Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

791쪽

PROCERUM EUROPAE. m

ptum, vel plane dimittendum, vel liberiore saltem,sodia habendum cupit, 67.

Oliverius Protector Reipubl. Angliae &c.

Amplissimis Consulibus ac Senatoribus Reipubl. Gedanensis S. P. D.

Amplissimi, Magnifici Hri, Amici charissimi.

URbem Vestram industria, opibus & optimarum artium studiis florentem, eum nobilissimis quibusque urbibus semper esse duximus conferendam : nunc posteaquam in hoc bello, quod Vestri jamdiu in finibus geritur, Polonorum sequi partes, quam Suecorum maluistis, sane & Religionis causa, quam colitis, & commercii, quod cum Anglis vetustum jam habetis, optavimus, ut ea VP- bis maxime consilia placerent, quae cum Dei gloria Urbisque Vestrae dignitate ac splendore viderentur esse coniunctissima. Quocirca petimus pro amicitia, quae Vobis cum Anglorum gente multo usu firmata jam diu constat, & si qua in gratia apud Vos Nostrum quoque nomen est, ut insignem inter primos Suecorum Duces ConiSmarcum, egregium, praesertim bello, virum casu & suorum proditione mari interceptum belli lege, non acce bissime adhuc gesti, dimittere velitis, sin id minus Vestris rationibus convenire arbitramini, ut leniore saltem ac liberiore custodia habendum censeatis. Utrum horum Uobis faciendum decreveritis , id profecto imprimis, quod existimatione u bis Vestrae dignum est , decernetis ; deinde ab Za 3 omni

792쪽

is LI TER AE omnibus praeclaris belli ducibus magnam grati- am inibitis ; nos denique, quicquid id Vestia interesse putatis, haud mediocri sane beneficio derivincietis.

Vestrarum δε mplitudinum

Literi fiduciaνiae ab OLIVERIO, Anglicanae Re publica Protectore, Ricbardo Bradsham, Orato. risuo ad ALEVIUM MICHAEL OMINIUM, Magnum Rus a Dutem traditae, I 07.

O LIU E RIU S, Protector Rei publicae An

gliae &e. Serenissimo ac Potentissimo Principi ac Domino Imperatori Ducique Magno universae RUSSIAS, soli Domino Vola domaeri, MO-sthoae,Novogradi, Regi Carani & Astracani, SPberiae, Domino Vobstoae, Magno Duci Schmo-lenchi, Tverseojae & aliarum, Domino ac Magno Duci Novogrodae, inseriorumque Regi - num, Zernigoi, Reganseoae & aliarum, Domino omnis Plagae septentrionaus, item Domino Evescoae, Cartalinstat, aliarumque permulta rum, S. P. D.

ANglorum genti cum Imperii Vestri populis

vetus amieitia magnusque usus, id quod nemo nescit,

793쪽

nescit, amplissimumque eommercium jam diu fuit, illa vero virtus singulam, Imperator Augustissime, qua majoribus suis Majestas Vestra longe praelucet, ct quae de ea est vicinorum omniumPrincipum opinio, potissimum Nos movet,ut MajestatemVestram& eximio studio colamus eique communicata cupiamus, quae & rei Christianae & rationibus Vestris haud parum conducere, nec minus nominis vestristoriae servire posse existimemus. Quapropter ornatissimum Virum Dominum Richardum Bradsoliavi, summa fide, integritate, prudentia, usuque re. rum, ex aliis etiam legationibus, Nobis cognitum, ad Majestatem Vestram misimus oratorem; qui & singulare erga Vos Nostrum studium summamque observantiam Vobis exponat, & supra dictis de rebus agere cum Majestate Vestra possit. Eum itaque ut benigne Nostro nomine accipiatis, eique ut, quoties commodum erit, liberum aditum auresque benignas, fidem denique in iis omnibus, quae proposuerit, aut transegerit, eandem atque Nobismetipsis, si coram adfuissemus, Praebere velitis rogamus e, adeoque Majestati V strae atque Imperio Russico fausta omnia a Donoptimo Maximo precamur.

