De cultu divino ... secunda lege ... liber VIII : ex hebraeo latinum fecit ... Ludovicus de Compiegne de Veli

발행: 1678년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

CULTU DIVINEX R. MOSIS MAJEMONIDAE

Liber VIII.

DIVIDITUR IN IX. TRACTATUS,

QUORUM Seriem pagina e regione Elenchi posita declarabit.

Accesserim Tabute aere incisae, in quibus exprimitur Hierosolymitani mpliforma accurati ssime , O eleganter descripta.

Apud Gur BONEM CAILL ou Bibliopolam ζ via Iacobaea sub

Constantia.

CVM PRIUILEGIO REGIS.

13쪽

ILLUSTRISSIMO VI RO

ATI BECCENSI

PRIORI ET DOMINO

CHARITATIS ET AMBERT AE.

O VAM lucubrationem tibi , V I RILL STRISSIME , qua nihil

est antiquius , feroci augustum illud Salomonis templum ad Lectrinam perpetua traditionis de scriptum , simulo ea, qua sunt a M19 se nntituti, sacra hoc libro femonida luculenter exposita. Ouod meum munus tibi haud m- gratum esse futurum facile mihi 'rsuadem, quippe cum

omnia litterarum monumenta tuum animum ad sapien

tiam egregie conformatum oblectent, tum allicit adse trahit id scriptorumgenus , quibus m)Heri Divinorum Codicum aperiuntur m traditur sacrorum religio. Ni mirum hac studia tanto ceteris an cellunt, quanto rc a h

14쪽

EPISTOLA.ῶίma rorant humanis , hac sona tua con ruunt haec in imis confectum his diebus tuum illud doctrina curricidum nobilitarunt. Nam vel eo temporis statio, quod plerique omnes elementis impendunt hujus Ditina Scientia, tu subtilem Scholasticorum disciplinam , tu

Theologorum interiora ac recondita dogmati, tu relicta ab Ecclesi patribus monumenta , tu sacrorum Volumi num oracula animo comprehendi i Jam tum dissutationes ita tule, sublicas dico, omnem contInebant Theologia rationem , quam in hujusce Parisiensis luce FaGLtatis sic edisseruinii , siccum do toribus et acuti imis agitasti , ut singulare testimonium eruditionis tibi sacer

Theologorum ordo dandum esse duxerit. Biennium totum praeoarationis ad illam Licentiam , quam vocant,

ultro remisit tibi , quiope qui maximam partem jam dissutasses ea, qua in alterum istud hujus doctrInae dium sere diseruntum id vero est hoc magis commemo randum , quod oe tibi nec-wnanti praeter te adhuc obtigerit nemini. Atque in hanc alteram Palant m ea dedisti de tacula, qua ominium expediationem cerunt. Neque enimsatis habuinti tribus di putationibus longe celeberrimis omnem antiquitatis memoriam , universa sacrorum jura , multiplicem oe variam Ecclesiactica

politia disciplinam colligere: tueri simul ad explicandam publice Philosephiam desentasti , quam quidem

ita tractanti, ut in concentum ejus concinnares quidquid eximium in hocgener veneranda Setussas litteris commendavit, oe in lucem protulit Has nontra tori tanta

15쪽

EPISTOLA

rem rerum actam memorabilium inventrix ut in ex

lanatione rerum, quas fere Schola barbaries infuscat eluceret latine loquendi accurata sine moleri in diligens

elegantiaci ut rerum causis oe rationibus diaeres vim experimentorum maximam, quibus evolvere quidquid prius obcuritate natura velut quibusdam integumentis

obductum esse ideretur. His profecit de causis lectati

si na Societas Sorbonici annum ante , quam ferebat usuetudo , numero suorum adscripssit te, nihil hac de re cogitantem Priorem Domus seu creaviis immos nonnullos e suis ad te sit, qui nomine suo te rogarant, ut Domus illius honestanda causea munus hoc

se ciperes e ipsa idelicet ornamenta hoc 'lendore tuo illustrari putabat mentisimus ille patrum coetus no- adeo tibi laudis insignia , nova existimationis oc

tuenda monumenta. Uuantam veroo quam exi

miam, BAAS ILLU STRIS SIME , tum

consecutus es gloriam , cum digni simus Sorbona Prior praeclaras illas orationes habuisti de praestantia Facultatis Theologicaci Enimmero in hujus ordinis laudi-sus celebrandis ostendisti te eloquentiam omnibus numeris ab serutam habere , ubertatem ρο quasi olvam dicendi, verborum atque sententiarum lumina, oe actionem plenam splendoris ac dignitatis. Atque his cum maxime datu locus augurandi de iis , qua in posterum

facturus sic ego vero pro mea orationis tenuitate breviter dicam simpliciter te biennio peregisse partes O soris, Philosephi. Theologi. Etenim exemplum ad

