Caroli Lachmanni in T. Lucretii Cari De rerum natura libros commentarius quartum editus [microform]

발행: 1882년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

nem fecisse sertur . porro eadem differentia est in institore et obstetrice, in meritorio et meretrice , de quibus nemo dubitat, quamquam vetus eodex Plauti in Cistellariam 3, 22 23 habet emitris eodem reserenda est anetissa fortuna Plauti in Rudente ii, 6 , 49, ubi Nonius p. 406 ego anulinam: nam anas, quia μονηρες est, sub simillimorum rationem succidit et sadit anseas, quod est in captivis v , 4, 6 et anitum prima manu Vindobonensis saeculi decimi codex in Ciceronis donatura deorum libro II. 124, idem a correctore non bene anetum Lergo pro anili reo, pr0pter i longum quod in proxima syllaba est, dicitur anetinum . sed ab eodem vocabulo etiam correpto i subsequente aneliaulam prima manu vetus Camerarii in Asinaria III, 3 , 103, a correctore idem -- - .lam a ne in iis quidem quae t productum habent, legem certis snibus deseriptam inveni : est enim internetanum quidem sive inim ecimum, sed veteribus magis placuit subsicimum

quam subsecivum , neque mutant asiainus, hirundininus, reeirinus, abriunus, conditisus, nsalvus, pr-stivus, monitriae,

rodamia debitriae, ianitriae . haec igitur grammaticis evolvenda commendabimus, qui adhuc genitis delectantur. Lucretii primo erati ita dicit Priscianus usus est p. 733, secundi parte Servius ad Aeneidos I, 198, et hic quidem sine nomine poetae, ut videatur errore memoriae Lucretii verba apposuisse pro Vergilianis quae sunt in georgico II, 1bi antiquos rupter labentia muros dicit enim Ante malorum Dp est, ut ubi caelici ter Libentia signa Versum tertium eum parte quarti habet Nonius p. 274,32.

mel dicam quod lectorem semper meminisse oportet, quemadmodum Havercampo nihil credendum sit, ita eum omnium minime audiendum esse, eum ossim utrique, quos notat Z ea adscribat quae a me non reserantur hic In utroque dicit esse lumine, in utroque Adventuque tuo habet u-msna oblongus, lumlae quadratus et schedae, Aduentumque tuum oblongus quadratus schedae daedrila tellus e Lucretio, qui iterum ita dixit versu 228, Macrobius in Saturnalium IV daedalam terram ex eodem profert non satis curiose agens Paulus diaconus o Festo libro iv p. 52 Lindemanni ad proximos versus respicit Servius, eum dicit ad georgicon it 329 Et Venerein certis repetunt armenta diebus . statut/s

legitimis, a natura arcana quadam ratione dispositis; ut tracta Lucretius, qui dicit rationem hanc eae aetherio calore descendere.

11 . ET REA ERAT VIGET GENITABILIS AURA FAVONI.

Hunc versum litteris uncialibus scriptum oblongus habet, sed atramento versum numero 11 Hoc tibi, litteris uncialibus rubrica pietis . genitabilis autem Veteres membranae, Antonius Marii, Brixiensis editio, Marullus : genitalis Veronensis editio et Veneta . hoc typographi Veronensis peccatum aheseidus eum in ossianis esse dicit, Haver- eampi silentio non recte intellecto sallitur ut homo: orbigeri neglegentiae venia danda non est, qui cum sua ex aliorum libris exscribat, debebat scire unde essent eXscribenda. sed ille hoc agebat ut Gilani et Abraham Preigeri exemplo versus immodulatos huic poetae adfingeret Ennio enim eum littera propter duritiem in fine vocabulorum ancipiti natura esse Videretur dicebat enim, puto , quod id haud in fine sono lenissimo , huic sane licuit haec scribere, Infit o cives,

uter esset induperator, rumores ponebat ante salutem : Sed post

Ennium neque Cicero in versus speciem incidit, cum dixit in Milonianai tamen appareret uter esse insidiator, neque poetae illis similia aut in i littera aut in ceteris ausi sunt. apud Nonium p. 449, 31 Lucilii versus ita scriptus est, δε- tereunt, labuntur, euntur omnia vorsum ubi verissime docti eunt rursum Omnia vorsum . in Horatii carminum III, 5, 1 mihi videtur scribendum esse Si non perires inmisertabilis, Captiva pubem, non periret hoc enim Vocativi genus poetis saepe restituendum est, ut Sereno Samonico 533 Quodque tuis meliuis uerbis dicemus, Horati, ubi vulgo legitur Quodque satis melius . Lucretius vero neque illam Ennii neque aliam ullam in versibus fingendis licentiam admisit, sed , quod poetarum saeculi ab urbe condita septimi proprium est, omnia ad ceditae regulae exegit severitatem, a qua primus Maro, cum studeret elegantiae et concinnitati, paulum remisit quam ob rem summa nuper huic poetae a Theodoro Bergkio , viro doctissimo , saeta iniuria est, cum eum tamquam Ennium aliquem ingenio maaeimum, arte rudem suisse dixit hoc nemoratius quidem aut Ovidius, quamvis illam dulcem et gravem cum ornatu quasi oratorio simplicitatem aspernarentur, dicere umquam ausi sunt: Quintilianus quoque Lucretium,

quamvis di sollem ad intellegendum , ut , parum attentis

22쪽

et alia philosophia instructis , elegantem tamen in sua materia esse concedit solus Elchstadius p. xxvII xxIx in hoc poeta, quo nullum sibi per omnia similiorem cognovi, inaequalitatem quandam et discrepantiam orationis deprehendit, unde carmen ex auctoris manu incohatum et rude prOdisse neque a correctore satis constanter expolitum sibi cognoscere visus est is scilicet qui ne manifesta quidem recte intellexisset, ut qui coniungeret inter se haec in v 118 par esse ritu Gigantum in VI, 1067 singulariter memorare, in II, 402 ora centauri sapore pertorquent et alias centauri feri Nasura Sapore pertorquent ora, in VI, 23 vini ολ mobiliorem