Majestatis vestrae

Ex Aula Nostra mestmona . sterii die Apr. Anno Domini I637.

794쪽

CCLXIII. Literae a IOHANNE GEORGIO II. Sax num Electore. ad P HILIPPUM IV. Hi Famarum Regem exarata, cui maerorem animi sui ex praematura FERDINANDI III. Rom. Imperatoris mone conceFrum compatiens decim rat, I67.

Serenissime Rex.

LUanto ob obitum Serenissimi &Potentissimi Principis ac Domini, Domini Ferdinandi III. Electi Romanorum Imperatoris semper Augusti &c. &c. Domini Nostri Clementissimi, gloriosissimae memoriat, affecti simus dolore, eoqueaeerbissimo, ex devoto, quantum fieri potuit, erissa sacram Caesaream Suam Majestatem cultu Nostro, & devincti animi professione satis luculenter colligi potest. Multiplicantur suspiria, cum dissicultates & pericula, quae Sacrum Romanum Imperium circumstant, ponderamus, Imperiique Sta

tus eo moestiores redduntur omnes, cum eo tem

pore tam gloriosissimo Capite se orbatos videre oporteat, quo tanto Imperatore, qui malorum ingruentium tempestati occurreret, pacemque &securitatem, quam immortali laude Sacro Romano Imperio reddidit, singulari sortitudinis & pr dentiae exemplo assereret & confirmaret, qua plurimos opus habere omnibus constat. Uerum Cum omnium rerum moderator directum sibi in quaecunque Imperia eorumque gubernatorem Dominium atque de ipsorum incessu ac recessu, quam

Iiberrimam dispositionem reservaverit, Nostrum est

795쪽

est divinae voluntati morem gerere, Nostrasque spes in istam Ipsius clementiae curam & providentiam integerrima reponere fiducia, inexhau stam suam bonitatem obnixe implorantes, ut Regiam Majestatem Vestram serenissimamque Domum Austriacam, nec minEs orbatum jam Imperium Romanum quam essicacissime consistari, omnesque adversos tristesque casus potenti manu avertere & felicissimo quam primum eoque ad exemplum nuper defuncti Nostri immortali gloria dignissimi, Capite ac Imperatore, Nos egregiamque Christianam Rempublicam beare non deis dignetur. Florebunt interea & ad seram usque posteritatem incomparabiles Sacrae Caesareae suae Majestatis virtutes, & ut maxima Ipsius merita Germaniam totam sibi suisque mirifice obstrinxerunt; ita ab omni oblivione, quantum in Nobis est, vindicare quacunque ratione contendemus, &pro incremento ac felicitate Serenissimae Domus Austriacae, vestigiis Praedecessorum Nostrorum insistentes, omni studio allaborare non deficiemus. Quibus Regiae Serenitati Vestrae pro reciproca in utramque Domum recepta conservataque semper confidentia Nostrum in tristissima hac sorte dolorem compatientes declarare, simulque ossicia Nostra ex omni parte paratissima sincero affectu polliceri merito judicavimus; Quam supra votum feliciter valere ac pervivere precamur. Dabantur

Dresdae die 28. Aprilis I 637.

Iohannes Georgius II. Elector

Za 3 CCLXIV.

796쪽

LITE RAE

CCLXIV. Litrea CAROLI GUSTAUL Sureia Regis, ad IOHANNEM PHILIPPUM, Electorem Moguntinum, quibus ipsi. causas belv in Sueeiam desinati, a FRID E RIC O III. Dania Rege, algegrias iussufficientes re quodam juris fuco se rem illitas esse demonstrat, s S. R. Imperii auxilia Provinciis suis per Germaniam defendendis impendenda ex praescripso Pacis Me halica eriposcit, Iog. Nos Carolus Dei Gratia, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Rex &c. Reverendi jsimo & Illustrissimo Prineipi . Amico nostrocharissimo, Domino IOANNI PHILIPPO, Archiepiscopo Moguntino, Sacri Romani Im' perii per Germaniam Archi-Cancellario dc Ele- Iectori, Episcopo Herbipotensi ila FranconiηDuci, salutem &prosperos rerum successus l

Reυerendissime N i serissime Princeps, Amice charissime.

