Dissertatio physiologica inauguralis de sanguinis circuitu viribusque eundem facientibus ...

발행: 1778년

분량: 100페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

pondus LXXXVI. 6.) movent; haeque par

tes adeo sunt rigidae, ut sanguinis velocitati necessario resistant. Aliter quidem censet Hallerus eruditus : Pondus inquit ille, incumbentis atmosphaerae, musculorum et carnium arteriae incumbentium, vis ejus contractilis resistunt equidem cordi; caete- ' rum velocitatem sanguinis non minuunt; tantundem enim reddunt in cordis diastole, quantum systoles tempore de ejus viribus dempserunt Solummodo autem est cor porum elatere praeditorum tantum potestatis viribus distendentibus resiliendo admovere, quantum hae in illis distendendis amiserant; et quamvis aerem elasticum esse concedimus, partes reliqua8 tamen arteriis prOXimas elatere ex toto carere contendimus.

XCII. Ab omnibus his causis LXXXVIL

-XCI.ὶ sanguis in arteriis profluens multum retardatur; et ex calculis a Keil subductis comperimur, quod sanguinis velocitas in arteriis extremis multo major est, quam ejus dem

η Hall. Prim. Lin Phys CLXII.

72쪽

64 DE SANGUINIs '

dem e corde ruentis, tot remoraminis causis objecta, posset praebere. Igitur alias esse potes tates, quae motum sanguinis a corde inceptum continuant, jure concludimus ; easque in arteriarum ipsarum actione consistere compluria argumenta Ostendunt, quibus sequentia annumeranda sunt. Ad idem quoque probandum confert observatio Hai Veiana olim po

sita LXXV.); nam, si actioni cordis soli san

guinis motus deberetur, quibus potestatibus eum ad auriculam deXtram reductum, cum ventriculus sinister laborare cessavit, tribuere possemus t Quibus, inquam, nisi vasorum actioni 1 Unde igitur arteriae vim sanguinis promovendi deducunt, proximum est ut

quaeram U3.

XC L Arterias elasticitatem habere XXIV.) inter omnes convenit: Haec autem ad sanguinem percitandum nihil vel paulum Valet; namque corpus elasticum, quanto vi aliqua eX tenditur, tanto, nec amplius, resilit. Ita si pondus funem, cui appendatur, ad digiti longitudinem augeat, Pondere amoto, digito tantum brevior fiat. Hinc patet arteriaS,

73쪽

CIRCUITU. 6s

terias, elatere suo solo, tantum virium in sanguinem eXercere Valere, quantum potestatis cordis hic suum per impulsum eas ' dilatando a milit. Praeterea, arteriae in corpore vivo ad contenta sua, quam Vi S Uno tempore sextuplo plus quam alias contineant, adeo sese accommodant, ut plenae et cylindricae seu Per appareant. Hoc, vi resiliendi sola, non facere valent; namque arteria nulla emortua semunciae fluidi capax, unciae capaN reddi potest, neque tam intilio sese elatere constringunt, ut drachmas duas undique ex aequo comprimant. Contra, arteriae animalis

jam vita defuncti inspectae, etsi quantitas sanguinis in illis vita fruentibus neutiquam imminuitur, inanes t reperiuntur; quia prin-

I cipio

Georgius Fordyce medicus et physiologus ingeniosus haec tradidit verba: lf the arteries contracted and di- lated by their elasticity, no additional force could be applied froin their contraction and dilation, since the heart would lose more force in distending the arteries than they Would reapply to the blood in contracting. Elements of the Pract. of Phys. Part. I. P. 7Q. ' Vas sangui serum vocamus inane, eum fluidum contentum id non acleo dilatat, ut cylindri speciem induat,

74쪽

66 DE SANGUINIS

cipio vitali illas ad contenta accommodante omnino sublato, ad diametron, quam illis conciliat mera vis elastica, statim reducuntur, eodem modo, qUO tubuS e corio elastico confectus, et fune stricte succinctus, hoc inciso, resilit. Ad sanguinem igitur circumferendum arteriarum elaterem haud conferre apparet ; et sequentia Phaenomena, quae Vim contractilem corpori vivo propriam illis inesse ostendunt, hoc magis magisque firmant. XClV. Arterias fibris esse praedita 8, quas anatomici tunicam muscularem appellarunt, inter has describendas . retulimus XXI l. Quod autem pallidiores sunt fibrae magisque, quam nati sculorum, dentiores, nonnulli, inter quos eminent Halle rus et Nichol S, eas naturae liga1nentosae vel tendineae magis quam muscillaris esse participe8, contendunt, Huic vero objiciendum est, quod fibrae arteriarum in spiram per totum suurn decursum adeo torquentur, ut, si eas totas inspi- .cias, circUliam formare Videantur ; et cum

talis ligamenti vel tendinis textura in nulla corporis Parte detegatur, fas est structuram potius

75쪽

CIRCUITU. 67

potius muscularem esse suspicari. Probabiliorem adhuc opinionem nostram reddit analogia intestinorum fibrarum, quas nemo in muscularium numerum recipere hactenus dubitavit. Praeterea quoque notandum est,

quod in secandis phthisi defunctis manifesta est in arteriis fibrarum muscularium species ;

namque membrana adiposa iis ubique intertexta hoc morbo adeo consumpta est, Ut ea-rUm, aeque ac aliorum musculorum, fibrae conspieuae evadant. XCV. Caeterum arteriarum fibras musiacularium speciem induere noti satis est probare ; sed irritabilitate musculis propria quoque praeditas es e ostendamus oportet. HOC imprimis ab experimentis Verschia trianis 'et Deianisonianis ', medicis ingeniosis, discimus. Ille multa fecit pericula quae hoc in loco enumerare, cum ab ipso in lucem edita sint, supervacuum foret; sat erit di-

ceres Vide Uerschuir. differt. de arteriarum et Venarum vi irritabili, &c.' Vide Dennison, differt. inaus. de vasorum irritabilitate, anno I77S, edit.

