Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

801쪽

PROCERUM EUROPAE. 73I

Daniae sanciendo inspergia Nobis multa Statui unitarum provinciarum nociva; sed in Moscovia etiam eorum consiliis sua sociat, qui Moschorum Ducis arma in Nos concitare, e re sua Ium futuetum judicabant. Atque ut tum omnia suis coisnatibus & consiliis aggrediendi Nos , opportuna judicavit; Ita etiam Senatus Danicus d. 33. Iulii Anni I 636. satis asperas, & non nisi bellum spirantes literas ad Nostros Regnique Nostri Senatores scripsit. Mittitur eodem circiter tempore ad Nos e Generalibus Foederati Belgii ordinibus selennis Legatio, quae cum alia mutuos status con- cernentia, tum imprimis de renovandis antiquis foederibus & pactis nobiscum egit, & Elbingae d. I. Sept. Anno Io 6. cum Commissariis Nostris certa& desuper erecta pacta conclusit, in quibus inter alia utrinque conventum fuit, ut Civitaφe Gedanensi iis pactis comprehensa, in posterum utrinque omnis cessaret hostilitas, & pristinus inter Nostros subditos & dictam Civitatem conservationis de Commerciorum usus refloresceret, salva tamen &integra fide, quam dicta civitas Regi Poloniae debet. Quando ergo sparsarum a Danis simult tum materies in Belgio sublata videbatur, & Ged nensis Civitas foedere comprehensa erat, Moschois rumque Duci Urbis Nistrae Rigae oppugnatio non

cedebat ex voto, tum Daniae Rex iterum ad amicas compositiones animum convertit. Nam cum

Serenissimus & Celsissimus Dominus Elector Branis denburgicus, misso in Daniam Legato suo, injiceret menticinem de necessitate & utilitate bonae intelia ligentiae inter duo Regna septcntrionalia, cum amb

802쪽

ea forte cohortatione ad pacem colendam, ibi Rex Daniae peculiari scripto declaravit, separatum esse reassumere ante inchoatum & aliquanto inter vallo interruptum tractatus negotium. Quod cum Nobis fuit relatum, pristinam eamque constantem animi Nostri promptitudinem tam seripto erga Dominum Electorem Brandenburgicum, quam renovatis mandatis ac procuratorio pro Residente Nostro in Dania agente testatam fecimus. Et quandoquidem Regi Daniae propositum fuit non comis ponere res, sed insidiari tempori & occasionibus, ideo primum in pleni potentia, quam Nostro Residenti transmisimus, & deinde in ipso tractando-Tum negotio omnes tergiversationum latebras aucupatus est. Plenipotentia autem a Nobis missa aptata erat negotio foederis, de quo agi coeptum fuit, ac propterea nullius vitii argui potuit. Quia tamen Commissarii Danici causabantur temporum& rerum mutationem, & ideo procuratorium ampliori forma, quam prius fuit, instanter urgebant, eidem eorum postulato, licet intentionem Daniae proderet, Iocum dedimus. Procuratorium ergo ad eum fere modum, ut Dani postuIaverunt,edi curavimus, cum talibus mandatis ad Nostrum Residentem, ut si Rex Daniae salvis pactis Bromiabroem sibus de Anno i 6 3. vellet nunc praeter foederis conditiones, etiam certa conventione obliteratum

ire ea, quae sorte hoc bello Polonico contra leges pacis & amicitiae apud alios in Nostri praejudicium machinatus fuerat, Noster quoque Plenipotentiarius in eam pariter sententiam consentiret & cura-Fet, ut Pactonim conventorum consi-nmatio &. Publiis

803쪽

PROCERUM EUROPAE. 73

publicatio in limitibus utrorumque Regnorum fieret. Quod si etiam iterum ut circa abitum NO- i strum a Regno Nostro factum fuit) de gravamini-

bus tollendis, mentio a Danis injiceretur, conte- staretur, Nos, accepta rei informatione velle remedium adhibere promptissimum; Et si ea contestatione non forent contenti, pactis inseri curaret, ut Commissarii utrinque constituantur, qui in finibus Regnorum utriusque partis querelas examinarent& iis mederentur. In congressu ergo post commutatas Plenipotentias tentavit quidem Noster Rς-

