Dissertatio physiologica inauguralis de sanguinis circuitu viribusque eundem facientibus ...

발행: 1778년

분량: 100페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

giis sanguinisve ullo alio modo jactura, Oriunda, magnum pondus habent; illine pulsus frequentes in quibusdam febri uni generibus in quibus tardus est circuitus, et stimulorum potestas in fibris cordis constringendis, summa attentione digna sunt. LXXVIII. Ad opinionem eorum, qui sanguinis impulsui cordis fibras distendenti actionem hujus tribuunt, stabiliendam

non parum confert eXPerimentum, cujus

Lowerus est auctor, quod magni momenti esse videtur, quodque igitur ejus verbis referam : Sanguinem e Vena jugulari ca- nis, fere ad totius massae dimidium detraxi, injecta per Vices in Venam cruralem pari cerevisiae cum pauco Vino mixtae quantitate, et hoc alternis vicibus toties repetii, donec loco sanguinis pallidior so-- lum tinctura loturae carnium, aut Clareto plurima aqua diluto, similis e vena proflu-- eret. Corde interim de pulsu pristino pau-- lulum tantum remittente, adeo ut canis to-

tum fere sanguinem cum cerevisia, prius - quam

62쪽

s4 DE SANGUINIS

quam vitam cum morte, commutaret Nonne motus cordis, hoc in experimento, sanguine animalis fere toto effuso perstans,

a fibris cordis fluidi distentione stimulatis proficisci videtur t. LXXVIII. Argumenta equidem utrinque adhibita LXXVlI.) vim adeo aequam habent, Ut momentum sanguinis cordis ipsius fibras distendens, stimulumque a fluido hoc

ortum, ad ejus actionem mOVendam, mutuo conferre, non concludere non possimus ; alterum vero sine alterius ope aliquando sufficere credibile quoque essse videtur; hoc modo igitur controversiam dirimendam putamus. LXXX. Quaerunt autem nonnulli, qua in sanguinis parte invenienda sit stimulandi potestas i Neque enim gustui ingratus est, neque oculis omni alia fere corporis parte irritabilioribus admotus vim hujusmodi habere videtur. Huic quaestioni facile respondetur ; partes enim aliae stimulis aliis assici-

. Lower de corde, edit. ante citat. p. 76.

63쪽

CIRCUITU. Is

poris pars luce irritatur ; multaque sunt alia hoc genu 8 eXempla. Et praeterea motuS velocitate, salibusque quibus abundet, aeque ac calore quo praeditus est , sanguinem cordi stimulo esse posse, certe non improbabile Videtur.

LXXXI. De quaestione quoque secunda LXXVI. a.) auctores inter se maxime dii

ferunt. Dum enim Halterus, aliique viri eruditi, cordis actionem facultati insitae tribuunt, alii haud famae minoris, talem in ejus fibris vim inesse, omnino negant. Omnia illorum argumenta hic excutere, hujus dissertatiunculae limites longe excederet. Id igitur, a quo hanc opinionem praecipue deducunt, tantum memorabo.

Contenditur, cor ex animalis moribundi corpore eVulsum multas post horas a stimulis posse irritari. Hoc autem non cordi soli, sed musculis motui voluntario inservientibus quoque proprium est, ut Virijamjam memorati ex- Perimenta Vim insitam, cujus praecipuus est fautor, stabiliendi consilio instituta satis clare ostendunt. In his autem experimentis hoc nota

bile

64쪽

36 DE SANGUINIS

bile est, quod irritamenta, quibus usus est, ad mustulos itos applicata fuerunt, nervis ad eos tendentibus omnino neglectis. Vir autem ingeniosus, qui paucos abhinc annos hac in alma academia lauream Apollineam sibi adeptus est, multa cum feliciore successu fecit

Pericula, quae litem ex toto dirimere videntur. In omnibus enim stimuli, cum ad musculos ipsos e corpore excisos, tum ad nervos ad eos pertinentes, fuerunt applicati, atque effectus eosdem semper secutos esse observatum fuit ; musculis in utroque casu ad actionem excitatis. Stimuli vero nervis admoti, et eos non amplius irritare valentes, vim quoque musculos, quamvis his accurate applicati, contrahendi in posterum eae toto

amiserunt.

Auctor igitur eruditus inde conclusionem subsequentem jure deducit. Ex his expe rimentis haec fere licet colligere ; nimi- am ab iis omnibus, quibu8 Vi S musculorum assiciatur, pariter assici Vim nervosam ; nullumque igitur has inter verum legiti- mumque interesse discrimen: Eam, qua mo- tus muscularis proxime cietur, vini insitam

65쪽

male audire ; quoniam ejusdein penitus naturae est ac ipsa nervis per totum suurn cursum vis insidens : Nullam aliam mus - culo ineste vim irritabilem, seu, quod aliis fortasse magis arrideat, Vim Vitalem, seu demum vim muscularem, praeter ipsam

M vim nerveam : Motum denique muscula- rem a Vi nervea, tanquam a proxima sua causa, nunquam non Pendere ; neque hum

jusmodi actionem pro principio animali

habendam Nos igitur quoque concludere fas est, vim insitam nihil aliud esse quam potestatem nervo sana, quae post mortem in aliquantum temporis in fibris muscularibus remanen S, earum actionis in causa est; ideoque hanc vim nervo sam, etsi a cerebro Originem ducat, aliquamdiu sine commercio cum eo existere posse. LXXXII. Ex his quoque apparere Videtur motum cordi 8, non sine animae sentientis interventu, a stimulis posse excitari. Hu-

' Vide Smith, Tent. Inaug. de actione in1sculari, Anno 1767. edit.