76쪽

68 DE SANGUINIS

cere, plurima eorum adeo prospera fuisse, ut de hac re nil dubii reliquerint. Hic quoque quatuor tentavit experimenta, unde idem omnino cogi potest. XCVI. Alia quoque arteriarum actionem firmant; ut, Imo, Momentum sanguinis huc illuc directum, manente interea eadem cordis energia. In phlegmasiis topicis, aeque ac inhaemorrhagiis, impetum sanguinis in vasis

laborantibus augeri, nullum pathologorum adhuc latuit; cum vero nec aliae corporis partes similiter assiciantur, neque cordis actio ullo modo mutetur, actioni solummodo vasorum partis affectae adauctae congestio

in illis, in his profusio sanguinis, tribui potest. Ad eandem rem quoque probandam facit facies subito rubore suffusa, qui pathemata animi quaedam, et pudoris praecipue sensum, semper fere comitatur. ado, Phaenomena in secretione glandulari Occurrentia, quae Vim nervosam arteriis inesse demonstrant. Sudore enim et perspiratione solis exceptis, nulla, ob adauctam cordis

77쪽

CIRCUITU. 69

cordis actionem, augetur secretio. Contra,

vero stimuli glandulis ipsis applicati fluidi

ex iis fluxum magnopere augent ; et non solum materies acres faucibus admotae, sed cibus, gustui gratus, si in conspectum adducatur, Vel in memoriam tantum veniat, sali- Vae excretionem multo magis liberalem sei per reddunt.

XCVlI. Omnia haec vasorum irritabilitatem plane probant, utque in vasis extremisphaenomena supra relata XCVI. I. a.) potissimum sese ostendunt; sic probabile quoque videtur, fibraS arteriarum musculares, quo magis a corde remotae sunt, eo magis

irritabiles fieri XCVIII. Cordis et arteriarum vim ad vasa minutissima capillaria haud pervenire putavit Whyttius ingeniosus. Igitur haec motu oscillatorio, sibi ipsis proprio, et a potestatibus modo positis omnino diverso, praedita esse, monstrare pro virili conatus est Calculos

. Cullen. Instit. Μed. CLIX. sub finem.' Vide Whyti's Physiological essays, I. sect. 2.

78쪽

DE SANGUINIS

culos autem, quibus haec ejus opinio innitur, quamvis specioses, non pro certis tamen habendos esse judicamus. Et ex conclusionibus aliorum longe alia effici possunt. Velocitas enim sanguinis in vasculis extremis, Culleno ' teste, unaquaque cordis systole augetur; et Lewenhoeckius, aeque ac Halesius, ejusdem in venis impetum, substante quoque cordis systole, accelerari notarunt. Praete-

rea etiam observavit Halterus, intervallum arterias inter rubras vasaque secernentia haud adeo esse longum, quin materies quaeVis tenues in illas injectae has intrare valeant. Ι-gitur motu hujusmodi oscillatorio minime OPUS est, et opinio, ut ex toto hypothetica, cui fides habeatur non digna. Idem de ejusdem viri doctrina vascula capillaria attrahendi Vi praedita esse ponente, dici potest ; eadem enim argumenta ex hujuscemodi necessit a te deducta iisdem rationibus facile refelluntur.

Cl. Culi. Praelect. de Medic. Institui.

' Whyti, loco supra citato.

79쪽

CIRCUITU. 7I

XCIX. Halerus viribus sanguinem in arteriis moventibus aliam adclidit. Arteria vulnerata, sanguinem ab aliis ei vicinis, etiamque ab hac ipsa infra ostium, motu retrogrado, vulnus versus subito tendere conspexit. Hanc vim derivationis Vocavit, eam que sanguinis motum adjuvare est opinatus; sed ad sanguinem propellendum, nae Judice, Parum confert. Namque arteriae, Haltero ipso testante, semper sunt plenae et sanguine distentae, et in hoc plenitudinis universae statu, si unum Vas relaxatur, sanguis Per vicinorum contractionem ad hoc haud dubie propelletur. Igitur tantum a Vasorum vim contractilern habentium plenitudine vis Halleriderivationis proficisci videtur.

S E C T. III.

De go is Sanguinem in Venis moventibus. C. Sanguis in venis per cordis et arteriarum actionem quodammodo Promoveri videtur ;

80쪽

2 DE SANGUINI A

detur; namque, ligatura arteriae injecta, humor in venis vicinis progrediens stagnat. Vires autem hoc genus tot impedimentis

LXXXVI. XCLὶ obiectae multum imminuuntur, praecipue in capillaribus, ubi obstacula augentur, ut experimentum simplex testatur: Tubo enim altero in arteriam, altero in venam ejusdem amplitudinis inserto, sanguis in illo sexdecies quam in hoc altius ascendit. Si igitur sanguis in venis extremis tam multum velocitatis suae amittit, aliis viribus ad eum in majoribus ascendentem movendum opus esse, nihil obstat, quo

CL Venas valvulis esse praeditas alibi XXVIII.) notatum est. Hae sanguinis

cursum ad cor dirigunt, undamque ejusdem Praecedentem adeo sustentant, ut alteri succedenti minus obsistatur. Musculorurn quoque actione danguis duplice modo in venis Promovetur ; illi enim inter contrahendum Vasa per suas fibras transeuntia, totiusque suae molis auctu venas vicina8 comprimunt, omnisque

SEARCH

MENU NAVIGATION