Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

931쪽

esse, existimo cum Dil. Vestra, quam bene valere ex animo cupio; & ut ea me dignetur benevolentia, qua sui studiosissimos & amantissimos Principes amplecti solet, amanter rogo. Dresdae, S. Id. Febr. Anno IJ8I.

XLIV.

Litera AUGUSTI, Saxonia Electoris, ad Him GONEM DE LUBVERDAGE, Ma gnum Hospitalis Hierosolymitani Magistrum,cui collatam nuper miro totius collegii equestris consen se supremi Magi i dignitatem amanter gratatus, felices gloriososque contra immanu simum Christia' ni nominis hostem precatur successus, Uδδ.

Salutem Dilectioni Vestrae dicimus, &

Operam Nostram in omni ossiciorum genere promptissimam deferimus lExcellantissime Princeps, Domise s Amice charistae. AMplissimo Rhodiorum Euuitum ordini seminper tribuimus plurimum, quod is pro Christiana Republica adversus immanissimos ejus hostes in perpetua statione excubet, eaque persequatur bella, ex quibus vera gloria nascitur. Quamobrem ut ante hac non absque dolore animi cognovimus r non nihil importunitate quorundam motum Lisi e quo sortissimus optimorum equitum ordo perturbaretur; ita jam lectis Dilectionis vestrae literis , quae magni Nobis fuerunt, duplici adfecti sumus laetitia, cum quod turbas illas sopitas esse, tum

vero

932쪽

vero, quod Dilectio Vestra ad fastigium honoris, quod in hoc ordine summum est, evectam fuisse, ex illis perspeximus. Tam itaque Dilectioni Vestrae quam toti optimoron equitum collegio exanimo gratulamur: huic quidem, quod rebus contentione sociorum exacerbatis eumOrdinis suiPrincipem designaverit, qui eximia Ertiriadine, gravitate, prudentiaque sua & multo rerum usu singulorum studia ad concordiam mutuam adducere,&praestanti magnitudine animi & consilii rationes Mahumeticas frangere & hostem hunc a Christiana Republica longissime, abigere atque arcere pOS st; Dilectioni Vestrae vero, quod summo Ο-mnium Equitum magnoque consensu eum dignitatis gradum consecuta fuerit, in quo de Christianitate benemerendi & nomen suum immortalitati consecrandi, maximam facultatem a Deo maximo

optimoque habet. Omnia Dilectionis Vestrae consilia pro salute& quiete Reipublicae Christiana:

suscepti sertunari valde cupimus t ac pariter ex animo optamus, ut Dilectio Vestra Magistratum hunc pro sua suorumque Equitum gloria &commodo publico feliciter administret, eamque eo tra Christiani nominis hostem gerat, quae ab mnibus summa eum admiratione laudentur. Ad quam rationem, si Nos quoque aliquid afferre possumus, Dilectioni Vestrae totique optimorum equi tum secietati omnem Nostram benevolentiam, of ficia, curas & cogitationes pollicemur: adeoque Dilectionem Vestram rectissime valere, adversusque hostis Christianitatis victoria perpetua gaude re cupimus. Augustae Vindelicorum pridie Non. Augusti Anno i38r. Inscri-

933쪽

PROCERUM EUROPAE. ' 86i

Inscriptio. Excellentissimo Principi, Domino HUGONI de LUB- Verdale, magno Hospitalis Hierosolymitani Magistro.