66쪽

38 DE SANGUINIS

jus autem facultatis sentientis sedes est en caphalon, a quo nervi oriuntur. LXXXPIL Objicietur forsitan huic opinioni, hujuscemodi in cor imperii haud consciam esse animam, illiusque igitur actiones non regere posse. Omnibus Vero notum est, quod impressiones quaelibet per consuetudinem potestatem sensationes excitandi amittunt, quodque multos inscii perficimus motus Vo-

luntati subjectos. Cum igitur stimulo ad

cor applicato a partu usque simus assueti, e-Um attentionem nostram fugere non mirabile. Per consuetudinem quoque motuS OmneS stabilitatem sibi acquirunt, unde non mutari pollunt. Cullenu8, praeceptor noster celeberrimus, cor sub vitae initium voluntati paruisse, aliqua ex parte probabile putat Utrum vero res ita sese necne habeat, non tyronis est dijudicare. S E C T. II.

De Cui s Sanguinem in Arteriis moventibus. LXXXIV. Cor solam fuisse causam, quae sanguinem

67쪽

sanguinem in corpus diffundat, uti alibi dix-

imus LXV.), nonnulli putarunt; cum Verosequentia in animo ver semus, id per se sufficere concedere non possum US. LXXXV. Velocitas qua sanguis e sinistro cordis ventriculo profluit, e quantitate ejus sustole hujus unaquaque in aOrtam Propulsa, ex aOrtae lumine, et e tempore quo singula cordis systole perficitur, aestimari pote sit ; sed horum nulla comperta habemus '' Certissimum autem est, quod sanguis per arterias fluens multis remorae causis objicitur, suaeque velocitatis, quatenu8 a corde Pendet, multum amittit ; si enim illum in arteriis majoribus minoribusque micros copio contempleris, in his quam illis multo lentius moveri eum videbis. Praeterea, quoque chirurgi Snotum est, quod quo longius arteria Vulnerata a corde distat, eo citius sanguinis ex ea

profusio supprimitur i.

LXXXVI.

- Cull. Instit. CLIX. l De hac re verba sequentia habet Hallerus. Ex' parvo ramo, dum vicinus sit cordi aut a ortae, longe periculosus

68쪽

6 ODE SANGUINIS

LXXXVI. E causis sanguinem tardantibus praecipuae sunt sequentes :Imo, CaVa arteriarum, quo magis a corde recedunt, eo magis ampla ; 2do, Crebrae earunde in inflexiones ;3tio, Anguli, quos ramuli cum truncis se dimittentibus faciunt ;4to, Anastomosses ;SI λ, Sanguinis visciditas; 6to, Partium circumdantium rigor et pondus De singulis pauca dicem US. LXXXVII. Lumina arteriarum, quo longius a corde distant, eo majora evadere

LXXXVI.) ab omnibus conceditur; sed

rationem qua crescunt, quanquam multi super hac re calculum subducere conati sunt, comperire dissicite; etenim omnes inter sesedisserunt. Non quidem multum refert: Cum enim ramorum area8, quam trunci, ampliores esse, pro certo noverimu8, Plus sanguinis

periculosius sanguis erumpῖt, quam in majori et remo- έ tiori arteria, chirurgicorum experimento Prita

Lin, Phys CLXII Cull. Instit. CLXX.

69쪽

CIRCUIT U. 61

guinis ad illos dilatandos necessarium esse, fluidumque in illis, quam in his, lentius

fluere evidens et manifestum.

LXXXVIII. Arteriarum inflexiones LXXXVI. a. et anguli, quo8,quanti in truncos suos spectat, ramuli faciunt in XXXVI. 3.),

eadem ratione sanguinis velocitatem imminuunt ; namque vim fricationis, partiumque vicinarum, resistentiam ambo adaugent. Sic in tubis rigidis, quo majoribus angulis ramia truncis divergunt, eo magis fluidorum per illos profluentium motui resis litur. Atque in motu communicando perpetuum est in vicinis obstaculis removendis dispendium aliquod; hinc quoque igitur sanguini S retardatio consequitur. LXXXIX. Arteriarum anastomosses

LXXXV l. 4.) praecipuum esse sanguinis

remoramen mandeste apparent ; et mirabile est, nullum ante Hallerium, quem secuti sunt Cullenus il lustris aliique famae magnae, hoc notasse phyliologum . in ramulis enim sibi invicem adjunctis a ramis di Versa S orientibus, sanguis huc illuc adeo urgetur, ut altera unda

70쪽

DE SANGUINIS

unda alteri occurrat, causamque retardationis magnam certe Praebeat.

XC. De sanguinis visciditate LXXXVI. S.)

nil dubitandum superest; namque nisi Va- rum actioni subjiciatur hoc fluidum, sponte concrescit. Quomodo insuper haec ejus Proprietas velocitatem suam imminuat, clare constabit: Particulae enim sanguinis adeo invasis circlina volvuntur, ut adhaesionis fricationem necessario efficiant, ad quam augendam viscositas modo sequente confert. Fluidi cujuslibet viscidi particulae inter se arcte cohaerent ; et potentius a materia qualibet alia attrahuntur Sanguis igitur, quo magis viscidus est, eo magis ad Vasorum parietes adhaerebit, eoque magis partium divisioni, quam eum subire oportet cum e trunco in ramulos transit, obsistet. XCI. Unaquaque cordis systole arteriae dilatantur, partiumque iis incumbentium pondus

Particulae gummi Arabici ex aqua soluti non solum adeo fortiter cohaerent, ut aegre divisibiles sint, sed lignum majore, quam aqua ipsa, gradu quoque attrahunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION