M. Tvllii Ciceronis Opera omnia ex recensione novissima lo

발행: 1815년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Μ. T. CICERO.

13쪽

Μ. TVLLII

IO AUGUSTI ERNESTI

ET LAVE CICERONIANA.

15쪽

PRAEFATIO AD ORATIONES.

Is Orationibus eum maxime conspicua sit et quentiae Ciceronianae vis et perfectio, sintque eaedem plenae rebus ad cognoscendum non modo utilibus, sed etiam necessariis non est mirum,

in iis et corrigendis et illustrandis si plurimorum ingenium et diligentia elaboravit. Id quomodo quisque, quibus adjutus librorum instrumentis,

quo successu egerit, nec ab hoc loco alienum Videtur, exponere, nec a studiis eorum, quibus

nostros in iis tractandis labores destinavimus. Nam et ad judicandum de nostra in his oration, bus crisi proderit, et ad superiorum in eodem

genere merita recte aestimanda.

Primus igitur rationes Romae per Sτeinhemii et Panartii sormulas, quotquot reperire in librorum scriptorum exemplis potuerat, in lucem protulit IO. Andreas Aleriensisa. C. 1471 Rus editionis exempla et forma maxima sunt, et ea pulchritudine, quam pauca alia attingunt, pauciora suPerant. Ipse quae et qualia exempla suerint, quibus textum concinnarit, non dixit, nec omnino quid fecerit in eo constituendo ceterum et multis aliis exemplis cognita viri diligentia, et res ipsa docet, ei non parum deberi, jusque editionis exempla in delectu lectionum non parum momenti habere. Orationes haec editio habet, quae quidem extant, omnes, admisias etiam iis, quas

spurias hodie scimus esse Sallustii in Ciceronem et hujus in illum, itemque hujus alteram, adequites dictam ante, quam in exilium iret Ordo

16쪽

vi PRAEFATIO. orationum non est ad temporis rationes factus, clauduntque agmen Verrinae et Philippicae. Hac editione neminem eorum, qui criticam operam his

orationibus navarunt, usum reperi. Nam qui Primam earum editionum imemorant, Waldariari nam intelligunt, aut aliquam e proxime sequentibus. Omnino exempla Romana ex eadem ossicina neglecta reperi etiam in pistolarum recensione, cum in ea parte operum Ciceronianorum

omnium diligentissime laborarint Critici nominatim Victorius, ut in praelatione ad eam partem demonstrabimus; sive ignorabant illa exempla,

sive nancisci ad usus suos non poterant, sive alia

qua de causa dissimulabant. Mihi usum hujus exempli secit Mermannus, illustris Gemrdinermunni filius optimae spei, e bibliothecae P

ternae copiis.

Eodem, quo Romae acta est editio illa, anno, idem egit Ludovicus Carbo Venetiis, in ossicinamidasseri, quae primum hoc arte sua experimentum ibi fecit, pulcrum illud charta et liter rum formis. Fuit autem Carbo vir pro illius temporis modo, ut traditum est, egregie doctus, literis latinis, philosophiae atque Theologiae doctrinis, quarum omnium doctorem, Theologiae quidem ad extremum erusiae egit Usus a tem est exemplis scriptis paucioribus, quam M. Andreas Romae, absuntque ab hujus editionis exemplis orationes pro Rosci Comine , Mnt jο Agraria tertia, itemque ea, quam ad equites Cicero dixisse serebatur, Verrinae atque Philippicae, quae se junctae a ceteris orationibus esse et propriis voluminibus scribi sueverant. Est a

tem hoc exemplum in nominibus inprimis valde vitiosum, itemque in aliis verbis. Sed inter illa

ipsa vitia multae tamen bonae et meliores, quam in Romana, lectiones reperiuntur, atque etiam