Litera AUGUSTI, Saxonia Electoris, ad S TEPHANUM Polonia Regem qui in debitam iab eo pecunia summam, Alberti Z ichii Inte nuntii ejus, curaprobe repr sentatam esse testatur,

P. P. ET6 Nos pro' pecunia credita gratiarum actionem, a Ser. Uestr. Regia non expectabamus, quod & debito amicitiae Nostrae mutuae ossicio hae in parte perfuncti esse videremur; &Ser. Reg. Vestrae tam animo, quam re ipsa gratissimam esse sciremus. Tamen Seten. Reg. vcstrae verbis Legatus ejusdem dignissimus, 3'generosus vir, Dominus Albertus Zis ichii gratias Nobis diligentissime egit. & pecuniam. debitam probe repraesentavit. Ut autem pro Ser. Reg. Vestrae erga Nos peripectissima fide & integritate & constantia dubium de solutione Nobis nullum unquam fuit: ita egregium erga Nos Seren. Vestr. Regiae animum, quem Nobis Dominus Alberius ostendit, amanter amplectimur, ut hunc erga Nos perpetuo habeat, omnibus, quibus maxime possumus, rebus studebimus. Reliqua ex Domino Alberto, cui & literarum cautiones, & gemmas apud Nos depositas restitui jussimus, cognoscere poterit Ser. Reg. Vestra, cui valetudinis integritatem, & omni

934쪽

um rerum felicissimos suecessus precamur ex an, mo. Dresdae 18. Cal. Decembr. Λn. I 82.

Ega Baronum Donensium familiam mirifice

semper adfecti sumus: quod cognovissemus ex vetusta hae & nobili domo multos fortes & rebna. Mavortiis gerendis eximios viros fuisse progressos. Quorum in numero cum Dominum Fabianum. & ejus fratres esse judicemus,perinviti equidem acincepimus, avitae ipsorum virtuti fortunam adeo esse iniqu/m, atque ut non tantum in impressione hostili caeteris suis bonis & possessionibus Livonicis dejecti, sed malevolorum etiam nonnullorum culpa& obtrectatione praedio Rotenbeisio exuti fuerint. . Etsi autem indignus iste virorum sortissimorum casus non parum Nobis molestiae at- , tulit: tampn nqn medioeriter recreati fuimus, tam cogitatione sapientiae & aequitatis illius singularis, quae Serenitati Regiae Vestrae omnium tam iummo rum, quam infimorum hominum amorem, studia, admirationem & observantiam passim conciliat 3 quam quod certis actionibus cognoverimus, Dominum Fabianum bello MoseoviticoSer.Vestr. Regiae non poenitendam suo loco dc ordine navasso

oporam. Quibus do causis in hanc opinionem

935쪽

discessimus, ut plane statuamus, Ser. Vestri Regiam, pro singulari bonitate & justitia sua, minime pascturam esse,'ut fratres Donenses, non male de Republica meriti, in tantia incommodis & dissicultatibus haereant diutius. Et quod Domino Fabiano fortasse hac in parte alii obfuturum existiment, id Nos Ser. Vestr. vel in primis commendaturum esse existimamus hominem acrem & industrium, qui bello Moscovitico feliciter confecto, e patria eo se contulerit, unde ad Seren. Vest. Regiam aliquando rei militiss scientia & usu instructior &auctior redire&pro aceeptis beneficiis talem se praestare possit, qualem & nos fore ipsum confidimus, ct Ser. Vestr. Regia omnino esse cupit. Quae cum ita sint, non ideo scribimus haec, quod ad optimum patronum clientibus fidelissimis comis mendatione Nostra opus esse quicquam putemulet sed ut benevolentiae Nostrae qua Dominum Fabianum & Fratres ejus; benignissime amplectimur, aliquod apud Ser. Uest.Regiam judicium & testimonium extet. Quam si fratres Donenses ad se

tunas suas restituet, non tantum selita erga omnes

sua aequitate & justitia usam esse, sed Nobis etiam id tributum fuisse, libenter profitebimur: quod

summopere optamus & cupimus, & ut omnino 'faciat, Ser. Reg. Vestram amantissime etiam' atque etiam rogamus. Cui tum a Nobis grati animi memoriam perpetuam; tum a fratribus Donenis

sibus subjectissimae voluntatis studia & obsequia

omnia repromittimus, ex animo optantes, ut Ser. Vestra Regia perpetuo recte vescat. Dresdae Id. April. Anno 338 3. . . a - V -

XLVII.

