Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

901쪽

Titerae A UGUS TI, Saxonia Electoris, ad S TE. P ΗΛ N U M, Polonia Regem, quibtu ipsi pro favore Georgio Friderico, Marchioni Brandenbur- . ob suam intercessionem tributo gratias agit, ac denuo oratores suos perficiendi, incep rant , negotii ergo ablegatos esse, nuntiat, III.

i , Serenissime Rex, Serenitati Regiae Vestrae salutem dicimus

& operam Nostram in omni genere promptissimam offerimus & prolixe pollicemur.

Domine a nis N amice Noster plurimum '

obsiervande.

Eodem die , quod Nos singulari quodam fato

accidisse arbitramur, : & Legati Nostri ex Boxuuia redierunt ad Nos eum literis Ser. Reg. Vestrae scriptis, & Illustrissimus Princeps, Dominus Georgius Fridericus, Marchio Brandenburgensis, cognatus Noster instar filii cliarissimus, hac in Poloniam iter faciens, mirificas Serenitati Reg. Vestri apud Nos gratias egit, cum diceret, omnia Serenitatem Regiam Vestram in negotio Borussaco ob Nostram intercessionem aecumulatissime & liberalissime Dilectioni suae tribuisse: ad quam comme morationem veluti testes in re praesenti etiam Legati Nostri accesserunt, qui confirmarunt, a Ser. Reg. Vestra & se tractatos fuisse benignissime, &nullius hominis non tantum in hac cauta, sed etiam in Gedanensi pacificatione auctoritate in dc gratiam valuisse plus , quam nostram. utrumquc autem

902쪽

cum jucundissimum Nobis esse Illustrissimus Mat-chio Brandenburgicus intelligeret. R sibi persuaderet, si quid porro sciperessat, de quo forte laborandum foret, id tum demum committeretur: vehementer etiam atque etiam a Nobis petit, ut Nos Legatos Nostros Varsaviam cum Dil. sua proficisci juberemus. Etsi autem nobis dubium nullum

omnino erat, quin, cum antea nostra causa, tum

jam etiam Ser. Reg. Vestra suae constantiae gratia, mansura esset in eadem ista erga Dominum MarΑchionem liberalitate :, tamen pro Nostro in Dile ctionem ejus amore, de summa conjunctione de esse hae in parte nostri amantissimo Principi nequaquam voluimus, praesertim cum ex ser. Reg. vestrae literis eiusmocli se erga Nos ostenderet benevolentia di humanitas , ut confideremus, legatorum Nostrorum reditum Ser. Vest. Regiae jucundum potius quam onerosum futurum esse. Eos

dem igitur Consiliarios Nostros, nobiles & esaris smos viros Abrahamum Boccium a Pollach de Clitiphusen, & Dominum Andream Pauli Iuti conuitium ad Ser. Reg. Vestram abl4gavimus eum mandatis, ut Serenitati Res. Vestrae pro singulari erga Nos benevolentia sua gratiax ossiciose agerene&Nostris verbis etiam rogarent, ut Ser. Regia δε- stra ea, quae tam in causa Ducatus Borussiaci, quam in tractitione Dantistacia jam antea fecit, & liberalissime in se recepit, etiam ad exitum augeri aecumulari per auctoritatem suam Regiam velit. Ac si quid serie pro varietatibus horum temp-im de hominum inciderit, quo Domino Marchioni mandenburgim opera & voluntas ct Imperium