diei opinaretur, et in I , 864 languida anhelare Vel corpora Vel membra, in m 683 animam cresse ει sanguine quod ibi potuisset cernere, in III autem 775 obruat putaret valere id quod proruat et II, 1137 proquam perquam item in III, 569 moventur id quod movent, denique in I, 508 Corpus ea non est ita interpretaretur, Corpus natura loci non est sed Berg-kius suae de hoc poeta sententiae auctorem M. Tullium pedihibet; quod profecto non saceret, nisi ab aliis seorsum quam simpliciter iudicare maluisset . nam Marcum plerique cum haec ad Quintum ratrem in libro II , 11 scripsisse credidissent, Lucretii poemata ut scribo sta sunt, non multis tum nibus ingenii, multae tamen artis, addita scilicet priori membro negandi particula, quam libri ignorant, e contraria parte ille Cicerones Lucretio ingenium concessisse statuit, sed eosdem in eo parum artis esse iudicasse quod in Mareo sane mirandum esset, quippe qui eius artis qua Lucretius pollet ne minimam quidem partem in carminibus suis adsecutus esset contra idem cur pauca ingenii lumina in Lucretii

carmine animadVerterit, non potest obscurum esse : nam ei Ennius et Attius ea re cis embri videbantur, quod oblectando docerent et animis movendis corrigerent mores . pro Murena 30 Densm ut ait ingeniosus poeta et auctor valde bonus, proeliis promulgatis Pellitur e medio non solum ista vestra verbosa simulatio prudentiae, sed etiam ipsa illa domina rerum sapientia, vi geritur res . pro Plancio 59 Quae scripsit gravis ille et ingeniosus poeta, non ut illos regio pueros, qui iam nusquam erant, sed ut nos et nostros liberos ad laborem et ad laudem aecitaret. 14. ET RAPIDOS 15. INDE FERE 16 TE SE -

runt Antonius Marii et olim impressi quod vix credibile

ducet qui scierit eos habere quocumque inducere pergis . itaque Marullus, cum hoc teneret, non sine causa totum Versum insulsit hunc, Lllecebroque tuis omnis natura animantum; quem ΑVantius, cum quo quamque restituisset, rectissime

reiecit, male servarunt augerius Lambinus ceteri et ineptissime uncis inclusum aheseidus cum sectatoribus suis Εiehstadio et orbigero. 18. FRONDIFERASQUE DOMO AVIUM . His SerVius utitur ad georgicon II, 37 . quadratus et schedae Frondiferosque . Lambinus sine codicum nobis notorum auctoritate Frundiferasque, nisi qu0d hoc ipsum quadratus habet in 1, 256 . idem in IV , Pprumpturi III, 400 umes . oblongus C, 107 furtuna, I , 35 curio . e contrari quadratus Particolas II, 833 , remolis IV , 404 Incolomis IV , 600, odorem III, 8, sopina IV , 517 27. OMNIBU ORA LATUQ. Corrector oblongi et Priseianus p. 838 et 896 ORNATUM.29. FERA MOENERA MILITIA Ita prima manu oblongus: MILITIA I corrector oblongi, quadratus prima manu, itaque

Priscianus p. 728 . hi genetivi non saepe perii scripti sunt in utroque codice , via II, 249 , vitai III, 396 anima I, 112 III, 670 713 838 1, 69, pilai, G20 726 , aquai, , si . Vix saepius ita quadratus altero dissentiente, hoc versu milucii,

porro aquai I, 283 307 453 II, 663 , viai I, 406 , stati, 415, materiai I, 1051 11, 544 562 666 et quidem in i 453 Π, 666

oblongus ante quam corrigeretur habuit aquae et materiai, ceteris locis a simplex pro a litteris atque hae ratione, qua i omisso scribitur a tantum , uterque librarius per totum opus satis constanter usus est, I, 41 patri , 85 Iphianassa, 251 terra, et similiter cetera, quae singula annotare nihil opus est nam ubicumque aut a scriptum aut illam rariorem formam genetivi casus alio modo corruptam invenerim studiose indicabo . ceterum in Ennii versu, quo Cicero in Catone 16 utitur , et regius et ceteri libri plerique omnes habent sese fleaeere via pro viai.

23쪽

20 I

CIT. Fera moenia scholiastes Statii ad hebaidos 111 296: munera Itali hic et in versu 29, MOENERA primus ambinus . tum Itali et interpres Statii Armipotens REGIT . in re- metum VI praeter illos corrector oblongi . Reicit quadratus

et schedae, Rescit oblongus et olim impressi, Ressost Itali. apud scholiasten Statii ei se sed ibidem devinctus vulnere quod Lambinus dedit primus , qui eum Bertinianum codicem

inter alios testem advocat, sallitur. 35. TERITI CERvICE . Antonius Marii filius TERETI . siveteris Columellae exemplaria in libro IX, 1, 3 praepitis in Aeneidos III, 361 Mediceum . e contrario idem in Aeneidos VI, 14 resedec grammaticus Vindobonensis p. 444 deses, non desis . reses, non resis . hoc recto casu posuit Lucilius apud Festum p. 213, 5 pro obtuso ore pugil Piscinensis reses, id est tam ignavus quam consentaneum est eum fieri cui os pugnis obtusum sit. Deses et impatiens Terentianus Maurus 128M perpes in sententiis Publii, Nec vita hec fortuna hominibus perpeS St. 43. OΜΜUNI ID ESSE SALUTI . Corrector oblongi communi deesse , olim impressi, Ess . Velius Longus p. 2227 In hac autem a praepositione, quam disiplenam praeponi, nimaduertendum illud, quod imminuitur , si quando sequens voae a littera i aliter Pulschius hincipit , ut est errare desse qua enuntiatione suffcit ipsa productio.

44-49. ΜΝΕ ΕΝΙΜ PER SE DIVU NATURA NECESAEAT IMMORTALI AEVO SUΜΜA CU PACE FRUATUR, SE MOTA AB NOSTRIS REBUS SEIUNCTAQUE LONGE : NAM PRIVATA DOLORE ΜΝ , PRIVATA PERICLIS , IPSA SUIS POLLENS OPIBUS, NIHIL INDIGA NOSTRI, NEC BENE PRO MERITIS CAPITUR NEC TANGITUR IRA . Hos versus Marullus

delendos esse vidit quos cur ex libro i1 646 lector frustra curiosus in hune locum transtulisse videretur, Isaacus Vossius recte aperuit: ut ostenderet' inquit Lucretium sibi adversari, qui eum deos mortalia non curare affirmet, Venerem tamen invocet.'

