Dissertatio physiologica inauguralis de sanguinis circuitu viribusque eundem facientibus ...

발행: 1778년

분량: 100페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

noverunt, tantum observare necesse est; cohaesionem, nempe, partes inter inflammatas, Per Vasorum elongationem fieri, et talem Certe extensionem ad extrema hepatis Vasa, cum vasis testis introducti extremis, conjungenda esse pernecessariam.

CXIlI The bl ood,' inquit HunterVS, becomes vascular like other living paris ;namque, addit ille, after amputatioris, the coagula in the extremities of arteries may be injected by injecting the se arteries.' Imprimis hoc in loco notandum est, hoc esse unius hominis testimonium ad si am

hypothesin stabiliendam accommodatum; et quamvis nonnulli doctrinae eidem faverunt, haud ullus eorum tamen illud adhuc sustentavit. Nonne vero probabile illos hujus observationis, eXperimentum repetendo, Veritatem comperire fuisse conaturos t Praeterea huic argumento certe objici potest,

quod sanguinis coagulum vitam non possidet; namque per Vitam vult HunterVS quandam proprietatem, irritabilitatem vulgo dictam, quae partes stimulorum actioni oppor

tunas

92쪽

84 DE SANGUINIS

tunas reddit, qua sanguinis coagulum omnino destitutum est: Sanguinem quoque in statu tantum fluido vita frui, opinatur Hunterus ; an igitur no8 decet concludere, sanguinem adeo diu in arteriis post artus excissionem extremis fluidum et quietum manere, Ut Vasa generare possit Z Si res ita sese habet, quid in causa ejus coagulationis mortisve est post talem vasorum generationem tHumor per hanc transiens vitam in illa, aeque ac aliis corpori S PartibUS, certe conservare debet. Denique, Hunieri ipsuas ratiocinium contra seipsum convertere possumus ;probe enim sciens multa esse in corpore humano coagulationis eXempla, in quibus nulla progenerantur Vala, asseruit effectus huiusmodi in omni systematis parte, in qUa Coagulum sese ostendit, non editum iri; sed in illis

tantum exemplis, in quibus defectum quendam supplere vult natura: Rogare igitur Volo, quamobrein tali opus est Vasorum generatione in extremis artu8 mutilati arteriis t vel, quo consilio, natura inter galli testiculum

gallinaeque hepar conjunctionem faciti Nonne

93쪽

CIRCUITU. 8s

ne talis generatio in concretionibus polypossis magis necessaria est i Hae enim, liberum sanguinis circuitum impediendo, multa mala periculosissima, et mortem ipsam, saepe infe

runt.

CXIV. Sin vero, per experimenta repetita, vasa in coagulis arterias post amputatio nes occludentibus nasci, probari posset ; hoc facile elongationi vasorum per membri mutilati inflammationem factae tribui potest.

Doctor Levison, qui huic doctrinae favet, talem vasorum extensionem hanc opinionem firmare existimat; inquit enim ille, Is it not to be supposed that elongation is occasionea

by the conversion os fluids into solids, whicli is done by the fluids in generat u- niling the fides of the vesseis ' ξ Nullo

Vero modo, quomodo laterum Vasiorum coalitio elongationem facere possit, intelligere possum; vel, si ita res sese haberet, quomodo per Vasa, quorum cava deleta sunt, sanguis posset transire. Aliter igitur hoc Phaenomenon, Vasa nempe in coagulis arteriarum ortas Levison on the blood, pag. 63.

94쪽

orta, si hoc revera incidat, explicare cona

hora

CXV. Animalium incrementum a vaso rum eXtensione, per vires sanguinem in ea propellentes facta, pendere existimatur ; et quo magis hae vires rebus fortuitis augentur vel imminuuntur, eo citius seriusve ad maturitatem suam pervenit animal Cordis et arteriarum actio Praecipuis, quae sanguinem movent, potestatibus annumeranda est ;exercitatio, igitur, et quaecunque alia has vires adaugent, corporis incrementum expediunt. Modo simili elongatio vasorurn Posst artum abscissum exponi protest. Arteriae omnes, ut antea notavimus XXL , ramulos qui in tunicas suas ubique diffunduntur, et Vasa Va forum nominantur, dimittunt. Artu aliquo igitur repente amputato, sanguis quantitate solita ad partem mancam PerVenien S, Ulterius

progredi per ligaturas vasis extremis injectas prohibetur ; hinc in hujus partis arteriis accumulabitur, auctamque earum actionem movebit, qua in ramul OS, ea8 pervadente8,

majore vi sanguis impulsus easdem necessario

95쪽

CIRCUITU. 87

elongabit, et ut in coagula penetrent faciet. Haec quidem mera est conjectura ; sed forsitan multis argumentis veri limilis reddi Potest.

ε can bear, rais es the thermometer to the

same height as blood taken in the in ost sui tryheat.' Sic asseruit Hunterus, et M This,' addit ille, is a strong proos of the blood 's being alive; as Iiving bodies alone have the power os resisting great degrees, both ε of heat and cold, and of maintaining, in M almost every sit uation, while in health, that temperature which we distinguish by the

ε nam e of animal heat Hoc argumentum quidem sanguinem caloris animalis Participem esse, minime vero calorem sibi ipsi inesse, probat, nisi certum caloris gradum, in aliquantum temporis retinere potuisse, quoque fuisset compertum. Contra Vero sanguis, simul ac vase quovis emissus est, temperiei aeris circumdati nequaquam resistit, sed gradatim ad eam sese accommodat.