sidens, ut vestigiis & projectis aliquamdiu intermissis insisteretur, sed quia Danici Commissarii diversum urgebant, & novam tractandi materiam proferebant, ' cum certis reservatis, se in hoc etiam voluntati eorum accommodavit. Praetendebatur autem a parte Daniae, urbem Gedanensem contra

pacta Bromsebroensia vectigalium oneribus esse gravatam, & commerciorum curium in mari Baltico turbatum; imo detrimenta magna illata vectigalibus & reditibus Danicis, tam per commerciorum turbationem, quam propterea, quod Nostrates per incertas & commentitias certificationes telonia fraudaverint. Haec omnia &quae praeterea in jure feciali de Regni Daniae supremo Aulae blinistro, Domino Corwi2 Ulefeld, quem prinium Serenissima & potentissima Regina Christina, & deinde ejus exemplo Nos freti iure gentium & pactis duorum Regnorum, protectione Nostra Regia dignamur; ut & de tribus Parochiis Angerstitissensibus aliisque

eius generis afferuntur, quandoquidem regnum Nostrum proprie concernunt, dc operosiorem de-PΛRs I. , Λ aa ' ductio-

804쪽

ductionem requirunt, ideo ea alii tempori & uberiori explicationi reservamus. Hoc tantum coram Dilectione Vestra attigisse juvabit, Nos scilicet me mores non modo supradictorum pactorumBromse-hroensium, sed commercii etiam, quod subditis Nostris cum Urbe Gedanensi jamdiu intercedit, tum, cum arma contra Poloniam stringere decrevimus , per Minthrum Nostrum Gedani agentem repetitis vicibus ea omnia Civitati Gedanensi obtulisse, quae status ejus salutem, pristinam conservationem dc florentem commerciorum usium con-

cernerent , modo ipsa bello Polonico se non immisceret, nec ope & auxilio aliquo adesset hostibus Nostris. Ubi vero pro benevolis ejusmodi& omni praejudicio vacuis oblationibus ludibria reserebantur, & Civitas Gedanensis Poloniae motibus se ingerens ipso facto se quoque privabat tractatuum Brom sebroensium beneficio quoad Sueciam, tum equidem jussimus, ut classis nostra excubaret ad portum Gedanensem, sed nullo edito commerciorum praejudicio, nedum hostilitatis imdicio. Quod vero in classis aliqualem suste arationem a commeantibus navibus poscebatur vectigal, adeo erat exiguum & moderatum, ut vix vectiga

lis nomine censeri possit. Quin imo, ubi animadvertimus hoc secus accipi ab Amicis Nostris, non modo classem eodem anno I 633. inde deduci fecimus, sed sequenti etiam anno i 636. d. I. Septembris ut supra relatum dictam.civitatem Gedanensem comprehendi pactis Elbingensibus. Quemadmodum vero Regi Daniae displicuit Renovatio foederis cum Generalibus Kedorati Bel-

805쪽

gii ordinibus, & propterea ab eo die id unice

egit, ut ratificatione destitueretur; ita Magistratum quoque Civitatis Gedanensis, eo temeritatis adduxit, ut, cum pactorum Elbingensium usu atque adeo flore commerciorum gaudere nunc posset, belli aleam elegerit, & vices varias postea ex-Perta sit. Neque enim quisquam , nisi qui aD sectibus suis indulget, affirmaverit, Nos postquam dicta Civitas omnes benevolentiae Nostrae vias dc ipsum pactorum Elbingensium praesidi- ὸum sprevisset, in iura gentium peccasse, vel vim aliquam naturae & commerciis ut loquitur jusfeciale Danicum propterea intulisse, quod alveum Vistulae, qui Gedanum alluit, obstruere coinnati simus. Habet Vistula alterum ostium , idque grandius, quam Gedanense, adeo, ut 6c naturae & commerciis in Vistula adhuc salvus sit cursus: Neque Gedanensibus Nostra incepta aliterct diutius nocere poterunt, quam quatenus mala sua sibi ipsis accersere volent. Quod attinet adgravamina, quae sive per fraudulentas certificationes, sive aliquo modo a Nostratibus inve perhibentur, nunquam suit mens Nostra, ut deis licta relinquerentur impunita, & Daniae vel in minimo noceretur. Obtulimus Regi Daniae orimnem possibilem satisfactionem , dummodo pactis, Nostraeque existimationi convenientibus modis res examinari & probari posset. Produxit etiam Noster Plenipotentiarius nominatim mulistos nostrorum subditorum, qui diversis & specificatis temporibus in Dania, nunc arrestis, nunc