903쪽

Ser. Reg. Vestr. accederent, uti nostra cnmmenda

tione&Ser. Reg. Vestrae singulari beneficio, totum negotium hoc commodissime & ex sententia Domini Marchionis expediatur, ac de reliquis pacificationis Dantistanae eiusmodi conditionibus transigatur, ut Gedanenses Nostram hanc intercessio nem sibi profuisse plurimum intelligant, nec haheant, cur ipse m rejicere possint, sed e contrario a cipiant, Nostrorumque Consiliariorum fidelibus monitis pareant. De quibus omnibus si Ser. Reg. Vestra Legatos Nostros benigne audierit, eisque, quod cupimus, fidem adhibuerit, equidem & Nostram de sin erga Nos singulari benevolentia persuasionem plane congrmaverit, & Dominum Marchionem officiosissiφppi & optimum Principem ad suam inecessitudinem beneficio hoc adjunxerit rex cujus observantia & gratitudine, atque adeo, quo inter Germani tist res plurimum valeat,sp lendore ae gratia inamam voluptatem perpetuo captura est Sex. Reg. V stra. Quam eam ob rem valere, & nos, uti instituit, amare etiam porro cupimus. Dresd. 7. Cal. Fςbr. Am' i 78 . rhi hu

Litera credentiales, quae AUGUSTUS Saxonia Elector, Abrahamo mecis N Andrea Pauli In- irenu=iciis suis, ad STEPHANUM, Polonia Regem tradidit,

Serenissime Rex, Domine & adfinis No

ster plurimum observande. SErenitati Regiae Vestrae salutem dicimus & operam Nostram in omni officiorum. gen e para

904쪽

tissimam osserimus.Cum IllustrissimusPrinceps,Cois gnatus Noster, instar filii charissimus, Dominus Georgius Fridericus, Marchio Brandenburgensis &c. hoc tempore legatos tuos ad Ser. Vest. missurus es

set, & per literas Nobis ostendisset, optima spe duci, gravissimum illud negotium,quod cum Ser Vest.

Regia tractandum suscepisset, commodius confectum iri, si Dilectiopis Suae Oratoribus etiam Nostri & aliorum cognatorum Principum consiliarii adjungerentur: sane pro ea necessitudinis & sanguinis & avitorum pactorum ratione, quae Nobiscum Illustrissimis Marchionibus Brandenburgen- 'sibus arctissima intercedit, deessie hac in parte Di- lectioni ejus noluimus. Consiliariis itaque Nostris, qui has Ser. Vestrae Regiae Iiteras reddent, nobilis- simis &clarissimis viris, Abraham Boccio in Polis

Iach&Chlipusen,& Andreae Pauli Iureconsulto, tin mandatis dedimus, ut Illustrissimo Principi Do-mino Georgio Frideri &Dilectionis ejus Legatis ad Ser. Reg. Vestram euntibus praesto essent, &una

cum aliorum cognatorum Principum Consiliariis, de communi sententia apud Serenit. Reg. Vestram ea qua par est observantia intercedendo, promovere niterentur omnia, quae adfirmissimam conjunctionem inter Potentissimum Poloniae Regnum,&Illustrissimos Marchiones Brandenburgenses custodiendam & stabiliendam praecipue sacere videbuntur. Ac veluti non dubitamus, Ser. Reg. Vestram pro singulari prudentia fila hoc Nostrum

studium probaturam esse, ita amanter & oskiose rogamus, ut consiliarios Nostros benigne audiatdc fidem illis non fravate adhibςat. Erit hoc NO-

905쪽

his glatum, & ubi intellexerimus, ad eam benevo-Ientiam, qua Ser. Vest. Regia sua sponte Illustrissim H Marchiones Brandenburgenses complectitur, etiam Nostri intuitu cumulum aliquem accessisses libenter equidem fatebimur, Nos pdo beneficio hod gerenitati vestra Regiae obstrictos esse. Bene valeat Ser. Reg. Vestra& sibi certo perseadeat, nos ejus amicitiae, quae multis retro annis inter sertis .fimas Gefminorum &polonorum gentes sanctissime culta fuit, porto etiam tuendae studiosissimos esse. Bomstensteinii d. Calend. Febr.Anno 1 78.

