Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

781쪽

PROCER UM EUROPAS. 7 Istris Nostris ad Iaroslaviam die χy. Februar. Λnno I 637.

Serenissimae Majestatis vestrae

Li rea OL IVERII CROM VELLII, Protrictoris Reipublica Anglia, ad GVILIELMUM VL. HUM Lan nuvium, cui omnem laborem, de concordia inter Augustana Confessioni re R formatorum Sacris addictos flabilienda susceptum in cassum Durum, praesaga mente refert, 16

Oliverius,Protector Reipubl. Angliae &α

Serenissimo Illustrissimoque Principi ac Domino, Domino Guillelmo, Hassae Landgravio. Principi Heresseidiae, Comiti in Cattimeliboco, Decia, Ziegenhain, Nidda & Schavmburgo &c.

Serenissme Princeps. AD literas Celsitudinis vestrae non sic altero post anno, quod prope jam pudet, rescripsissemus, nisi Nos admodum invitos permulta sene, eaque gravissima, quorum curam pro Nostro in /Republica munere, differre non potuimus, inter pellassent. Quae enim literae debebant esse Nobis gratiores, quam quae a Principe religiosissimo, majoribus quoque religiosissimis orto, de pace Religionis deque concordia Ecclesiarum concilianda sunt

782쪽

ris L ITERAE

sunt scriptae; quae etiam literae eundem plane animum , idem pacis Christianae promovendae studium non solum suo, verum etiam universi fere

orbis Christiani opinione ac judicio & ipsae Nobis

tribuunt, & universim attributum esse gratulantur

Et Nos quidem per tria haec olim Regna, quid hac

in parte simus conati, quidque hortando, ferendo, praecundo, divino maxime auxilio essecerimus, &norunt Nostri plerique, & in summa consilientiae tranquillitate sentiunt. Eandem praesertim Ge maniae totiusEcclesiis, ubi acrius fere, jamque diu nimis dissidetur, pacem optavimus ἱ perque Nostrum Duraeum hoc idem multos jam annos frustra molientem, si quid eam in rem Nostra opera conserre posset, ex animo detulimus. In ea.dem Nos etiamnum sententia permanemus: eandem illis Ecclesiis fraternam inter se charitatem optamus: sed quam sit hoc arduum conciliandae pacis negotium inter ipsos pacis, ut prae se ferunt, filios, summo cum dolore satis superque intelligimus. Nam ut utrique, ReΕrmati nempe & Augustani, in unius Ecclesiae communionem aliquando coalesant, sperandum vix est, suam utrique sententiamne possit vel voce vel scriptis defendere, prohiberi sne vi non poterunt; Vis autem cum pace ecclesiastica consistere non potest: hoc tantum se sinant exorari, qui dissentiunt, ut humanius saltem & moderatius velint dissentire, nihiloque minus inter se diligere; utpote non hostes, sed fra- . tres in levioribus licet dissentientes, in summa tamen fidei conjunctissimos. Haec Nos inculcando,

783쪽

- PROCERUM EURO PAS i

tra est, humanis neque viribus, neque consiliis datur : Deus quod suum solius est, suo tempore per ficiet. Tu interim, Serenissime princeps, praeclaram in Ecclesias declarationem animi tui, sempiternum sane monumentum & majoribus tuis dignum & omnibus posthac Principibus imitandum reliquisti. Nos Celsitudini Vestrae, pro eo ac meis rita est, felicitatem caeteris in rebus, quantum ipsa cupit, mentem ea, quam nunc habet, haud melio

rem quid enim potest esse melius Z2 a Deo Opt.

Maximo precamur.

Celsitudinis vestrae

Nestmonasterio die.

Oliverius, Protector ReipubL

r ora Intercessionales ab OLIVERIO CR O Mai WELLIO, Reipublica Anglia Protectore, pro c. Joa-e yamesono Naucleri munere functo, sed naufragium aliena imperitia oe culpa bis passo, ad IACOBIIM , Curiandia Ducem, scripta,

Oliverius, Protector Reipubl. Angliae &e. Serenissimo Principi Duci Curiandiae.

784쪽

Serenissime Princeps. DE benevolentia Celsitudinis erga Nos Uestrae& alias, & tum quidem abunde Nobis constitit, cum Oratorem Nostrum ad Moscciviae Ducem iter facientem, & in ditione Vestra per aliquot dies commorantem hospitio benigne accepistis: nunc justitiae & aequitatis tuae haud leviora indicia daturam esse Celsitudinem Vestram & suopte ingenio R nostro rogatu confidimus. Cum enim Ioannes Iamesonus Scotus, navis cujusdam Vestrae Mais gilter, fidelem naucleri operam septennioq; cognia tam Vobis navaverit. seque illam navem Balenam sibi commissam, in ostio fluminis, ut mos est, gu bernatori Vestro appellendam in portum tradidis set, eumque imperite suo munere fungentem,

quod solum potuit, saepius monuisse multis testibus probaverit, non ejus profecto culpa, sed gubernatoris vel imperitia vel pervicacia fractam es.se navem nemini non liquet. Quod cum ita sit, a Celsitudine Vestra majorem in modum petimus, ut supradicto Ioanni Magistro neque illud nau fragium imputare, neque eum idcirco stipendio debito velit privare; cujus spe sola, jam altero naufragio bonis omnibus amissis, se utcumque in extrema inopia sustinet & solatur.

