Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

871쪽

hemus, ut is hoc tempore, sicuti nobis relatum est, vel in Nostra & Sacri Imperii Civitate Colonia vel apud tuam Dilectionem se contineat , cum singulari nostro scripto quod recta Coloniam mittimus ad Nos huc accellimus. Itaque clementet & amice a tua Dilectione petimus, ut si dictus Cassander iam apud tuam Dile ctionem praesens sit, vel brevi expectetur, Tua Dilectio eum statim lectis his literis omnibus convenientibus mediis & via eo hortari, persuadere & impellere velit, ut omni exceptione postposita se recta ae illico ad iter paret, &profectionem ad Nos huc in Dei omnipotentis nomine suscipiat ut Quod per Rhenum mormariam usque commode fieri 'poterit, inde vero terrestri itinere ulmam porro per Danubium expeditum descensum ad Nos in

veniet.

Et non dubItamus , quin tua Dilectio una cum duobus sociis Ecclesiasticis Electoribus pro honorifica Vestra erga Caesaream Majestatem & Nos obedientia, quantum ad vos attinet vestro hac in parte muneri minime defuturi litis, praesertim cum Caesareae Suae Majestati & Nobis hoc homine in causis, quas speramus ad communis Christianitatis Ialutem Dei benignitate evasuras, uti decretum sit. Quamobrem illi ad hoc iter consciendum per Nostrum Ministrum Georg Langen necessiarium viaticum & commeatum spirae assignavimus. In eo Tua Dilectio Caelareat Majestati x Nostrae voluntati satisfaetet, Nosque e us in aliis erga Tuam Dilectionam omni amore & Clementia memores sontici. Datum viennae ao. MajiEee a

872쪽

Anno i 64. Regnorum nostrorum Romani secundo, Hungarici primo, Bohemici sexto decimo Maximilianus II. Ad mandatum Domini Regis proprium. Inscriptio. Reverendo Iohanni Archiepiscopo Trevirenss, Sac. Rom. Imperii per Galliam & Regnum Arelatense Λrchi - Cancellario, Cognain Nostro dilecto & Prineipi Electori.

I --Mis ae PMPE EANI II. Romanorum Imperatoris, ad PIUM PAPAM IV. apud quem denuo, ut Clericis uxores ducere liceat, δε- center instat, issi .

Beatissime in Christo Pater, Domine R

verendissime. Post ossiciosam commendationem filialis obser- .vantiae continuum incrementum. Lieet plane persuasum habeamus, sanctitatem Vestram postreditum Nunci sui Reverendit Episcopi Vintimelli- . ensis, absque ulteriore dilatione eum, quem opta mus, finem imposituram esse negotio Presbytero f. rum conjugatorum responsionis ea in re pro prae sentis temporis statu, ineundae, de quo jam dudum . . cum Sanctitate Vestra, Serenissimus & Potentissimus quondam Princeps, Dominus Ferdinandus, c- lectusRomanorumImperator praeclarissimae memo riae Dominus ae genitor Nostcr observandissimus,

873쪽

traetare coepit, &Nos quoque post obitum Maj

satis suae accurate egimus, quia tamen res ejus est momenti, ut omnem moram excludat propter muleas & gravissimas causas, quas Sanctitas Vestra jam antea lapius intellexit, & nunc rursus tam praefato Episcopo Vintimilliensi, cum quo satis eopiose hae de re locuti sumus, quam oratore Nostro,Magnifico fideli & Dilecto,Prospero Comite ab Archo,inis . telligere poterit, non dubitavimus Sanctitatem Vestram de ejuscemodi negotio per praesentes literas Nostras atque etiam per jam dictum oratorem