Vitia ejusmodi, in quibus verae lectionis vestigia

17쪽

PRAEFATIO. Vri

sint quae lectiones, cum postea neglectae, nec commemoratae sint, ea exempla parum cognita

fuisse, credibile est. Itaque interdum et pro conjectura ponitur a quibusdam, quod in ejus editionis exemplis reperitur velut in or in Sen. Post Red. c. I. ubi omnes aliae habent: mente angustae humiles, pravae oppletae tenebris ac sordibus, haec habet, quod quidam comjecere legendum esse parvae tum ad uir. p. R. c. . ubi aliae veteres habent Dalmaticus. haec habet Diademate, vitiose quidem in fine, sed ut vera lectio Diadematus in oculos incurrat, quae est in ed. Rom. item ut in Sen. p. R. 2. habet L. Minio, pro quo sequentes, ut Rom. habent umi in quo verae lectionis innio

Vestigia sunt. Utriusque generis eXempla plura in notis nostri reperient lectores.

Anno post damus Ambergensis Orationes Ciceronis edidit in eadem Venetiarum urbe: quam Graevius, qui ejus exemplum habuit, primam appellat, ceterum nec descripsit accurate, nec satis illienter contulit cum Vulgatis exem-

lis, ut infra demonstrabimus. Et dudum quuem Conjeceram, eam esse repetitionem Waldari serianae, quod, quascunque lectiones ex ea commemorat Graevius, ea in Waldarseriana repereram : nunc exemplo ejus inspecto, quod e bibi, otheca civitatis oribergensis nactus sum, ita esse cognovi non quo nihil ab ea discrepet, sed quod id est vel a vitio operarum, vel ejusmodi, ut id a correctore speciminum typographicorum Prosectum videatur, quod collatis aliquot oratio nibus cognovi. Ceterum illud habet praecipui, quod est illa multo correctior, eamque qui habeat, illa carere possit. Ignoraverit etiam oportet editionem Romanam, qui hanc curavit, quod eam non fecit auctiorem numero orationum quod sine

18쪽

PRAEFATIO. dubio secisset, si illius notitiam et eopiam habuisset.

Ex hac Adamica, sive Waldarseriana, ducta

est proxima, quae Venetiis a. 1480. curata est per . G. i. e. Meοιaum irardengum nam et paginae ipsae utriusque consentiunt, nec Plures, nec alio ordine habet orationes sed tamen ita, ut ab ea interdum discrepent ejus lectiones, ut V. C. in Orat pro Rab. Post in qua Waldariariana valde vitiosa est et in ea ipsa clara indicia sunt,

eam a Waldarseriana ortam esse . . not. ad C. 2.exu. Hanc tamen editionem Gruterus primam dicit ad orat in Sen. post Red. c. s. in Verbo literas, item ad Or pro Cluent. 67. init ubi lectionem commemorat ex editione, ut ait, omnium Prima, quae in nulla superiorum est, de eaque adeo intelligendus semper ruterus, cum primam Vel primigeniam commemorat, etsi lectio ipsa et in WMdarseriana vel Adamica reperitur, ut aliquot locis est, ut pro Caecin. c. 10. et Rab Perd. c.

2. Hujus editionis exemplum suppeditavit Bibliotheca nostra Paullina. Proxima huic est Brixiensis anni 1483. Eam

commemorari videram a Grutero ad Verrin. Π, 28. Catil. I, 2. Conjeci, exemplum ejus mea here, cum e Britannia accepissem exemplum orationum sine l. et a quod se a literarum

similes esse videbam iis, quae in antiquis editi nibus Brixiensibus, nominatim Μacrobii essent, et indicium loci et anni ablatum esse, resecta in eo exemplo parte ultimi solii ima, in qua ejus notatio suisset. Nec me ejus conjecturae poenitet, cum nulla alia commemoretur ab ullo editio, praeter hanc Brixianam, quae hujus aetatis sit, ad quam hoc nostrum exemplum pertinere, formasterarum arguit. Conjectura etiam me eo duNit,. ut eam e Romana duetam putarem, quod eam ab