Celsitudinis vestrae

Ex Aula Nostra . mestmonasterii die -- . Martii An.Dom. I 6SI.

s uilisse tam Oliverius, Protector Reipublicae

785쪽

PR O CER UM EUR OPAE. is CCLIX. Litera a S. R. IMPERII ELECTORUM, PRINCIPUM AC STATUUM LEGAETIS, ad CAROLUM GUSTAVUM,

Suecorum Regem, e diata Franeosuriensi exaratae, assus, ut mediatronis curam a Caesarea Majesa- utrique parti oblatam amplectι hau nuvetur, o isse contendunt, FI

Serenissime &Potentissime Rex, Domine Clementissime. Non dubitamus, quin illae, quae ab inferioris

Saxoniae Circuli Directoribus ad hunc Sacri Romani Imperii ordinum Deputationis conve tum exaratae sint literae, etiam ad Regiam Majestatem Vestram hujus tenoris delatae sint, quod Germanici Imperii corpore vix dum sanato eTvicinia vulnus denuo metuendum sit, nisi debita providentia mature praeveniatur, quae dum ad deliberandum in medium proponuntur, supervenit Regiae Poloniae Maj estatis huc missus legatus, reddiditque scriptum, unde Regiae Majestati Vestrae, procul dubio constat, de quo memoratus Poloniat Rex conqueratur, & ad quae ultra se osserat. Cum autem ista Germaniae impendens calamitas ab eo,

quod inter Vestram & praedictam Regis Poloniae Majestatem intercedit, dissidio pullulare, & mutuae

partium belligerantium reconciliatio maximum ad securitatemRomani Imperii momentum conferre, hancque sine ulla, hinc& inde facile subnatis, invasionum caufis aut praetextibus non parum pericli4

786쪽

LITER AE

clitari videatur; Non potuimus quin memoratum Poloniae Regem ad celerrimam aequae ac sincerae pacis amicitiaeque redintegrationem cum Majestate Vestra ineundam Sacri Romani Imperii Electorum, Principum & Statuum nomine, ea qua licuit, animi contentione in eis, quae ad praedicti Regis Legati scriptum respondimus, exhortare mur, nec de illius propensa ad id voluntate nihil

dubitantes, cumque eorundem Romano-Germarinici imperii Statuum hoc unanimis erga Majestatem Vestram sit confidentia, quod & ipsa Germaniam non ita pridem paci restitutam ab omni hostialitate & invasione quam diutissime salvam, incolumem & tranquillam conservari desideret, rogamus pariter Maj estatem vestram Regiam humillime, ut aequam & stabilem pacem a Romano Imperio non minus, quam ipsa Polonia exoptatam, & per quam praeter publicae tranquillitatis fundamentum & augmentum in universum Christiani nominis gregem plurima securae conservationis commoda redunis dant, Regia proferre generositate cum Poloniae Rege Regnoque propediem redintegrare & firmare velit, praeterea ut res eo felicius celeriusque

succedat, Nos Electorum Imperii Legati, jussu denomine eorundem Caesaream Majestatem, Dominum nostrum Clementissimum, ut etiam suum,

quod rogata inter Vestram & Poloniae Regis Majestates suscepit, & utrique Regi obtulit mediationis studium, accedente Electoralis Collegii cooperatione ad promovendam Poloniae pacem serio continuare velit, humillime imploramus, & ut Majestas Vestra illi Caesareae mediationi, Electo-

787쪽

rumque, adjunctioni locum dare velit, decenter& instanter rogamus. Quod superest, Regiae Ma jestati Vestrae Nos Electorum, Principum & Statuum Legati ossicia nostra offerimus humillima, &cum apprecatione omnis prosperitatis Eam divino patrocinio devotissime commendamus. Datae Francosurti ad Moenum 1 3. Martii, I637.

CCLX.Litera LEGATORIIM S. R. IMPERII ELECTO.RUM, PRINCIPUM ET STATUUM. ad JOAANNEM CASIMIRUM, Poloniae Regem, e disiam Francofurtensi data, quibus eum, ut pacifica diis amplecti,s Polonos ab infestis in Germaniam irruptionibus, seperitate arcere dignemr, -- pense roganx, I97.