aliis modis contra expresia pacta amicti sunt, dc

806쪽

74 LITER AE

adhuc omnis remedii & solatii expertes manent. Non exegimus a Rege Daniae, ut ex nostro solius praescripto, nullo adhibito legitimo examine, sive fatisfactio praestaretur, sive etiam delinquentes, Punirentur. Pacta utriusque Nostrum modum agendi & conveniendi praescribunt. Ubi ergo Residens Noster vidit, praefinitam in pactis agendi ra- , tionem a parte Daniae in hoc casu non attendi; sed satisfactiones & assecurationes praeter aequum

& satis imperiose postulari, eoque ipso impeti pacta Bromsebroensia & potissimum Nobis &

Regno nostro tum acquisitas Provincias; Ad haec, renovari a Rege Daniae iam dudum cum Λrchi piscopali ejus charactere antiquatam praetensi nem in Ducatum Nostrum Bremensem, odioque nostri & contra pacta Osna brugensia & Bromis broensia affligi Celsissimum Ducem Holsatiae, Socerum Nostrum charissimum, omniaque in Dania spectare ad bellum, ita ut nee dicti Nostri Residentis aequissimis rationibus neque Electoralis 'Brandesurgici Legati & pacis colendae mediatoris remonstrationibus officiisque locus reliquus esset ullus. Ibi tum Residens Noster de digressit suo

ex Dania mentionem facit, atque ante abitum, iterum Regi & Senatoribus Daniae demonstrat, grava- .mina, quae utrinque allegantur, invecta contra pa- ctorum tenorem, nec talia esse, legitimo examine adhuc probata sunt, convenientius per utriusque partis ad id constitutos Commissarios & redintegratos hosce tractatus sive in loco tertio, sive etiam in Regnorum Saeciae & Daniae confiniis, more ambabus gentibus ante hac usitato excuti & amicis .

807쪽

collationibus rationibusque componi. Visi sunt Rex & Senatores Daniae tunc abiturientis Nostri , Residentis demonstrationi &proposito annuere &assentiri. Verum vix Regno Danico excesserat, Ciam tres nostrae eaeque egregiae & mercibus onustae naves, quae fretae pactis utrorumque Regnorum &sincerationibus Danorum, fretum Danicum pertransire volebant, ante belli clarigationem in Ο-

refundio rapiuntur, & subditi nostri hostilem in modum habentur. Neque dubitamus, quin hostiles

suos conatus contra Regnum nostrum postea ulterius extenderint. Quid in Imperio Romano nune occeperint, indicant non modo Daniae jura fecialia, sed etiam ipsa arma & concitatio subditorum Nostrorum ad rebellionem. Inter armatae Daniae jura fecialia primo equidem loco ponitur, quod anno 16 3. primum contra exemptionem Regi Daniae, tunc Archiepiscopo Bremensi, datam, Archiepiscopatus ejus armis Suedicis impetitus fuerit, & deinde quod contra Armistitii leges Bremerecerda fuerit a Suecis occupata, & tertio denique , quod contra promissa Commissariorum Sueeicorum in Conventu Bromsebroensi, ut scilicet Archiepisco- patus restitueretur, postea dictus Archiepiscopatus, Episcopatus Verdensis Serenissimae Reginae&Regno Sueciae loco satisfactionis obvenerint. Quid hae enumeratione indigitatum velit Rex Daniae,ntrum Archiepiscopatum sibi restitui, an alia ratione sibi satisfieri velit, non satis clare exprimitur. Si ianno I 6 s. intra terminos exemptionis & eXper motuum Danicorum mansisset, nemo hostilem pe

808쪽

Neque ossiciales ejus legibus induciarum, quaerari- Τ cti sunt juris, steterunt, atque propterea illis solis