50 51. Quo AUPEREAT UT VACUAS AURIA SEMOTUM A CURIS ADIBE VERA AD RATIONE . Sic membranae sine ulla litura, qualem in Bertiniano fuisse ambinus fingit . ex his et tollendum recte iudicavit corrector oblongi . tum Antonius Marii, impressi, Marullus , vacuas

auro mihi, Memmius Lambinus Memmiada , et te Semotum curis adhibe quod est durum et quaesitum mihi verissimum videbatur et, nequid dissimulem, adhuc unice aptum videtur vacuas auris A NIΜUΜQUE, age , Memmi, Semotum a curis adhibe veram ad rationem . interim Iacobus Bernaysius eum a Veronensi interprete Vergilii ad georgico III, 3 Lu-eretio haec verba adscribi Vidisset, vacuas aures animumques AGACE Μ, ea rectius ad operis initium reserri statuit quam ad librum IV 412, ubi est Tu mihi da tenuis aures animumque sagacem, non vacuas . cui docto Vir ut non possum contra dicere, ita miror eundem id non vidisse, quod, si illud verum' sit, necessario consequatur, ut ante hos Versus, ubi emblema ab hoc loco alienum repudiavimus, Vera Lucretii verba perierint: nam ut poeta a Venere orationem ad Memmium ne nomine quidem appellatum deflecteret fieri nullo modo potuit. 57. QUOVE EA DE RURSUM . Apud Senecam, qui his quattuor Versibus utitur, in epistula XCV, Quoque eadem

66. ORTALIA TOLLERE CONTRA EST OCULOS AUSUS.

Quae hos versus praecedunt, eorum parte Nonius usus est p. 314 28 et 379, 13, item p. 327, 1, alia parte Laetantius institutionum III, 27 , 10 ita , Quae sese caeli regionibus ostentabat si certe ibi editio Veneta anni 147 1 et Rostoincensis 1476, item codex nunc Berotinensis theol. 381 , olim r-suriensis, seriptus anno 146 nam duo alii, qui olim suerunt 'domus gloriose virginis Marte naverigclusen ordinis canonicorum regularium reverensis diocesis' eorum alterum

theol. 277 descripsit ex altero 266 'Anthonius Ral de

Salmenroi anno 1469' , ii versum si scriptum exhibent, qui se celi regionibus ostentavit ineptissime Servius ad Aeneidos III, 18 aut secundum Lucretium superstitio est super8tantium rerum, id est caelestium et divinarum, id est quae super nos tant, inanis et super us timor . quae Xscripseruntasidorus originum III, 3 7 et tertius mythographus Mai p. 184. hic ero Nonius p. 411, 2, ubi tendere quam Vario modo dicatur ostendit, mortalis tendere contra Est oculos ausus libri nostri tollere horum utrumque rectissime habere Benileius ostendit ad Horatium carm. I, 3, 18 et epist. I, 1, 28, neque Philippo Wagnero concedendum puto quod dicit ad Aeneidos ii,

24쪽

405 lumina proprie non tendi , cum tamen ea Vulgo contenriatque intend dicantur , neque in IV, 300 Lucretius addiderit, quod ille necesse esse putat, manusque, sed dixerit simpliciter oculos contra tendere . itaque TENDERE ut a teste nostris antiquiore editum praeserendum duco.

68 QUEM NE . FAMA DEUM NEC FULMINA . Rectissime

Benileius PANA deum quod aheseidus allato simili versu libri I probavit, sine ulla idonea causa ut videtur For-bigero . sellicet fama non omnis necessario magna est, neque tam anguste Lucretius loquitur, ut epitheton, ubi res exigit, praetermittat.

70. INRITAT ANIMI VIRTUTE Μ, CONFRINGERE TARTANATURAE PRIΜUS PORTARUM CLAUSTRA CUPERET . Non

male corrector oblongi frangere sed cum apud Nonium p. 506, 33 sit perfringe ut ar Verissimum esse cen8endum est quod habet Priscianus p. 879 EFFRINGERE ut arta tum apud Priscianum terrarum claustra per errorem , Sed CUPIRET recte. hoc ipsum corrector oblongi posuit, qui tamen adiecit haec sane mirabilia, a videret. 74. ATQUE OMNEM IMMENSUM. Corrector oblongi OΜNE. in proximis Nonius p. 381 25 Unde refert novus ιctor sed multa quae huius generis sunt praeteribo. 77. QUANTUM IT RATIONE. Corrector oblongi uANA M. ita scriptum extat infra versu 595, item in v et in VI, 5.82. 83. INDU GREDI - AEPIUS ILLA - ATQUE

IMPIA FACTA Horum priora confirmat Probus p. 1438, atque impia Lactantius institui. I, 21. quadratus et schedae ac pia errore mirabili, sed errore tamen mam serendi non sunt qui rem iandudum profligatam recinere non desinunt.

ac brevi syllaba constare dicit Probus p. 1425. in Silii Italici libro xv, 14 vix eredibile est Heinsium et Drahenborchium Coloniensi edidisse a Dei debebat enim addi spiritus,

Tum vero capere arma iubent, genibusque salutant Submissi augurium hac iret, qua ducere divos Perspicuum et patria monstraret semita signo in eiusdem xvII, 24 libri sed auctoritas Coloniensis descit a imbribus recte secerunt nubibus, quod confirmat versus ibidem 66.84 TRIVIAT VIRGINIS 85. LUBIANAS SATUR P ARUNT ANGUINE FOEDE . Priscianus p. 728 RIVIAI, tum

IPHIANASSAI turparunt, deinde phoede si Medioeus in Aeneidos x 498 vel foedi quod feceruntferi akefieldus Eiehstadius orbiger, secuti barbaros Isidorum et Bedam. corrector oblongi et Antonius Marii Trinia ad idem eo rector Iphianassai, Antonius imperite vide quae dixi adversum 29 Iphianasse . quadratus et schedae anuia et inversu proximo dilecti. 92. GENIBUS SUMΜIss PETEBAT . In scholiis Veronem

sibus ad Aeneidos xii 718 petivit quod nollem homo doctus nuper probasset Maronem scimus et petιοί et petiit et sub condicione petit dixisse sed unde scimus quid horum Lucretio placuerit non recte Merkelius in Ovidii fastorum 1 314 et 1. 117 dedit subina et ante init.

95. TREMIBUNDAQUE AD ARAS . Quadratus et schedae

ad aram . tremibunda Mediceus et Romanus in Aeneidos , 522 . apud Arnobium tremibundum VI p. 200, tremibundas VII p. 213 fremibundus VI p. 196 Ῥαvibundis VII p. 221. in epistula tamen ad Hebraeos xii 21 Fuldensis liber cum erdinensi tremebundus, Claromontanus et Guelserbytanus tremibunduS. 102. IAM QUOD VIS TEMPORE. Eum Versum qui hune

praecedit, Lactantius habet in institutionum I, 21, 14 in hoo corrector oblongi QUOVIs, neque aliter Servius ad ene1-do iv, 60 et Priscianus p. 947.