96쪽

83 DE SANGUINIS

CXVII. Quartum Hunieri argumentum hujuscemodi est : Blood is capable of be-

ing acted iapon by a stimulus ad quod

probandum notat, that it coagulates from exposure, as certain ly as the cavlty of the thorax or abdomen inflanae frona the same cause.' Compluria huic objicienda sunt. Imprimis observandum est, quod multae res inanimatae eodem modo assiciuntur ; albu-men, eXempli gratia, OVi, quod nemo vivum esse existimabit. ProXimo notatu dignum est, hoc fluidum nulla irritationis indicia ostendere, cum stimuli acriores ei admoventur. Mechanica enim irritamenta nullos effectus in id edunt, et sal commune, quod musculo applicatum actionem hujus validam eXcitat, tantum abest, ut sanguinem cogat, ut eum fluidum conservet. Denique, huic argumento Objiciendum est, quod stimulus

solido vivo admotus, contractioneS et relaxationes inter sese alternante8, non Vero contractionem diuturnam unquam mOVet.

CXVIII. Addit autem Hiinterus, The more it is alive ; that is, the more the ani-ε mal

97쪽

CIRCUITU. 89

M mal is in health, it coagulates the s oner On CXPOsure ; and , the more it has tost of iis living principie, as in the case of ViO- lent inflammations, the lesse is it sensi ble to the stimulus produced froni iis being exposed, and it coagulates the later.' Tria huic opponere Volum US :imo, Si sanguinis vita a fluiditate sua pendeat, majore vi vitali in phlegmasiis praeditus sit oportet; in his enim morbis multa eum malis fluidum esse demonstrant. Ido, Partes inflammatione laborantes magis irritabiles fiunt; idcirco, cum totum systema ea assicitur, sanguis, aeque ac selida,

stimulis admotis, magis sensilis evadat necesse est. 3tio, Si sanguis serius colens suae a sanitate aberrationi est referendus, unde citius

cogitur in morbis putridis, quam in inctammatoriis ; cum in illis, quam in his, fluida

magis assiciantur. Praeterea, cum Contagio,

si ab effectibus quos edat judicare liceat,

rim magnopere sedantem habeat; in morbis ab hac originem ducentibus minus irritabilis M esse

98쪽

esse debet sanguis, ideoque serius in coagula abire. CXIX. Quintum Hunieri argumentum nunc aggrediemur, viz. The blood pre-

servos life in the system.' When inquit ille, the nerves going to a pari are tied or cui, the part becomes paralytic, and loses ali power of motion ; but it does not mor-- iiij. Is the artery be cui, the part dies,

' and mortification ensues.' HOC Verum esse concedimus ; tantum Vero corpus nutriamentum suum a systemate Vasculoso, non nervoso, recipere ostendit. Ridiculosum foret equidem opinari omnia, quae Vitae neceia

saria An vim vithlem possidere. Si enim

huic. assentiamstr, aerem aeque ac sangui-

nem vita frui, concludamus oportet. Prae

terea, si sanguinem necessario vivum esse, quia vitam systematis sustentat, contenditur ; Vitam Per ea sola, quae principium vitale habent, conserVare posse concludendum est. Hanc ob causam, quaestionem sequentem pro

ponere licebit: Quomodo, nempe, vita ipsius sanguinis sustentatur Z Namque ab ina-mniatis

99쪽

CIRCUITU. vi

nimatis a viribus concoctricibus in chylum mutatis originem trahit.

CXX. Argumentis Hunterianis sic breviter eXaminati S, non Unum quidem eorum invenire possumus, quod ViVum esse sanguinem absque omni dubio demonstrat. Et cum fundamento parum stabili innitatur doctrina, hoc fluidum, quamquam ad vitam animalem conserVandam omnino necessarium, principio vitali minime frui, non concludere non possumUS.

CXXI. In hac opinione excutienda aliquid auxilii a dissertatione inaugurali Doctoris Hendy , qui primus eam impugnavit, de

a . - . . . .

duximus ; cujus objectionibus alias assiicere

conati sumus. Nos quidem minime latet, quod de doctrina adeo ingeniosa non satis fuse egimus. Cum de ea disserere primum aggrederer, eXPerimenta quaedam eandem spectantia

subjicere in animo fuit ; sed temporis angustia, limitesque opusculo hujuscemodi pra scripti,

' Vide Hend. Tent. Physiol. de Secretione Gland lari, anno I77 , edit. seel. II. cap. 3.

100쪽

da DE SANGU IN IS

scripti, ea, praeserti in eum nondum satis lucida sint, in vulgus edere Vetant. CXXII. Manum nunc ultimam huic disia sertatiunculae imposituro, meaque in hac Academia florente seudia ad finem perducturo, nil restat, nisi ut omnibus meis Professoribus, ob praecepta multa utilia, quae ex eo rum praelectionibus ingeniosis acceperim, gratias quam maXimaS agam. vl emetipsum denique animi perquam ingrati non incusare non possem, si virum optimum et eruditissimum Andream Dundanum, M. D. qui mihi medicinae studenti, praeceptoris, morbo laboranti, medici, et re bus in incertis, amici certi omnibus ossiciis functus est, silentio. Praeterirem.

SEARCH

MENU NAVIGATION