Brem erucerdae occupationem attribuat. Commissarii quoque Suedici in tractatu Bromiabroensi non nisi recommendationem rei ut pacta ostendunt in se susceperunt. Postea in tractatu osna-hrugensi intervenit propositio decedendis Archiepiscopatu Bremensi & Verdensi in Sueciae satisfactionem. Acta est res & ventilata satis diu ih loco universalis tractatus, nomine & autoritate totius Imperii. Adfuit Archiepiscopi Bremensis Le- gatus, qui, quando impedire & irritum reddere non potuit, quod summis potestatibusliueto legitimo modo, cum consensu eorum, quorum scire hoc, Min id consentire intererat, actum & transactum fuit, de condigna compensatione sui Domini agere coepit. Quae utique ab Imperio data sitisset, si vel ipse Archiepiscopus circa id tempus corona Daniae redimitus, Eam habere voluisset, vel sorte interessati, cessante iam charactere Ecclesiastico, ad tale quid praestandum obligati fuissent. Et relatum Nobis est, ordines Regni Daniae non ante voluisse conferre Archiepiscopo Regni Daniae Coronam, quam bi promisisset se velle dememinisse eorum omnium, quae ratione Archiepiscopatus Bremensis & Ve densis sibi accidisse imaginabatur, nec eorum causa posthac aliquid praetendere. Quicquid supra dictorum invalidum censeat Rex Daniae, nullis tamen rationibus infirmaverit pacem Osnabrugis &Mo-' nasterii factam & conclusam, utpote quam Omnes de singuli Imperii Romani Electores, Principes ac Status,consequenter otiam Rex Daniae,ut Dux Hol-

satiae

809쪽

pROCERUM EUROPAE.

satiae non modo exhibitis ratificationibus, sed novissime etiam comitiali Constitutione Ratis bonensi, firmam, sartam & tectam esse jusserunt, Sub Comitiis quoqueRatisbonensibus Serenissimam &ΡΟ-tentissimam Reginam Sueciae Christinam, ceu Ducem Bremensem & Verdensem compellavit Rex Daniae, ut opera ejus in dictis Comitiis, ordini &vicibus alternantium .Principum insereretur. Et cum controversia de Civitatis Bremensis immedietate ad aulam Imperialem verteretur, & Regina

Sueciae actorum testimonium contra nuper emana

tum Imperiale Diploma a Rege Daniae peteret,suppeditatum utique fuit egregium attestatum, &ipsa cessatio Bremensis immedietatis in originali. Ex quo etiam Reges Sueciae gerimus titulum Ducum, Bremensis &Verdensis. a Rege quoque Daniae sine ulla contradictione Nobis datus est. omittitur nunc equidem in jure feciali armatae Daniae, incuriane Typographi an mysterio aliquo Danico, non magnopere refert, cum scriptum illud, ut in multis aliis, ita in hac quoque parte famoso libello affinest. Nulli certe alii usui prima haec inchoati bel Ii ratio inservit, quam ad complendum numerum. Obtenduntur huic bello quinque potissimum causae justificatoriae, quarum tres priores manifesto quodam juris fuco illitae, contigere antequam nos rerum in Suecia potiremur; Duae vero postremae

ut ex supradictis liquido patet) non suppeditant

armataς Daniae praetextum, nedum justam aliquam& necessariam inferendi belli causam, , Quare cum ex hisce pateat, quibus simulationum involueris tectus,&volui velis quibusdam obtensus de-

810쪽

litescere voluerit Daniae Rex, usque dum iri Nos ditionesque Nostras irruendi occasionem reperire posset, nunc vero armis suis & hostili oppugnatione ditionum Nostrarum transactioni Osria brugensi &Monasteriensi paci que publicae per Imperium Romanum contravenerit, ipsoque jure Mfacto poenam stactae pacis ceu Imperii PrincepRincurrerit. Ideo Dilectionem Vestram reliquos rque Imperii Romani Electores, Principes & Status dictae transactionis consortes nunc decenter Compellamus, & Dilectionem Vestram amice requirimus, velit pro sua parte & autoritate, qua in Imperio pollet, providere, ut ex praeseripto Instrumenti Pacis & Constitutionum Imperii contra Regem Daniae ceu Imperii membrum, decernatur,&Nobis ad tuendas Nostras ditiones, contra injusta Regis Daniae arma, mature auxilia mittantur. Quod Nostrum postulatum ut consentaneum est dicto pacis instrumento, & pertinet ad conservandam pacem in Imperio; ita non dubitamus, quin Dilectio Vestra amore tranquillitatis & pacis publicae hoc quantocyus ad desideratum finem prO- moveat, nobisque responsum impertiat. Quibus Dilectionem Vestram divinae custodiae commendamus prosperaque quaeque apprecantes. Dabantur

stetini die . I ulli styl. vet. Anno I 637.

Dilectionis Vestrae

Carolus Gustavus.

SEARCH

MENU NAVIGATION