19쪽

PRAEFATIO. IxWaldisseriana et Oirardengiana discrepare videbam, non modo lectionibus pluribus, sed etiam

orationum serie ac numero, cum ipsa haberet omnes, quae ab illis abessent vosteaquam exemplum Romanae nactus sum, vidi ex ea totam ita ductam esse, ut etiam numerus foliorum com sentiat, paginae eaedem sint, sitque tantum dum rum versiculorum discrimen. Ceterum tamen quasdam lectiones ei proprias notavi, ab errore

operarum atque etiam judicio editoris, interdum non recto, ut cum in or ad uir. p. R. pro Diadema rus dedit Dalmaticus ex alia editione, cum illam lectionem non caperet, item in Or. Pro Leg. ManiL c. I. et 15. ubi notae videndae sed

earum numerus est Valde exiguus.

Ab his porro Venetis et Brixiensi ceterae fluxere, omnes illae plenae, similiterque ordinatis ac digestis orationibus, ad Aldinam usque primam. Nam quod a Juntinae exemplis absunt V errinae

et Philippicae, illae quidem separatim ac Prurio

Volumine editae sunt, ut post videbimus et allia editionibus, ut Venetis, Verrinae orationes ita su jectae sunt, ut proprium titulum, et formam separ ii voluminis habeant extantque et aliae editionea Philipp: solarum, itemque interdum solae Verrinae subjectae sunt, ut in Ven. 14s5 1499. Nam Venet. a. 1495. et 1499. s. ex ossicina Barth Sam. de Fortesio, iterumque 1499. per Ben Hectorem, Bonon basin habent editionem a. 1480 in iis orationibus, quas illa habet, saltem illam primam

1495. quam ceterae imitatae sunt, sed in nonnullis locis e Romana vel Brixiana correctam, cui, ut opinor, propter raritatem parcebant, nec ejus exemplum perire volebant in ossicina per per rum manus. ditio quidem Veneta a. 1505.

apud Christophorum de Pensis cum omnibus

vitiis repetiit exemplum a. I 4ss. Mae igitur

20쪽

x PRAEFATIO. editiones in judicio ae delectu lectionum nihil

Propriae auctoritatis habent: cum illae totae pendeant, Waldariariana et Brixiensi quod et vel inde patet, quod in tabula orationum ordo est idem, qui in M. a. et G. et orationes, quae in iis absunt, pro Rosci Comoedo et Font6 e

tremae Ponuntur, non, quo Romana et Brixiensis habent, loco. Inter haec orationum harum nova exempla sacta sunt per editionem operum Ciceronis uniVersorum primam, h. e. Mediolanensem a. 1498. Ea Vero secuta est manifeste exemplum Brixianum

ita, ut eum habeat textus sui basin. Nam cum e consentit plerumque in lectionibus insignioribus, tum bonis, tum pravis, suntque admodum paucae, in quibus ab ea in meliorem partem et ita dissentiat, ut aut e Codice hone scripto, ut ab ingenii exquisita solertia dissensua natus esse

addatur. oggianum quidem Codicem erue mania in Italiam illatum, e cujus apographis in imperioribus editae erant orationes quaedam V. Apostoli en Diis. Vossim. p. 43. ---μoirano, auctope hujus editionis, inspectum esse, clarum est. Nam in hocmediolanensi exemplo ad calcem Or. pr Rab Perd et initium calcein quo alterius pro Roscio Com. admonitio diserta addita est de lacunis et mentio exempli Ρoggiani, a quis eae lacunae ortae sint, quo in Codice

antiquo, quem omius descripserit, duo solia

abscissa suerint quam admonitionem repetit ed. Aseensii prima, quae ediolanense exemplum repetiit ut in recensione editionum earum dixi mus, quae universa Ciceronis opera habent. Quo loco non alienum fuerit, monuisse, quicquid in Istis orationibus discrepant editiones primae, id esse a Varietate vel manuum, quae illum omi

num libram descrip-e, vel a conjecturis, mas

SEARCH

MENU NAVIGATION