Serenissime ac potentissime Rex, Domine es ementisssime. as Regia Majestas Vestra ob Regiae Sueciae

Majestatis, & Serenissimi Electoris Branden hurgici exercitus in Germania lectos &ex eadem in Poloniae Regnum hostiliter deductos, quodque illi quotidianis delectibus suppleantur, per ablegatum suum generosium Dominum Morsteinium adhunc sacri Romani Imperii ordinum Deputationis conventum deferri voluit quereIas, in hoc potissimum consistere percepimus, quod se bona fide Paci Monasteriensi ab utraque parte inclusam

esse existimarit. Ideoque nihil non amicum ab Imperio multis etiam transactionibus Regno Regibusque Poloniae amico expectarit, indeque des-

788쪽

LITER AE

suasione, obviam eatur, cum vicissim Regia Maj stas Uestra suo & Reipublicae nomine promittat, se suumque Exercitum nihil adversus ullum Principem vel alium Imperii Statuum molituram, ut nec hactenus, habito respectu Imperii, suos aliquoties hostium finibus admotos exercitus eosdem ingredi passa sit. Ut igitur ea, qua decet, reverentia Regiae Vestrae Majestati respondeamus, monitique Inferioris Saxoniae Circuli Directorum literis, quorum copia hic adiuncta est, publicae Sacri Romani Imperii securitati ,& cum vicinis amicitiae consulamus, constat publice hanc semperfuisse, & etiamnum esse Germanicae Nationis lubertatem, ut militiam secuturi eas, quas velint partes, nisi publice in Imperio vel a Statibus Imperii in suis Provinciis prohibeatur, eligere possint, idque in tantum Imperii sanctionibus stabilitum est,

ut extero cuicunque Principi in Germania militem conscribere volenti, secundum certam in praedictis sanctionibus expressam legem id soleat permitti,& hane libertatem plurium exterorum Regum, Principum& Rerum publicarum exempla, quin &Regiae Majestati Vestrae in novissimo Imperiali comventu Ratisbonensi certo modo facta concessio in hodiernum usque diem testantur, incolumi semper omnium belligerantium cum sacro Romano Imperio pace & amicitia, quam eum etiam cum Regia Majestate Vestra inposterum semper CO servare merito statuerit, non est, quod ex lectione

kostium seorum militis in Germania judic t vel suspicetur, Sacri Romani Imperii Electores, Pri

789쪽

estphalica pacificatione sincere & bona fide

comprehensae ullatenus immemores, auliconsilio

auxiliove hostibus ejus fore, ut Regnum Poloniae maximopere observandum, & pactis sibi amicum, ex Imperio laedatur, quin constare Regiae Majesta ti Vestrae non dubitamus, quod Sacrum Romanum Imperium id unice desideret , ut Pax Poloniae quam citissime reducatur, & ne nos huic salubem rimae intentioni deesse videamur, Sacram Caesa- ream Majestatem, ut & Regem Sueciae, & .serenissimum Electorem Brandenburgicum literis ad eundem pacis scopum collimantibus humillime, submisse & decenter adire statuimus, quod ut sine mora & serio facimus atque effectu non cariturum speramus, sic idem pacis, utpote omnium rerum optimae propensum studium & desiderium Regiae Vestrae Majestati enixe commendamus ἱ prae terea & nos Electorum Imperii legati consideratione cum dignum arbitremur. quod Sacra Caesarea Majestas dudum rogata inter Reges belligerantes mediatoris partes in se suscepit, & praefatos Electores, Dominos nostros clementissimos, ut suam quoque hac in re operam & sollicitudinem

conserrent, eamque Caesareae conjungerent, requisivit, qui, etiamnum nihil magis in votis habent, quam ut sua Caesarea Majestas salubri huic intemtioni inhaerere dignetur, Regia vero Sueciae Maisjestas & Serenissimus Elector Brandenburgicus eudem locum dare non graventur. Id vero impe sus Regiae Majestati Vestrae commendare super . sedemus, cum ipsa suam in hoc propensam voluntatum jam antet satis declaravit, Nos autom Eleia

790쪽

ctorum, Principum & Statuum Imperii Deputatorum Legati & Mandatarii universim certo spe. ramus & confidimus, Regiam Majestatem Vestram id quod inter ipsam Regnumque Poloniae cum Sacro Romano Imperio intercedit amicitiae vinculum. plane integrum & intactum esse conservat ram, neque passuram,ut Germani ae Provinciae, quae cum praesentibus motibus bellicis nihil habenti commune, nullis posthac incursionibus turbe tur, quas quemadmodum Vestrae Regiae Majestatis injussu esse factas ipsemet testatur, ita cum eas prohibere in Regia Majestate Vestra situm sit, non lossumus, quin eandem Sacri Romani Imperii Electorum, Principum & Statuum nomine hisce literis etiam atque etiam rogemus, milites suos &copias a depraedationibus & infestis irruptionibus in Germaniae Provincias justa severitate arcere, atque eo pacto aequitatis simul & justitiae gloriam sibi comparare, sacrum vero Romanum Imperium ad reciproca amicitiae & bonae vicinitatis studia magis magisque obstringere velit. Quod superest Regiae Maiestati Vestrae officia nostra offerimus humillima, &cum apprecatione omnis prosperui talis eam divino patrocinio devotissime commenis damus. Datae Francofurti ad Moenum as. Maseth i637. CCLXI.

Latera O LIVE RII , Protecto, Reipublicae Angli- came, ad C ONSULES ET SENATORES REIPU BLIC AE Gedanenses, quibus Muris

mari tum inter primos Suecorum Duces insignem,

SEARCH

MENU NAVIGATION