NIA . Iam oblongus et Italorum libri me quadratus et schedae, in quo nulla species veri est sed recte Marullus Possus T. Forbiger insigniter fallitur, cum hic possum recte scribi dicit quia rationem habeat in versu 400 neque enim animadvertit poetam alterum de veris dixisse, alterum de salsis ac superstitiosis.107. ET MERITO VIDERENT. Hoc versu Nonius

usus es p. 205, 9

111. ETERNA QUONIAM POENAS I ΝΜORTE TIMEN-Dui. Non aliter Servius ad Aeneidos I, 230. nihilo minus et hic scribendum puto TIMENDUMs et in V, 30 non putandum, sed Sic igitur solem lunam stellasque putandumst Malio atque alio lucem iactare subortu nam ita saepissime Lucretius, et quae restant dubiae auctoritatis sunt in v enim 44 sunt vitiose scriptum est, ex quo eodem iure facias tunc

25쪽

24 I

et tumst; in II, 468 necessu, cuius Vocabuli partem perisse apparet sed ubi additum est esse, potest omitti finitum est. I, 627 Illa quoque esse t/bi soiada atque aeternafatendum . 963eaetra summam quoniam nil esse alendum . II, 3 animo quoque nil prodesse putandum . III, 543 Mortalem tamen esse animam fateare necesse . quam ob rem etiam in III, 796 serendum puto tanto magia infitiandum Totum posse: nam posse est potesse; quamquam risciant codices habent infitiandum est. 117. ENNIUS UT NOSTER CECINIT , QUI PRIΜUS . Quadratus et schedae ut primus et qui noster Versus Ennii, Ova paris solet genue pennis condecoratum, Non animam,

et post inde venit divinitu pullis Ipsa anima, apud Varronem de lingua Latina V p. 64.120. TAI PRAETEREA TAMEN ESSE ACHERUSIA TEMPLA ENNIUS AETERNIS EXPONIT VERSIBUS EDENS, QUO NEQUE PERMANEANT ANIMAE . Praetereat quadratus, schedae, corrector oblongi . deinde edens omnes ' quod tamen nullum pondus addit sententiae sed vinculo opus est, quo

iungantur haec tum superioribus, Ennius ut noster cecinit insipraeterea tamen Ennius aeternis eaeponit versibus IDEM . hoc pronomen eidem scriptum est in Florentino codice Varronis de lingua Latina x p. 550, 2, item in Florentino epistularum Ciceronis III, 1, 3, in Florentino epistularum ad Atticum I, 11, 1 et 14, 15, eamque scribendi rationem Cornelio Nepoti nuper vindicavit C. Nipperdeius in Spicilegio p. 49. ex hoc usu natus error quo in lege de Termesibus facta P, 20 haec sunt, eaedem leges eidemque Auseademque consuetudo . OStremo Quo neque permaneant membranae, Antonius Marii, Brixiensis editio : permanent Veronensis cum Veneta Marullus, Avantius hoc igitur vereor ne casu natum sit et quadam elegantiae specie Marullum ceterosque induxerit et satis recte permanere illo dicuntur animae , ut de animo Ovidius in artis II, 120 Solus ad eaetremos permanet ille rogos in decreto ergestinorum II, 26 uti ad posteros nostros tam voluntas amplissimi viri quam facta permaneant. Cicero de natura deorum I 105 speciem δει percipi cogitatione, non sensu, nec esse in ea ullam oliditatem, neque eam ad numerum permanere . item in II, 5 perdiuturna, permanens ad longincum et immenSum paene tempus Varro rerum rusticarum II, 4, 8 verris octo mensum incipit

salire permanet, ut G recte facere possit, ad trMum . eum versum qui hos sequitur, Sed quaedam simulacra, cum Vergiliano componit Macrobius in Saturnaliorum VI, 1 non' bent eum quadratus et schedae e proximis Donatus ad Andriamo, semper forentis Homeri.

125 LACRIMAS EFFUNDERE AEALSA . COEPISSET . Coepisse a corrector quadrati et Antonius Marii et fundere quadratus quod male probaVit Lambinus . lacrumas vero et effundere libri nostri non exhibent horum autem scribendi rationem reddere satis habeo, nisi quod e et e paulo rectius seribo praeter quam in minus certis , elut erumna tetersepta meror mestus presto gleba cen penuria secula, quae in consenS membranarum non repudio, quamVis Lucretium

ea omnia per diphthongon protulisse credam omnino autem ita sentio , et posse et debere nos in plerisque uti orthographia saeculi quarti neque nobis recentiora admittere licere: sed summam constantiam in dicendo scribendove quaerere animi illiberalis est me quidem Herigbergius studere dicit ut libri mei saeculum tertium decimum referre videantur, in Philologo Schneidewini 1 p. 589 sed in tota illa pagina quaecumque scripsit non capio, velut cum sabulas Aviani saeculo quinto tutius adscribi dicit quam secundo

130. TUNC CUM PRIMIS . uno ante consonantem contra poetarum antiquiorum usum uterque codex praeter hunc

locum bis, in III, 710 tunc periit, in VI 250 tunc per quadratus solus uno porro I, 426 et Tunc vigilare IV, 455. in e manici prognosticis 1 4 recte libri Fulmina tum crebro iacula istur Iuppiter, et tunc Atonat emissis violentior ignibus aether; quorum certe prius impune mutari non potest, quod tamen fecit rellius sed in hoc versu Antonius Marii maiorem linguae Latinae peritiam exhibuit quam aheseidus ichstadius Forbiger scripsit enim ille ideo Tu M, quia praecessit

cum nequis tamen nullo tempore has particulas quae sunt cum et tunc in enumerando coniunctas esse putet, non modo

librarii in Caesaris de bello Gallico I, 32, 5 scripserunt hunc

cum reliquis rebus locum probarat, tunc quod superioris anni munitiones integrae manebant, et in Nonii p. 435 1 e Ciceronis de officiis I, 123 Laeuria vero cum omni aetati turpia tunc senectutifoedissima est, sed etiam in Iuvenalis Versu satirae 1 1 18 verissimi auctores tradiderunt haec Vivendum recte est cum

26쪽

propter plurima tunc est Idcιrco, hoc est tunc et Idcιrco, quod a Iuvenale scriptum esse sane probabile est.

134. CERNERE UTI VIDEAMUR. Hunc Versum cum pro

ximo Macrobius Saturnaliorum libro I, 1 e libro primo Lucretii protulit eum Vergiliano collatum.