936쪽

Ducem, qui ι ab eo, ut Alphonsum, Finali Maris chionem , ab iliaris Hi actionibus benigne absolvere. t eique, qua majores θων a Domo Subauditis jura beneficiario acceperunt , elementer , si tuere haud gravetur, diligenter e agitat,

P. P.

Convenit hie Nos Illustrissimus princeps Dux

Alphonsus, Princeps Finalii , atque Dilectioni Vestrae mirificas apud Nos gratias egit, quod literas Nostras pro illo striptas praecipuumaliquod pondus habuisse diceret, & decreto interposito omnem sibi offeniam, quam apud divum Dilectionis Uestrae Parentem contraxerat,penitus condonatam ex

se praedieatet: seque paratissimum esse ostenderet, ea omnia gratissimo animo praestare, quae Patronum a beneficiario Cliente postulare par est. F uit Nobis id tam jucundum, ut officio Nostro defuisse videremur, nisi Dilectionem Vestram voluptatis hujus, quam ex gratulatione Domini Marchionissentiebamus, participem fecissemus, ac paritor Ostendissemus beneficium DilectionisVestrae optime positum, fuisse collatum in virum principem, quem& animo & re ipsa gratissimum atq; memorem esse

experti essemus. Nunc igitur non modo ex comis mendatione Nostra priore nihil remittimus, sed eo quoque vehementius a Dilectione vestra omni st dio arque cura contendimus, ut reliquum hujus ne sotii, pro quo aeque ac si res nostra ageretur , labo

. ramus

937쪽

ramus,ex voto Domini Marchionis plane expediat, ac primum quidem procuratori fisci sui mandet, si quam ante id tempus nomino Marcnioni actionem intulli, eam deinceps penitus aboleti lubeat, ne que reum hoc nomine amplius omnino peragat. Deinde, ut Dilectio Vestra Dothmo' Marchioni bona omnia, quae Majores ipsius a Serenis mis Sabaudiae Ducibus, iure beneficiario acceperunt, ab&que ulla diminutione benevole concedat: & liciorum universorum investituram, ut vocant, petmandatarium suum petenti benigne tribuat, eaque de re diplomata ad Oxemplum inνςstiturae veteris absque mutatione, prioribus plane consermia, expediri, iisque privilegia avita pari cum vetustis tenore inieri & dari jubeat : & ne singula enume-atemus, totum deniq; Marchionem tanquam unum de familia Nostra commendatum sibi habeat, innique eo favore & benevolentia, qua nos proμ sequitur, amplecti & in numero suorum habere dignetur. Idque ut Dilectio Vestra plane saeiat

tanto Nos studio etiam atque etiam rogamus, ut

maiore non possimus. Confirmabitprofecto Dilectio Vestra amplissime clientelas a majoribus suis acceptas, & non tantum Dominum Marchionem tognostet in Dilectionis Vestrae ossieto & sdeessesngulari, sed Nos quoque obligabit arctissime prae sertim, si ex literis Dilectioni, vestrae cognoverumus, commendationem hanc Nostram Domino Marchioni prinisse plurimum. Bene valeat Di, lectio Vestra, ctv Nos omnium rerum silicissimos successus exanimo optamus. Augustae Vindel. 3. Non. Iul. Anno Issi.

938쪽

' Utera AUGUSTI, Electoris Saxonia, ad Gn' Nag IS REIPUBLICAE DUCEM, quibus ipsi Christophorum ab Haugmita sudiose commendat, UD.