EX quo nobis singulari Dei providentia obii

gere primum Regni Suecici armorum per Geomaniam generalis directio, & deinde ejusdem Regni Suecici Imperium & summa potestas, curae cordique nobis semper fuit , ut quae tum Osnabrugisti Monasterii mestphalorum jacta erant fundamenta pacis, incrementum sumerent. & ad sestsegium optatum pervenirent , ipsa vero pax im- . menso labore & studio ab omnibus interessatis quaesita , tandemque etiam singulari Dei beneficio

797쪽

PROCERUM EUROPAE. Il

obtenta, effectu & executione, atq; adeo vigore suo perpetim gauderet.Ei fini etiam motus illos, qui circa Regiminis Nostri Regii primordia in DucatuBrernensi orti erat, quantum in Nobis fuit, sedavimus. omniaque alia Imperii Romani tranquillitati posthabuimus. Et ex quo Polonicum hoc bellum suscepimus, in id omni cura incubuimus, ut pace inter Nos & Regem Rempublicamque Poloniae constituta, imperii Romani fines ab ea parte a tot ingruentium populorum insultibus tuti redderentur. Verum dum tam salutari pacis negotio Operamur, impedimenta aliunde objiciuntur, non alia intentione, quam ut Polonia tantisper in suis calamitatibus volutetur, dum omnia destinatis quorundam eXterorum opportuna deprehenderentur.' In iis

merito numeramus Regem Daniae, quippe qui spe recuperandi Provincias novissimo bello Danico amissas incensus, Nos equidem specie cujusdam tractatus suspensos & pene implacabiles reddidit, ut sub eorum bellis commodam occasionem rumis pendi pacem aucuparetur. Iam diu equidem tota haec techna Nobis fuit suspecta, & tanti apparatus causas a parte Daniae videre gestivimus: Postquam vero nuper Nobis videre licuit jus Feciale

Daniae armatae, non minus titulum, quam nexum

causarum, cumprimis vero Rege & Principe Christiano indignas quasdam formulas ceu famosi cujusdam libelli portenta, miramur. Quia vero inter allegatas causas primo loco, collocatur praetenso in Ducatum Nostrum Bremensem, & insuper intelligimus non modo dictum Nostrum Ducatum& ismariae adjectas praefecturas armis Danici

nunc

798쪽

LITE RAE

Izi nunc infestari, sed consilia etiam a Rege Daniae &magnis ejus ut ipse eos vocat) Foederatis agitari, quomodo provinciis Nostris in Germania excutiamur, ideo cum ad impedienda talia nunc cum exercitu in imperium properare necesse habeamus, hisce Nostris literis Dilectioni Vestrae aperire voluimus initia & contextum negotiorum, quae Nos inter de Regnum Daniae nunc agitantur, ut

ex iis iudicet, quam inique Rex Daniae hanc suam telam pertexuerit, quodque Nos exercitum Nostrum per Imperii Provincias dueere & ibidem ad necessariam defensionem Nos parare adigamur. Postquam Rex Poloniae, Ioannes Casimirus, contra Regum & Regni Sueciae decreta & ipsa pasti Stumdoriana ausus fuit Anno 363 . coram Serenissima & Potentissima Sueciae Regina, Christina, tum Sceptrum Regni Sueciae abdicatura, in ipsis Comitiis Upsaliensibus per Deputatum suum Canasiles, non modo protestari contra translationem Regni Sueciei in personam & stirpem Nostram, sed etiam apud quosdam ordinumRegni Nostri moliri quaedam intoleranda contra nos & Statum