141. QUEMVIS EFFERRE LABOREM . Verre laborem qui

dixerit neminem novi, nisi quem Turnebus iam advocavit, in adversariis Ix, 15, Attium , cuius Versu Cicero usus est in Sestiana 102 , si laborem summa cum cura feras Nullum. similiter tamen ipse Cicero in Tusculanarum disputationum libro iv , Te Graecis Euriplae , Nec fors, nec ira caelitum invectum malum, Quod non natura humana patiendo ecferat.

sed hi, nisi fallor , id esse' dicunt quod susceptum amoliamur quo Waheseidus eum non intellegeret, utroque auctore sine iudicio usus improbavit perferre, quod ut aptissimum dederunt Antonius Marii, Venetus editor Brixiensis enim et Veronensis efferre habent , Marullus . sed verissime Tanaquil faber quemvis SUFFERRE laborem e constantius Lucretii hic igitur a littera eum bis scribenda esset, librarii peccarunt e contrario mox 147 quadratus et in eodem versu, ubi est in I, 40, oblongus Non radias solis; quem versum Maximus Victorinus p. 1908 proseri propter ipsum illud, in fine vocabuli non elisum, quod contra laetum sit in Vergilii versu georg. I, 446 , Diversi rumpent radii aut tibi pallida surget sed ibi indemannus Maronis versum dimidiatum apposuisse satis habuit, grammatici verba ut intellegi possent nihil curans.

149. PRINCIPIU CUIUS HINC NOBI M. Marullus Prin

cipium hinc cuius, Avantius Cuius principium hinc, neuter satis perite . Lucilius apud Nonium p. 320 et 366 Cuius ultuaejacie, ludo ac sermonibu nostris, Virginis hoc pretium atqueZ uno reddebamus honorem hoc ipsum cuius monosyllabum

reddam Lucretio in libro iv, 1089. Cicero in Arateis , dein tura deorum II, 10, Atque eius ipse manet religatus corpore torto de quo Versu egit Hauptius in observationibus criticis p. 46. eadem licentia veteres Itali dixerunt Eoo Cin GPistoici, Guttion Oreazo Quanto di qua per u migliato si eonta quae mihi videntur ita protulisse , ut i littera inter ceteras magis sonantes delitesceret: nam sua cum monosyllabum faciebant, dicebant e duabus i priore elisa sucti, Non

susnan comesuai, a son ovisi video tamen quosdam ita

scribere per diphthongum, Pistoi gist, oi miglicii quod eum certum sit eos codicum antiquorum auctoritate sacere, his simile videri potest cui oue modi pro eo quod erat cu-ovi, modi, eidemque rationi convenient cui eis uia monosyllaba huius et eius disyllaba priore correpta attingam ad librum III, 374, quae sonant aut hous eus illa priore ratione aut huis eis, quem admodum Italos video dixisse gloε, Non mente a quelli che son suoi, Anaidi dona gisi Poesia talianetaerite accolae da Francesco Trucchi, Prato 1846, Vol. I p. 35 .

158. ERAPICIEMUS, UT UNDE QUEAT. Egregia emen

datione Marullus in hoc versu scripsit et unde idemque versum 155 huic subiunxit hunc post Pium omnes secuti sunt, laudaVit nemo.

159. NAM A DE NIL FIERENT 160. NIHIL SE

MINE EGERET. In his versibus, quos Laetantius de ira dei 10 16 poetae obicit, oblongus de nihilo et nihil, quadratus de nilo et ni nil sic in v , 871 ni vel in pro nil de schedis hoc tantum notatum est, in versu altero esse inihil inversu huius libri 185 uterque ossianus si e nilo in I, 679 uterque Nil quadratus nilo i 180 266 ii 287 quibus locis oblongus habet nihilo, atque hoe modo nihil nihilo nihilum ceteris , praeter eos quos dixi, omnibus uterque . de his vocabulis primum hoc dicere possum, abstinuisse eis in ea quae ad nos pervenit carminum parte cis EF , Gratium, scriptorem Culicis, Columellam deinde infer omnes poetas unum novi qui monosyllabo ignorare Videatur, Manilium qui terdeciens dixerit ad hunc modum , Deficiat nihil et semel ita , Est aequale nihil terrenos, in I , 416 Iliados interpres utrumlibreve voluerit an monosyllabon non constat, cumscripserit semel 262, nec saepius, nihil adiuvat monosyli bon ceterorum nullus repudiavit, eoque uno Germanicum

usum esse eertum est, phaen 665 681, progn. 2, 55, itaque semel qui Moretum scripsit 64, semel qui Diras 66, neque ulla causa est cur Lucilium Lucretium Persium disyllabonprobasse dicamus eum his facit iris 261 404 23 338, et Priapeorum poetae 3 32 7 34, ibuno exisplo, qui binis syllabis pronuntiavit in 83, 15 et 35 . e duabus alteram syllabam, ad similitudinem hili, Plautus et Ovidius produxerunt alter in Poenulo m 2 10sum sunt hi, quias nihil est

27쪽

2829

Istrum, Etti emunt, et in Rudente Iv, 4 9 mul pudet. thavo tecum Vrgo abi hinc sim quaeso, responia senem Ovidius

in tristium v, 14 41 et ex Ponto libro III, 1, 11 Morte nihil

opus est, in metamorphoseon VII, 644 In superis opis esse nihil acta aedibus ingens eundem in x , 520 scripsisse suspicor Estque nihil annis velocius a correctoribus venit illud Et nihil est, quod Ovidii more pronuntiatum nimis tardos em-cit numeros , Et nil est annis velocius . eandem syllabam mani-sesto corripiunt Catullus Horatius, Tibullus, Propertius, is qui scripsit epistulam Herus 170), Seneca, Martialis , Silius semel in xvii 188 . idem Silius disyllabo semel ante consonantem usus est, Bella nihil vitae, W, 46, ceteri quos disyllabon habere dixi Manilio excepto vel saepius multi in

disylIabo hanc ambiguam rationem secuti sunt solam, Terentius comicus , Varro in versibus , Vergilius , isque bis tantum ecl. 2 6 Aen. II, 287 Phaedrus, Lucanus, Calpurnius

semel Valerius Flaccus bis vI, 488 VII, 388 , Statius, Iuvenalis nihilo tribus syllabis Catullum 28, 12 61, 197 extulisse constat disyllabo sedit idem Catullus 97 Gycum Lucretio

Horatio Priape carminet, de ceteris, quantum Scio, propter metrorum ambiguitatem nihil adfirmari potest. Lucretio tamen , quia nihil disyllabum, ut dixi, non habet, nilum et nil sola probata suisse existimo.

