719쪽

ενα LITER AE

que una castris Suecorum admoverit. In tam

enormi juris divini humanique laesione, quid indignemur magis, aut quid remedii ultra quaeramus, nisi ut primum Deum & orbem violatae fidei testem & judicem invocemus . nullius vel minimae causae conscii Nobi , quam Serenitas Vestra contra Nos &Rempublicam Polonam speciose obtendit Exercitus Polonus, cui detrimenta praeteritae hyemis assignare videtur, in fatali illa rerum perturbatione minime Noster fuit : Nos profecto jura non principis tantum, sed patris plane implevimus ossicia, suasimus, dissimulavimus, obtestati s mus. De Epistola Nostra ad Generosum CZar nechium, Castellanum Κyoviensem alicubi intercepta, orbis ita habeat, privatam fuisse, nec hostile quicquam illa contineri, qui nimis procurenti CZarnechio, jamque vicino continere manus,& exercitum a Prussia supremi juris Nostri Regnique poloniae Provincia deflectere imperavimus. Irratum Nobis fuisseNumen,& nondum satis expiatam malorum causam, quod Epistola Serenitatis Vestrae objectat, neque Nos ipsi pro reverentia Divinae Majestatis dissitemur. Haeccine tamen justa causa, quae Serenitatem Vestram in Sue-

Corum partem detrusit, tandemque adversium Nos supremum Dominum Regnumque Poloniae rebellioni aceinxit Z Modum profecto talem conatumque arma cruentissima, ut praefata ejus epistola loquitur, sistendi, reducendaeque Pacis, nemo rerum aequus arbiter assirmet. Non est profecto quod Serenitas Vestra ambitioso nomine pacis, armatus ludat ; eoereeri debuit intra Prussiam exercitus,

720쪽

PROCERUM EUR OPAE. 613 si pacis studium quam belli magis placuisset. Iris

rumpenti in Regnum adversus supremum Dominum suum, & postquam arctius hosti conjungi gloriatus est, personam denique suam eidem pia gnoranti, quo pacto desiderium curamve pacis tribuemus λ Incerta enim & dubia arma Serenitas Vestra Nobis minatur, sed neque hostis Martem totum omnino possidet amplexuque tam arcto te net, ut labidc aliquando elabi fortunam non sit necesse. Cum vero publici rerum status & subditorum propriaeque imprimis salutis causam Epistola praetendat, facilis via & ratio erit, si monstrantibus Nobis rem penitius Serenitas Vestra intueatur, qua se perieulo eximat, incertoque hoc & turbulentissimo rerum statu Ducatui Prussiae consulat, stare constanter pro Nobis, pro justitia , pro jurata fide, vel si rebus id forte Serenitatis Vestrae i commodet abire retro, Prussaeque intra fines e ercitum secure spectare. Hoc saluberrimo modo Selenitas Vestra statum optiare defenderit. Abrumpere fidem Nobis non potest, ut non & viniscula simul omnia rumpat, statumque evertat. Porro qua fiducia Serenitas Vestra arctam cum Suecis conjunctionem Nobis significandam duxit, eadem Nos, jure tamen & legitime discessionem intra triduum Regno Nostro cum exercitu omni Serenitati Vestrae intimamus. Quod si ultra praefixos tres dies hostium in partibus egerit, Nos sol tos posthac vinculo omni esse ac fore, eidem declaramus, & qua licentia Serenitas Vestra arma in

SEARCH

MENU NAVIGATION