LAE esterende & Illussiris Princeps, cognate charissime; quibus facile & grati ansmi memoria α' execth QDllemonis ingensium pers,idi pos- uterum facit, ut Dilectionis ristrae

candorem complectemur ' alterum ut de industria ejus speremus optime. ' Fieri itaque aliter nota potest, eum jam antea. propter paternam necessitudinem valde faveremus Dilectionis Vestrae eommodis, quam ut ad nostrahararatificandi voluntatem magnus eumulus accederet Quamobrem quod

Dilectio vestra a Nobis petiit,& sponte nostra libentσr &idso Otiam faetemus cupidius, quod ex Ggs a literis

906쪽

literis missis intelligeremus, Dilectionem Vesb ana rectum & virtutis & gloriae cursum tenere ε sequuiis orna mentis munire, qui personae rius, qua gerit, & decus & dignitatem, cum laude sua sustinere possit. Et quamvis in univςrsum omnes viros Principes, nihil aeque deceat, quam ut scientia linguarum , & artium pulcherrimarum cognitione, plebe & populo praestem: quod iis, quibus non ex virtute fidei munerum publicorum procuratio com mittitur,necessaria est :ut varia & multiplici doctrina instruoi, ad liqnpinum utilitarem su/m prudentiam intelligentiamque potissimum conferre, ac in tota vita humanitatem , Pietatem & constantiam praestare I in administrationo reipublieag sutem judistitiae ossiciis recte fungi possint. In quam curgm Dilectionem Vestram cum ultro incumbere, & adHrtutem, quae familiae splendori etiam gloriam /dflicit , natura & studio suo serri animadvertamus: nihil equidem necesse arbitramur hortas,inletito, Eem Vestram pluribus: monere tantum Iber. v sibi persuadeat in ipsa, non modo inoecesi, cui praeest, sed toti Patriae spem ma imam esse: &Nos, qui tam propinquitate,quam opiniope virtutis DiIectionis Vestrae huc impellimur, honestis ejus conatibus nunquam defuturos, sive gratia apud Dominum Imperatorem, sive ceteris rebus posse aliquid existimemur, quod commode & utile sit Dilectioni vestrae, quam prospera uti Pi ludi v. di in cultu virtutis & honestarum disciplinarum, majores indita progressus facere cupimus. . Drζε dae Cal. Iunii Anno 1F78. i

907쪽

Inscriptio. Reverendo & 1IInstri Principi eognato. Nostrocharissimo, Domino Henrico Iulio, postulato Episcopo Halberstadiensi, Duci Br-suleensi &Luneburgensi.

mera AUGUSTI, SMoria Electoris ad AD PHONSUM CARET TUM, Principem sMarchionem Analii, quibus e sam ejus iniquis malevolorum hominum quorundam dius annbus impediri pinem ter dolet, eam vero se per

Comitem Hardechium cas Majestati sudistin

me commendaturum esse, promittit, UI3.

Domino Alphonis Caretto, Principi &

Marchioni Finalii, salutem & benevolentiam

Inseris Princeps, amice plurimum

EX literis ad Nos prid. Calend. Ianuari missis inistelleximus , Dominum Imperatorem ob cessationem Comitis Archensii 3e Petri Suaseldi, quibus Caesarea Majestas negotium Finaliense expediendum commiserat, alium Finalium versus Commissarium destinare statuisse: ac in bona spe fuimus, totam hanc rem ex sententia Dilectionis Uestrae jam dudum consectam fuisse. Quod equid m pro singulari erga DilectionemFestram propensione Nostra valde cupiebamus; sed cum hanc Tom adhuc dc quorundam iniquorqm hominum