Nostrum denuo officiose interpellare. Itaque Sanctitatem Vestram summo studio rogamus, ut hujusmodi filialem interpellationem ac petiti nem Nostram ex integerrimo animo ac pro

pensissimo ad promovendam Ecclesiae Catholicae tinitatem & quietem studio ac zelo prosectam,

non modo in minorem sartem accipiat, verum Jetiam absque ulteriore eunctatione paterne atque benevole admittati quolam tandem maximus iste ministrorum Ecclesiae ae Sacerdotum desectus &inopia, qua hoc turbulento seculo Germania,&praecipue Regna & Dominia Nostra & Serenissimorum & charissimorum fratrum Nostrorum Iaborant , sarciri queat. Qui nisi modo sarciatur, ita videlicet, ut populus Christianus habeat pios atque

idoneos condionatores Paroehos & Eeciesiae M nistros, a quibus sacra doctrina imbuatur, & saeramenta rite admikistrata percipiat,nullam sane videmus viam aut rationem, qua diutius in obedientia Catholicae Ecclesiae, a qua hanc potissimum ob

causam indies magis descit, retineri, nedum ad eam Leo 3 reduis

874쪽

LITER AE

fructum afferre possit, quem optamus, nisi Clero perinde ac Laicis, consultum & perspectumst. Et quo diutius res differetur, eo periculosior

futura est tempestas, ac timendum, ne brevi eo de- Uentamus , ut ne hoc quidem remedium tam sero

ad hillitum hule lethali Ecclesiae vulneri sanando sufficiat, sed crescentibus indies magis dissensionis

bus quod Deus avertat .ad postremum Religio

Catholica in his Regnis & Provinciis prorsus exti guatur. Ediverso, si clero hac concessione subveniatur, sicuti Sanctitas Vestra dignata est laicis concessione sacri Calicis subvenire, sperandum est omnia sutura tranquilliora, dc ad recuperandam Ecclesiae unitatem faciliora. Poterunt enim Episcopi runc jurisductionem suam in uxoratos etiam Presbyteros exercere,& indignos amovere & punire : quos cum in hac rerum confusione, propter conjugium, Mihil prorsus curaverint, evenit quod sicuti Nobis Hemonstratum est, omne genus hominum in haec Regna& Provincias Nostras clandestine irrepserit, anter quos non desunt, quos nςc Augustanae Confessionis Principes & Status in ditionibus suis tole-aare poterunt, sed eos ejiciendos atque eΚterm γMandos censuerunt. Quae omnia ut Sanctitas Vestra, pro sua eximia pietate benigne ac paterne con-sderare, & lapsis Ecclesiae rebus hac, quam ostendi mus, Via in tempore occurrere, ac Nobis absquilongiori mora certum & opi crum responsum da ravelit, eandem Sanctitatem Uestram iterum atque iterum impensissime rogamps&obtestamur; quae

in eo factura est rem ossicio suo Pastorali plane con-

Disiti

875쪽

venientem, axque his Regnis & Provinciis Nostris ac charissimorum fratrum Nostrorum omnin necessariam, qua Sanctitas Vestra haud dubie apua omnes bonos immortalem sibi laudem &benevo

geritiam comparabit, atque Nos ita sibi devinciet, si nullam unquam oecasionem praetermissuri simus Sanctitati Vestrae vieissim animi Nostri gratitudi- em filialis observantiae studiis declarandi & contestandi, quam De ius omnipotens pro beneficio &commodo Ecclesiae tuae quam diutissime salvam &iticolumem servare dignetur. Datum in Civitate Nostra Vienna, die vigesima octava Menfis N vembris , Anno Domini millesimo quingentesimct exagesimo quarto: Regnorum Nostrorum, Romani tertio, Hungariae secundos Bohemiae utroducimo sexto.

Rusdem sanctitatis Vestam .

. Inscriptio.

Beatissimo in Christo Patri, PIO QUARTO.