Nostrum; & quae justii Nostro, Noster Regnique Nostri Caneellarius perdictum Canasiles Regifo-

Ioniae repraesentavit, spreta & contempta vidimus, eumprimis vero Polonos in Dania & alibi requirere permissionem transferendi contra nos classem in mare Ballicum, aliaque tam apud Cossalios, quam alibi in Nostri praejudicum machinari, ne cessitas Nobis tum imposita fuit, non modo sumere arma contra Regem Poloniae, juri Nostro haereditario tam superbe inhiantem & pacto-

799쪽

pROCERUM EURO 'AE.

rum fidem susque deque habentem, sed etiam, aperire Nostris vicinis, &cum primis Regi Daniae

causas susceptorum armorum contra Poloniam &animum transigendi cum Rege Daniae super custodia & tutela maris Ballici, ne quae Poloniae Rex agitavit consilia de classe peregrina in mare Balliis cum introducenda, in alterutrius Regni praejudicium vergere possent. Notificationem Nostram de bello Polonico suscepit Rex Daniae amice; Alte

Fum quoque, ut utraque Regna mutuo foedere indefensionem maris Baltici vincularentur, judicavit fore e re utriusque Nostrum atque propterea mox constituit certos Commissarios, qui congressi cum Nostro Residente rem totam penitius contaderarent & foedus mutuum conciperent. Ubi se

deris illius formula fuit concepta, & inter utriusque partis Commissarios saepius ventilata, imo ici Februario Anni 16 6. eo perducta, ut foedus utrin que pro concluso haberetur, ibi tum instant Da nici Commissarii, ut ordines Generales foederati Belgii dicto Foederi includerentur. Interrogati ergo Commissarii Danici a Residente Nostro de , modo inclusionis, utrum ne clausila generali, aliis scilicet pactis & scederibus sueta , an ver quoad particulares Foederati Belgii rationes insertos cuperent, nihil aliud responderunt,quam quod Rex Daniae constituisset ad Nos, tum in Borussa agentes, mittere suum Residentem, qui desuper plenius & Nostram mentem perciperet ,, & Regis Daniae intentionem explicaret: Venit equidem ita Borussiam dictus Residens, in Maio aut Iunio ejusdem anni, ac do quibusdam ad dictum tractatum facis

800쪽

facientibus Nobiscum& cum Ministris Nostris dis- 'struit, sed de modo dictae inclusionis rursus interrogatus respondit, se non esse de eo penitus instructum, ac propterea velle scribere ad Regem ac Dominum suum. Et uuia ad sequentium intelli gentiam facit, hic etiam referendum est, quod scilicet abiturientibus Nobis ante biennium e Regno Nostro, Rex Daniae per Ministrum suum significaverit, committi a Nostratibus circa certificationes in Orefundio exhibendas, quae pactis repugnarent, quodque ejusce rei remedium amice postulaverit. Nos annuentes tali postulato publicatis literis ad subditos Nostros in freto Danico navigantes, interminati sumus, ne quicquam quoad certificatio- nes teprehensione vel minima dignum contra pacta committerent, &simul injunximus Nostro RG sidenti in Dania, ut collatis rationibus cum Da- nicis Ministris& intellecta tota re, curaret, ut quae liquida & pactis consentanea deprehenderet, religiose observarentur: quae vero ulteriori enodatione egerent, ad Nos & Nostram notitiam quanto-cyus perferrentur, quo remedia ex lege pactorum iis quantocyus adhiberemus. Quamdiu supradictum foederis negotium inter Nostrum Residentem& Danicos Ministros ventilatum fuit, non venere in eam considerationem aliqua Daniae gravamina; sed quomodo Nostra duorum unio in maris Balta- ei defensione sibi constaret. Interea vero,&dum 'Dania simulat, se scederi Nobiscum pangendo laborare, astu quodam non solum unito Belgio per

SEARCH

MENU NAVIGATION