ADmiratione & eelebritate amplissimae G nuensium Reipublicae impulsus Cliens Noster Christophorus e Nobili Haumitiorum familia oristus , iter a Nobis in Italiam suscepit, ut inter praemdiarios milites, quorum ope Charitas Vestra utitur, stipendia faciat. Etsi autem fide, industria atque virtute sua inter hos facile lbcum aliquem se repe turum esse confidat: tamen literas quoque Nostras velati testimonium aliquod fortitudinis atque imtegritatis suae, huc accedere voluit; quas Nos illi, cum favore & benevolentia Charitatis Vestrae dignissimum esse sciremus, negare non debuimus. Hunc igitur HareWirium Charitati Vestrae ita commendamus, ut virum nobilem, militem optimum ,& Genuensium Reipublicae addictissimum, pro cuius salute, si ita res atque tempus postulet, nequa in prima acie pugnare, neque sanguinem profundere dubitabit. Quicquid igitur in clientem hune Nostium liberalitatis atque benevolentiae Charitas Uestra contulerit, id dceollatum optime & Nobis gratissimum; tum vero Reipublicae Genuensi futurum erit fiuctuosum: quam Nos fortissimorum virorum praeclaris studiis perpetuo florere Se Charitatem Vestram rectissime valere cupimus. Ex

arce Nostra DresdQ. Id. Iulii, Anno I 83

939쪽

Liter a CHRISTIANI, haereditarii Electora uis Saxonici Principis, ad CAROLUM EMAN LEM, Sabaudia Ducem, quibus ipsi s unereia

ms in eum amore flagrare, nuntiat, VII.

Serenissime Princeps,

Vestrae Excelsitati omnia honoris & o

serbantiue ossisa a Nobis sint paratissima.

Domine F agnate observantissime. od Excelsitas Vestra Nostri memoriam curri

summa benevolentia retinet, id Nobis longe est gratissimum. Cum enim semper Nobis optaverimus, complecti Excelsitatem Vestram virtute, storia, aetate, honoribus, ingenio & animo florentem ; quid Nobis potest esse jucundius Principis literis, quem semper fecimus maximst Itaque ta tus his ipsis ad Nostrum erga excelsitatem vestram studium observantiae cumulus est additus, ut nihil magis jam cupiamus, quam ut facultas nobis de tueornandae Excelsitatis Vestrae. Cui diligentiam,fidem& obsequium Nostrum in omni genere ossicii, quod ad honestatem& stloriam speliat, ita profitemur & pollicemur , ut ii quod intelligamus aut ac commodum api ad voluntatem Excelsitatis vestrae pertinere, nostra sponte id simus facturi, & libenter & sedulo.Bene valeat Excelsitas Vestra, & Nos, si instititit, perpetuo redamqt. Dructa id. Cal. Utun Λnno Irii.

940쪽

Litrea AUGUSTI, Saxonia Electoris , adHE RICUM ILL Gassiarum Regem, quem serio samice rogat s obtestatur, ne aures suasseditiosis perditissimorum hominum consiliis patere, ac seranira fideles ta devotosfibi cives incitari patia ur,

EX iis literis, quibus Serenitas Regia Vestra Nos

ad suscipiendam causam pacis publicae nuper amantissime hortata fuit, facile perspeximus, quam vehementer de incolumitate Imperii Germanici sollicita esset. Unde tanto referendae gratiae studio incensi fuimus, ut pari sollicitudine pro dignitate dc commodis Selenitatis Vestrae Regiae adficia. mur. Quare cum hoc temptare ad Nos deserreis tur: esse quosdam maleferiatos homines, qui Serenitati Regiae Vestrae tranquillitatem Regni sui invideant , & hoc agant, ut Gallia pacificis quondam studiis floren tissima, in quiete sua, in qua respirasse nonnihil videtur, turbat , bellorum civilium turbis iterum involvatur: faciendum Nobis pro Nostra erga Serenitatem vestram Regiam observantia putavimus, ut hac de re ad eandem striberemus ; non quod Nobis ullum esset dubium, quin serenitas Vestra Regia praeciam illa & salutaria sua edicta, quibus pax Galliae restituta nuper fuit, firma & inviolata esse velit: sed quod metueremus, ne inquieti isti homines, qui nihil aliud cupiunt, quam, ut

SEARCH

MENU NAVIGATION