'i divina providentia saerosanctae, univetialis - :bn Eeclefiae fiammo Pontifici, Domino Reve

876쪽

niu, s iniquis Hispanorum m Belgae consilia Ma-

stianam ac fidelem condolentiam tuam, qu assici te ostendis erga meum morbum, gratam ha beo cumprimis. ι .aeternus Deus, cujus in man sunt omnia, agat mecum pro sua paterna volunt

te. Ipsi enim pro omnibu Mogratias, ut qui un omnium optimamovit, quid mihi utile ae salutar , suid vero damnosum sit: Egoque in ipsius volun δ te divina patiepter & optime acquiesco. Nam in eunt res in hoc mundo, ut in illis parum aliquis Pinarur yolpyiatis aut quicti . . Adversitatum vero & perfidiae de inhonestarum actionum ubiqu*plena sunt omnia. Dominus misereri nostri & haec mala a Chrissianitate sua avertere dignetur. Ne que sane mirum esset, si quis hoc rerum statu plane ad stuporem atque insaniam .redigeretur: qua de re multa scribi possent. Ego paulatIm Dei benignitate convalesco, jamque adeo incipio gressus scipione firmare. Laudandus Deus in omnibus sius operibus. Quod attinet ad praeclarum illud facinus, quod Galli infimiraIio ejusque sociis tyrannice per petrarunt: equidem id minime. probare possum; magnoque cum dolore animi intellexi, Generum meum sibi persuaderi patam esse tam foedam lanienam. Quatiquam scio, magis alios imperare quam ipsum. Attamen hoc ad excusationem facti non sussicit: neque hoe satis est palliandosce ieri. Utinam me adhibuisset in consilium t Equidem

877쪽

dem ei fidele & paternum consilium dedissem.

nunquam enim haec talia me auctore fecisset. Tantam sibi ipsi hoc facinore aspersit maculam, quan tam non facile eluerit aut absterserit. Ignoscat

Deus illis, qui culpam hujus rei sustinenti vehementer enim metuo, ne progressu demum temporis

sentiant, quid hae via profecerint. Ac revera sic est, ut tute prudenterque scribis. Res pietatis gladio non volunt dijudicari neque tractari. Neque aliter sentiet quisquam, in quo aliquid est pietatis& honestatis, ullumve pacis & tranquillitatis studium reliquum . Ad haec longe aliud Nos docuerunt Christus & Apostoli ejus. Nam ipsorum gladius erat lingua, doctrina, verbum Dei & vita Christo digna, ipsorumque mores invitare Nos deinhent atque allicere, ut eos sequamur, quemadmodum & quousque ipsi Christum sequuti sunt. Taceo, quod insanum illud genus hominum oportebat in tot annis jam vidisse atque expertum esse ipsis rerum argumentis & eventu ipso, suppliciorum erudelitate, sectionibus, inquam, di ustionibus, non posse hanc rem confici. Breviter, ipsorum actiones mihi minime placent, nec unquam addu- ear, ut eas laudem , nisi forte' quod tamen serio deprecabor ne fiat Deus permittat, ut in furorem& insaniam prolabar. Imo non positim apud te dissimulare, repertos esse nonnullos impudentes αmendaces nebulones, qui dicere ausi sint; Quic- quid hic fecit Gallus, id me non solum conscio, sed etiam auctore ipsum fecisse. Qua in re Deum appello testem, mihi coram ipso & toto mundo semmam fieri injuriam. Sed non sunt mihi nova amplius E e e s ejus

878쪽

LITER AE

gio ejusmodi mendacia & calumniae, quas jam antea sepe devorare coactus sum. Commendo autem ista omnia Deo meo. Is tantas injurias novit siuo tempore depellere & vindicare .Quod ad res Belgiacas attinet, non magis & hic probare possum, quod modum excesserint. E contrario bene memini, quoties &quam in sententiam Regi Hispaniarum scripserim & consuluerim, sed quid multa Consilium Hispanicum longo fuit acceptius meo fideli consilio. Iamque adeo ipsimet fateri errorem suum coguntur, & quod huic malo causam maxi- am praebuerint ipsi: Ego bonum finem spectavi,& ne istae tam praeclara: & nobiles Provinciae tam miserabiliter perderentur. Et quamquam consilia mea sequi noluerunt, ut deinceps a consiliis dandis merito refugere debeam; tamen nec sic quidem