168. ONAIATERE DERTA. Sic oblongus idem a correctore CERTA quadratus teria. 176 SUO QUI TEMPORE . Itali QUI A. 177. QUOD CUMQUE ORCATU. Quadratus et schedae ora cantu, corrector Oblongi CREATUR. 186. EX INFANTIBUS PARVIS. His grammatici omnes

pro exemplo utuntur, Maximus Victorinus p. 1963 Claudius Sacerdos p. 26, Diomedes post Sacerdotem, cuius nomen

in exemplo ponit p. 303 p. 424 tribuens Lucillio Probus p. 1438 , Pompeius qui se Maurum dicit p. 246 4 30. sed hi

Omnes uno ore testantur poetam a litteram scripsisse scribit infantibu Probus sic enim , inquit, versus scandi potest; uuem admodum Cicor it oratore1 in in ora di inquit loquebamur, qui est a uindiarincaes, non omnibus princeps, et vita illa dignu locoque, non dignus . in Lucretii carminibus breviore scriptura nemo usus est ante Lambinum, neque eam Vetera exemplaria saepius quam bis conservarunt et quidem eum vitio coniunctam , in V , 627 cum posterioribus ignis, Oeabulis male distinctis , et in I, 1138 morborum et mortiferae pro morti' ferat muniis tamen indiciis cognosci potest hanc seribendi rationem olim multo magis in usu suisse . neque eius rei nulla sunt in nostris aliorum scriptorum exemplaribus vestigia . apud Ciceronem de finibus 11, 24 libri omnes rectissime in Lucilii versibus O lapathe, ut iactare, nec Ssatis cognitu' qui sis apud eundem in versu Ennii, de divinatione I, 66, Aut ubi illa paulo ante sapiens virginali modestia'

apud Festum p. 290 , 11 Militeri ex Lucilio si suggeri suppus, et p. 343, 21 ex Ennio Pandite suetigenias, apud Paulum p. 70sulpigenas , hoc St sulti genas . atque eo modo , ubi ne versus quidem mensuram Valde adiuvat, Nonius p. 34, 18 exaceio Aequisoni, hoc est Aquilone, stridor gelidas molitur nises meque id mirum, cum in oratione prosa Quintilianus institutionum Ic, 4, 38 Messalla, ut Videtur, teste reserat idem Servium Sulpicium asperitatis vitandae causa observasse qui scripsit, nisi salior, sic, quae fuit causa et Servio , ut disit, subtrahendae s litterae: nam quod libri habent, ut disi, ferri non OSSe constat atque in ipso Varronis de lingua Latina librorum sne Florentinus eodex non enim op uit ut in servis, et ex eiusdem Parmenone Nonius p. 86, 16 alius caballum arbore ramo in humili adligatum relinquit eodem pertinent tale quales similest simile's, pro talis , qualis est, similis est et es, Nonio e comicis veteribus consignata p. 227, 14 198, 31224, 23 sed in versibus saepe utilissimum est Veram pronuntiandi rationem scribendo exprimere . itaque qui sciet Varronem in choliambis severam Graecorum legem secutum eSSe, eum Versum quem Nonius 86, 24 e Sexagessis satira protulit hoc modo scribendum ducet, Sensibus libri Senibus 4r sis homulli non videmue quid sat neque is qui de disciplinis ea scripsit quae Censorini libello adhaerent p. 96, 1 Sota- deum , qui potest Ennii esse , vitium in tertia syllaba habere

dixisset, si s tollendum vidisset, Ille ictu retro reccidis in natem supinus Lucilius sortasse solus Graeca vocabula s littera

truncare ausus e8t Crassum habeo generum , ne rhetoricotero'

tu sis, in Ciceronis de oratore III, 171. Hic ut muscipulae tentae atque ut scorpio cauda Subtata apud Nonium p. 181 266 385.

188. OMNI QUANDO PAULATI W CRESCUNT UT PAR EST, ΕΜΙΝΕ CERTO, CRESCENTESQUE GENUS SERUANT.

28쪽

30 I

In his illa, ut par est, non sunt suo loco posita neque enim id sonant quod dicit Creechius , ut ipsa postula natura rerum, sed ea paulatim crescere par est quae certo semine creantur . hoc Marullus non animadvertit, sed idem vidit Crescentes, quod Creechius et ahesieldus, magni soloecismorum patroni, tuentur , serri non posse quare scripsit Crescendoque nos utrumque vitium eadem opera corrigemus seribendo

omnia quando Paulatim crescunt , ut par est semine certo CRESCERE, RES que genu Servant.

191. QUIOQUE SUA DE MATERIA. Quidque apud Nonium p. 11, 8 corrector oblongi, Itali, olim impressi, Quaeque. materia Nonius , oblongus , Itali, impressi materiae quadratus, schedae materie quorum utrum verius sit dicere non possum , praesertim cum poeta praeter hunc versum ablativo

casu non utatur.

207. Os SENT PROFERRIER . Apud Laetantium, qui hos versus exhibet de ira capitulo 10 16 PossIN V, itaque Marullus. 215. UTI QUICQUID IN UA CORPORA . Quadiatus et schedae quidquid Itali quaeque recte Lambinus QUICQUE 217. MORTALE UNcTI PARTI Bus Itali et impressi

cunctis.

222. DIVERVERE . Sic membranae et hic et in , 152vI, 1027, item verva II 690 acervas V, 1195, Cerverus III, 1011, superva V, 1137, superve code quadratus superbe, Supra Versum addito τ) V, 1224 morvida vi, 955 1092 1097 arvit V, 941965, valve V, 1022, vellum Pp, 968 V, 1245 1289, onitatev 1247, vene 11I, 1071 IV, 572 1129 V, 2, an II, 99 aveant , 1108, aviar Iv, 445, lavitur V, 7 18 ciso quadratus cina I, 1038, Aera V, 79, nonilitate II, u liber oblongus I, 1097 perturvarunt IV, 288av 12M avsterrent V, 1290 serevant VI, 238 movitior, V 858movilitas quadratus IV, 661 acerva, I, 1113 davit, II, 875 pavula, V, 930 civi, IV 617 civum, II, 897 glaenis . ut taedium hoc indiculo contractum leniatur, addam in Ciceronis de oratore11 91, ubi est uitiosum, ambitiosum scribendum esse , hoc modo', Nihil estfaciliuAquam amictum imitari alicuius aut statum aut motum si vero etiam uilios aliquid est, id sumere et in eo ambitiosum esse non magnum est; item in eodem loco probavit esse pro suturo, Qui autem stafaciet ut oportet, primum

nigilet necesse est in deligendo, deinde quem probathit, in eo quae maaerme aecellent, ea diligentissime persequatur. 227. UNDE ANIMALE GENU . Disputat hoc Charisius

p. 46 et 3

230. UNDE MARE , INGENUE FONTES, EXTERNAQUE LONGE FLUMINA SUPPEDITANT Neque eaetrirna flumina

hie locum habere possunt, neque longe aeterna quae dicantur scio , et multo minus quomodo longe suppeditent Wakeseldus ex codice nescio quo muse Britannici aeternaque longe, quod nihilo magis explicari potest mihi poeta videtur scripsisse Ex TENTAque longe lumina , in longitudinemoxtenta, quae longa dicuntur vidi in metamorphoseon XIV, 339.