908쪽

studiis& artibus hactenus expeditum non fuisse extiteris Dilectionis Vestr. proximis agnovissemus et equidem, quantam inNobis esset, faciendum putavimus, ut sentiret Dilectio Vi stra gratifica di ipsi voluntatem nobis non deesse.i Quamob in Nobis fideli dilecto , Domino Bemhardo Comiti Hamdechio literis, quae his adiunctae sunt, mandavimus; Cum ut Sac. S sar. Majestati totam Musam hane nostris verbis submisso studio eommendet, tum vero Consiliarios Imperatorios diligenter de omnibus iis commones ciat, quae & ex Sac. Caesar. Majestatis di Imperii Romani dignitare & exre DilectiopisVe-Brae existimaverit. Bene valeat Dilectici rastra tootendoissi i1. Calindi Septi. Anno II 7 8. .. X X α Oi i i TU D . Litera AususTI, Saxonia Electoris,' ad , AL PHO NSUM II. Ducem Ferrarim et, quiabus ipsi. mire etas ubus. Ita unue' transmissis grates ingentra refert, singulaque ruit shenevolen is animi studia Picissim pollicetur My. γ

. . Illustrissime Princeps, cognate chR- . : i is il .m rissimo. SI non iam antea de egregia in nris voluntate Dilecti6fiis Vestrae &singulari gratificandi N

bis studio exploratum habesemus, vel inde eest νstatuere possemus . quanti Dilectio Vestra Nos miceret: quod simul ae ex Gualengi sermonibus iis-tellexit , di Mis peripetasmata Italica placere, sta tim mandaris; illa a praestantissimis magistris eo

909쪽

sici, sic, ut vela haec coriaeea elegantissima & ar te exquisita, ad ornamenta parietum ficta ad Nos Perserrentur. Pro qua insigni erga Nos benevolentia Dilectioni Vestrae amanter & ossiciose gratias agimus, Nostramque eidem operam &studium vicissim ita deferimus, ut nihil sit in subjectis Nobis ditionibus, quod non promptissime cum Dilectione Vestra, modo gratum illi faciamus, communicare velimus. Quae cum ita sint, Dilectio Vestra certo sibi persuadeat, nullam Nos unquam occasionem praetermissuros esse, qua grati animi memoriam declarare possimus Dilectioni Vestrae, cui a Deo Opt. Maximo valetudinem prosperam αrerum omnium selicissimosi precamur successur. Annalburg. Id. Octobr. Anno 1 78.

' Domino Nphoni Careries, Principi A

Marciami Finalii salutem & benevolentiam

Nostram.

Nustris e Princeps, amice plurimum

dilecte. Am antea Legatus Noster Iohannes Embdanus jureconsultus Nobis significavit, se ex mandato Nostro Dilectonis vestrae causam in aula Impera-

910쪽

toris diligenter egille P ac tunc quidem comperiisse, quod Dominus Imperator Vincigverrae Ar- ehensi & Domino Petro Strutaldo in mandatis de derit, uti de toto hoc negotio disquirerent sedulo, quo rebus exploratis omnibus deinceps Caesarea ejus Majestas de petitione Dilectionis Vestrae constituere posset id, quod juris & aequitatis ratio postulet: ita hactenus acquiescendum Nobis ex stimavimus; donec Caesarea Majestas auctoritatem suam interponeret. Iam vero, cum Consiliarius Noster intimus Damianus a Sebottendors Nobis iteras Dilectionis vestrae reddiderit & pariter e posuerit ea, de quibus Dilectio Vestra Nos cor moneficiendos putavit: haut sane Dilectioni Uestrae deesse voluimus. Scripsimus igitur ad Dominum Imperatorem & causim hanc Maiestati ejus submisso studio commendavimus diligenter, quemadmodum Dilectio Vestra ex literarum Nostraeum exemplo huic epistolae adjuncto cognoscet. Eramus etiam Hardeccio mandaturi, ut haec eadem in aula Imperatoria coram ageret, iusi plane existimassemus, illum jam in reditu esse, neque t m diu in

Austria comm Murum, donec Nostra eo mandata perferantur. Speramus autem, cum Dominus Imperator jam antea liberalissime promiserit, sibi negotium hoc curae futurum: Caesaream ejus Majestatem literarum intercessionem & Dilectionis Vestrae preees benigne admissiaram esse. Bene valeat Dilectio Vestrat Dresdae Id. Octob. . Anno II78.

XXXII.

SEARCH

MENU NAVIGATION