αbstineo, & fideliter facio, quantum facere possum. Faxit Deus ut fiuctus inde sequatur optatus, & tandem desistatur ab ejusmodi violentis remediis, ac sussiciant priora. Ut paucis absoruam: Agant Hispani & Galli quocunque modo ipsis Iibuerit: tamen Deo, justo illi judici, rationes suarum actioinnum aliquando reddere cogentur. Ad me quolattinet: equidem, Deo volente, honeste, christi , ne, fideliter & candide atque integre agam: dccer to confido, Deum benedictione&gratia sua mihi adfuturum, ut actiones consiliaque mea possim Deo & hominibus probare.. .Hoc ubi fecero νnihil moror hunc improbum & malignum munis dum. Sperabam sane aliquanto me citius posse in Regnum Bohemiae venire, quia vero nondum

plane convalui, Modici omnino mihi dissiladent,

879쪽

ne in hoc tanto frigore prosectionem instituam. Itaque Comitia Regni quin indicerem, differre di lius non potui. Et, nisi quid interim inciderit im-Pedimenti , duos natu maximos filios meos destinavi Vicarios seu Legatos meos. Verumtamen, si Deus aspirarit votis Nostris, ubi jam aestas appro-Pinquaverit, nec ipse abero. Nam alioquin, ut est ipsa gubernandi ratio, non possent res consistere aut durare. Et tam Regni quam mea necessitas, Nostram requirit praesentiam. Nec enim me fugit, quomodo agatur, & utres procedant. Hisce te Deo commendo , qui omnia pro suo beneplacito dirigat, ad Christiani Orbis & Nostram omnium salutem. Viennae 22. Februarii, Anno I 7

ratera AUGUSTI, Saxonia Electoris, ad EMAE ELEM MILIBERTUM, Durem Salatiis diae , quibus humana fragilitatis vices, ob condimgem ejus praematura morte extinctam christiane dolet, eum Pero egregie fiesolatur, UIT

JAm antea, Illustrissime Princeps, Domine Coia

gnate charissime, cum de obitu praestantissimae Conjugis Dilectionis Vestrae sparsi rumores essem, soliciti valde fuimus: & nune vero postquam ex litetis Ddecisonis Vestrae haec certa esse cognovi mus, casum hunc pro eo, ac debuimus animo, sane aegerrime tulimus. Heu quamvis cum illa quidem praeclare actum esse existimand sit; quae cum esset summo loco nata, Ρrincipi Potentissimo felicissime nupta, & maximae spei filio aucta, atque omnium hominum studia, observantiam & amci

880쪽

LITER AErem, praestanti virtute sua, sibi conciliasset; adeoque nil non eorum consecuta esset, quae inter mortales summa putantur; vitam tandem in his terris

placide clausit; eo tempore, quo totus Orbis Christianus imminentibus undique periculis labascere, di mundi jam diu nutantis machina ruinam minari videretur, sic, ut non tam diem suum obire, quam ex irato turbulentissimi hujus seculi pelago intutissimum abiisse portum recte dici potest: tamen cum reputemus cum animo, quantum sui desiderium Dilectioni Vestrae ejusque filio suavissimo relique rit, cujusmodi ornamentum inclyta Sabaudiae Domus amiserit; & quo praesidio tota huic subjecta provincia orbata fuerit; fieri equidem non potest, quin pro mutua necessitudine Nostra doleamus vehementer & judicemus, hoc incommodum cum Dilectione Vestra commune esse. Sed ut nostras curas inanibus querelis incendere & augere consilitum non est, ita quod reliquum erat, fortissimi animi principem consolari minime audemus. Vivit illa, & in sempiternum vivet in coelesti aula, omnibusque praesepia malis, felix & fine cariturum aevum auget: qua spe certa & fixa non est dubium, quin Dilectio Uestra inhoe se luctu erigat &sustentet; & Nos idem etiam Nobis faciendum esse judicamus, ne cognatae charissimae coelestia gaudia invidere potius, quam nostram vicem dolere videamur. De oppidis Pinarolio & Saviliano restitutis Dilectioni Vestrae gratulamur, & illam adhuc recte valere libentissime cognovimus. Nos et iam Divina benignitate cum conjuge Nostra charissima dc dulcissimis liberis bene valemus: & Dilectioin

SEARCH

MENU NAVIGATION