240. INTER E NEXUS MINUS AUT MAGIS IN DUPEDITA .

Rectissime Marullus Exu , quem secutus aheseidus essime interpretatur non enim res, sed ipsa materies inter se nexu impedita esse dicitur. 257. IN FESsAE PROUDE PINGUI s. Sic ossiani, Antonius Marii, Brixiensis editio, pinguis in schedis Vocabulum omissum esse perhibetur, et recentiore manu superscriptum pingues . ad Vergilii versum in georgico III, 124, ubi est denso distendere pingui, Iunius Philargyrius Angui inquit absolute posuit, ut est illud Lucretianum, Hic fessae pecudes PINGUI . in proXimis de artubus quid Scaurus protulerit dicam ad librum V, 1077 263. QUANDO ALIT EX ALLO REFICIT . Corrector Ob-l0ngi eae alo, quadratus praepositione omissa alo Itali eae

264. NISI MORTE AD LUTA ALIENA . Corrector oblongi

ADIUTA.

269. QUAE CORPORA. Quae oblongus et Priscianus p. 947, corrector oblongi quod quadratus et schedae omit

tunt. 271 VENTI VIM VERBERAT INCITA MORTU Orrec

tor oblongi tortus, quadrati corpus, Antonius Marii portus, Marullus pontum . mihi dubium non videtur quin legendum

sit c AUT ES 275. ITA PERFURIT ACRI CUM FREMITU SAEVITQUE MINACI MURMURE PONTU . At ea quae ante haec dicta sunt, ut sternantur arbores et Vellentur montes, pontus non

29쪽

32 I

emeit, sed, EN Tusci hoc Marullum non vidisse miror, Wake-1ieldus ab amico sibi oblatum sprevit Forbiger, quod absurda tam sortiter concoquere possit, laudari se postulat. Creechius probat commentum Fabri, quo secit misaci murmure ortus, contractione mihi non nota. 281. T cuM MOLLI AQUE FERTUR NATURA REPENTE

FLUMINE ABUNDANTI, QUEM LARGIS IΜBRIBUS AUGET.

Quem exquisitioris elegantiae videtur Wakefieldo Marullus quod sed poterat lenius QUAM . 286. URBIBus. Si oblongus quadratus et schedae turbio corrector oblongi TURBIDus, itaque Antonius Florentinus et impressi.

288. VOLVITQUE UB UNDIS GRANDIA SAXA, RUIT QUA QUIDQUID FLUCTIBUS OBSTAT. Qua prima manus in

oblongo omisit, puto quia minus clare scriptum erat in archetypo . erat autem Scribendum ruit in Ir quidquidsuctibus obstat. akefieldo et Germanis grammaticis satis proprium videtur qua quicquam, quod habent Brixiensis , Venetus, Marullus. 291. MuΑ - 294. CORRIPIUNT RAPIDIQUE O TANTI TURBINE PORTAN . Scilicet venti famina res mescorripiunt rapidique portant et tamen haec ineseido concinna et suavia videntur Marullus cum non satis attendisset, secit rapidoque rotantes inde Lambinus primum rapidoque rotantra, postea rapidoque rotanti quadratus prima manu rapidisque . aptissimum est RAPIDEque rotanti turbine portant. quae media sunt inter hos Versus, eorum partem protulit

scholiastes Statii ad Thebaidos vii , 585 . Omne huius loci argumentum Servius indicat ad georgicon IV, 219

304. ANGERE ENIM ET TANGI Hoc Versu usi sunt

Seneca in epistula 106, Gellius Atticarum noctium V , 15, Tertullianus de animai, Nonius p. 408 41 horum unus Gellius scripsit aut tangi, sed cum paulo ante Graeca haec X-hibuisset, το δρευμενον ξ πάσχον σωμά ἐστιν . quare nihil erat cur ei maiorem quam ceteris fidem haberet inesel-dus . versus proximos habet Nonius p. 175, 6, ubi scriptum est eaedem candenti sole quod ortasse verius est altero.

vide quae dico ad m, 988 et ad I 126.

313 STILI cIDII Asu LAPIDEM CAVAT. Regula est

post longam vocalem e duabus I alteram subtrahi, si sequatur

littera, nisi ea casualis sit ut Messalla, Messalina mille miliani, milli, milia miliens villa, villaticus, villula, vilio uilicus stilla nam in stiriaci productum apparet , stillare stillis, stilicidium . stelio si recte scribitur in Medioeo Vergilii georgiconavi 243 et in Neapolitano Festi p. 313, 13 ulliteri ab eadem stilla originem ducit, quem admodum Varro rusticos vellam non villam dixisse tradit in rerum rusticarum 1.2.14 itaque et Verrius Flaccus censuisse putatur, nec improbabile est Ovidium in metamorphoseon , 46 edidisse

variis stillatus corpora guttis, non stellatus non raro tamen in huius generis Vocabulis peccatum est. Paullum scripserunt

veteres, quod postea in Pollae nomine diligentius servatum est Pollio, quod Vitiosum est, in fastis Capitolinis esse sertur, Polionem Graeci prope magis frequentant quam Latini, quamquam in Vergilianis odicibus utrumque suisse testatur Servius ad eclogam III 86, et magistrum suum Polionem appellat Marcus Caesar ad Frontonem p. 12 et 58, itaque exemplaria Martialis III, 20, 18 VI, 61 9, Pithoeanum Iuvenalis vii 176 , Bambergens Plinii xxxv g 10 in Paulinae nomine minus Saepe peccatum est paullisper hodie sine Veterum librorum auctoritate Jaciunt suo periculo antiquarii; qui inepti habendi sunt, donec demonstraverint in huius modi vocabulis ablatiVos inesse , quantis, aliquantis , paullo pau-aeillis, tantis . nulliscare ore non satis Latino dixerunt Asri, nullibi est in glossariis Labbaei nitela pro nitella non bene apud Plinium in naturalis historiae viii, 57, 2 , de quo dicam ad librum III, 101, sed rectissime nitelinus in VI, 37 69 . in Digestis Florentinis semper scriptum est stillicidium; quare gratia habenda est librario codicis oblongi, qui in hoc vocabulo veram scribendi rationem servavit solus, nisi quod Brixiensis quoque editio Stilicidiique habere sertur. X O-dem Vocabulo primus , ut puto , Marullus i paenultimum sustulit sic Stillicidi in I, 1226 codex uterque remedK in Odem 434 brachii, Apsinthii et Absinthii in I , 16 , quadratus in I, 1074 conchylii schedae in subscriptione libri III VI III LUCRETI, oblongus et Antonius Marii in quinque prioribusTITI LUCRETII, in seXt TITI LUCRETI in summis paginis oblongus LUCRETII LIB. II, Sic III, IIII, , Sed LUCRETILIB. I. Veneta editio ubique T. Lucreti Cari ceterum Lucretii verba Seneca posuit in naturalium quaestionum IV, 3

30쪽

VOMER IN ARvIs mi utitur Isidorus in originum xx, 14: quinque ultima vocabula habet Servius ad georgicon I, 46, quattuor ultima grammaticus in libello de generibus ab Hauptio edito p. 10, 21, versum ab his proximum Isidorus originum xv, 16 6 . in his Servius et Isidorus occulto in arvo, grammaticus ille in arvis . sed Isidorus in xx Lucretii verbis haec subicit, sumitque sive su sitque per detrimenta subgorem, eaque totidem verbis abrarabano Mauro descripta esse nuper indicavit Hugo Purmannus in Schneidewini hilologo p. 74 tomi tertii in Isidoro olim vulgo serebatur m-torem unde exorsi duo homines doctissimi nescio qua libidine versus procuderunt, alter foedissimum , Sumitque emper per detrimenta nitorem, alter Vergilio male usus parum elegantem, Sumitque attritus per detrimenta nitorem . quidem

Seminaque oresque ingenii uoretiani, ubi quid ex opere exciderit, recipere si possim mihi sane gratuler, sed Lappaeque tribolique absint: nam iste nitor vomeris hic rustra emicat, cum poeta non describat splendentia, sed quae minuantur attritu. 321. PRAECLUS ET SPECIE NATURA VIDENDI odirector oblongi PRAECLUSIT . sed speciem videndi nullam esse neque esse posse Benileius et Raheseidus intellexerunt, nisi quod a vera emendandi ratione ideo aberrarunt, quod huic poetae simplicissima quaeque et rei accommodatissima unice convenire non Satis perspexerant itaque in hoc versu nihil aliud inesse potuit, nisi naturam nobis videndi facultatem non tribuisse : sed posita , cum praecludendi vocabulo uteretur , debuit magis proprie sic dicere, Invida praeclusit SPATIUM natura videndi. 326. NEC MARE Q. INPENDENT, VESCO SALE SAXA

PER Esc. Vesco abest quadrato et schedis propter quod ο-cabulum ipsum haec commemorant Gellius in xvI, 5 , Paulus e Festo libro xlx, p. 158 Lindem. Philargyrius ad georgicon III, 174. iisdem Donatum usum esse ad Phormionem I, 4, 2 demonstrabo ad librum I 489.

334 QUA PROPTER LOCUA AEAT INTACTUS INANE VACANSQUE. Qua propter quaeso . ni mirum quia id cognosse utile est aut certe quia extat inane, ideo id inane locus intactus est . neque enim quicquam praecessit unde

definitio vera esse intellegatur , neque qua propter ita ut 0 tur in simplici orationis progressu dicitur . sed ne ipsa quidem definitio aut necessaria est aut recta nam nane vacansque ipsum intactile est I, 437 aut intactum manet v, 35 aut vocari potest locus ac spatium I, 426 955 1074 spatium vacuum ne 523 527, non locus intactus rapicurus apud Diogenem in x, 40 8 κενὴν καὶ χώραν καὶ ἀναφῆ φυσιν ονομάζο ιιεν. 86oτι To ταν σωμα καὶ ἀναφης φυσις εστόν SeXtus empiricus p. 476, 15 κατὰ τον Err&ουρον τῆς ἀναφους καλουμεννὶς φυσεως το μέν τι νομάζεται κενον, ὀ δε οπος, τὰ δε χωρα, επείπερ h αυτ φυσις ερηφιος μεν καθεστηκυω παντὸς σωματος κενὰν προσαγορευεται, καταλαμβανομέν δἐ πο σωματος τοπος καλεῖται, χωρουντων δε δι αυτῆς σωμάτων χωρα γίνεται . κοινως μεντοι φυσις ἀναφῆς ειρηται παρα τω πι-

κουρου διὰ τὰ στερῆσθαι τῆς κατα ἀντίβασιν φῆ . itaque hunc Versum, qui in oblongo totus a correctore in litura scriptus est, Benileius et ahesieldus merito reiciendum

iudicarunt. 347. As LICERET RARO Itali et impressi IcET. 349. UBERIBU FIENT OMNIA GUTTIs Itali et Brixi-

ensis FLENT

352. A RADICIMU IMI Ita quadratus et schedae: oblongus in litura bus imis a correctore, qui RADICIBUS scribendum animadvertisse videtur primuS.

356. QUA POSSENT CORPORA QUAEQUE TRANs IRE HAUD ULLA VALERENT RATIONE VIDERES. Ita quadratus

et schedael oblongus in litura feri ratione videres , non ab eo correctore qui pleraque emendavit, sed ab eo quem littera Saxonica usum dixi hunc quia tam audacem non noVi, suspicor in archetypo ipso ad valerent adscriptum suisse FIERI , quod ipsum Itali et impressi recte secuti sunt.

bam a Lucretio arsis vi productam scribit in Venusinis lectionibus eichertus p. 108 cuius modi doctrinae nulla ad me pervenit notitia hoc scio, in versu.Liceronis de divinatione I, 106, ubi est Subsit, scribendum esse Hic Iovis ait

soni subito pinnata satelles, Arboris e trunco serpentis saucia morsu Subrigit, ipsa feris transfigens unguibus anguem . Sic de

SEARCH

MENU NAVIGATION