16쪽

EPISTOLA

imitandum tibi proposuisti Parentem cum cetera mucide minutum acellentem tum in patientia laboris admirabilem, qui cum Regi sit ab omnibus Consiliis Secretis , idem rarium hujus Imperi ratione venada moderatur , Regiis adsciis multifariam extruendis

Praefectus in vigilat, rem nazalem administrat iam plificat , commercium squequaque adauget, idcmque omni arti cio perpolieuda opera manufacta curat. --ritas artes oe litteras fovet , propagat , excolit. Is adeo litterarum cingeniorum Culto jussit, imperavit ut latine redderem Hemonida SecuUdam Legem , ex

qua nunc totum deiivino Cultu librum summo studio tibi dico, consecro. Et ins=em adducor, fore, ut hoc

meum qualecunque munusiculum non ita parmi facias, auia enim ipsum impense commendat venerandi Patris auctoritas. Non fastet me mea spes rit , erit hoc, qua tua est humanitas sicut obsequi ct observantia in te mea, ita uua erga me benevolentia patrocini que pi .gnus re testimonium publicum, idemque perpetuum Vale. Lutetia Parisiorum tertio nonas Ianuaro.

17쪽

INTERPRETIS.

UAR Tu launc laborem, BeneVole Lector, ex eodem , atque superiores in Mosis Maje-monidae opere illo , quod est totius compen-

dium Talnaudis , expressum profero. Ac illis quidem, quas antehac emisi, lucubrationibus addidi ejusinodi prooemia, ut non tam singulis partibus, quam universe illi, quod jam dixi, operi praefatus este videar. In his enim de traditionis Iudaicae ratione ita disserit , ut rem ab origine usque repetens per singula deinceps secula deduce

rem, usque adeo, donec ad aetatem perveni scriptoris nostri. Et hic qua tandem ratione traditionem concinnarit, quo Or

dine disposuerit, qua partitione diviserit ac distinxerit, quo porro nomine opus hoc suum ipse inscripserit, atque ali post

modum appellarint, exposui quam fieri potuit accuratissime: tum vero cur ego hoc compendium almudis ex hebraeolatinum faciendum susceperim , causam reddidi eam, quam judicarunt omnes idoneam. Hic autem Liber Tractatus ha

be novem primus eorum est de dificio Templi Hierose lymitani, quod quidem ad rei veritatem exprimere tam est difficile, quam quod maxime Ioannes enim Baptista illat pandus, vir bonarum artium laude praestans se scribit decem sex annos totos in huius Templi artificio percipiendo, describendoque posuisse, atque id temporis tam assiduo se labore alii,

18쪽

defatigasse, tantaque animi contentione, tot denique vigiliis, uti vita pius in extremum adduceretur discrimen. Et a viro illo, qui, ut ipse dicit, neque iamptibus, nec tempori, nec laboli, nec incommodis pepercit ullis, tandem exiit Hiero ly

mitant Templi forma , non ad historia fidem descripta, sed ad exemplar sumptuosi aedificij Immo verb vir ille totus est in eo , ut suam hanc Templi Salomonici descriptionem ad

Vitruvi praeceptionem conformet, idemque demonstret necis Latinisque nulla alia re, quam hujus augustae fabricae notatione atque animadversione partam esse aedificandi artem. Masemonides autem Templi expressit imaginem eam, quae

tant minus habet artificij, quant est vero similior, quae

perpetua ac constanti traditioni consonat, eademque Sacro-xum Voluminum oraculis apte quadrat. Idem hic singulis Templi partibus acute describendis multa huc pertinentia Divina Scripturae loca obscura patefacit atque illustrat, quae possunt ideo pro novis afferri, quia nec ab interpretibus, nec pici oribus adhuc fatis intellecta stat. Appendices Templi, verbi gratia, seu thalamos, in quibus sacerdotes, ac reliqui sacrorum ministri vicem exercentes degebant, ad hoc usque tempus ipsius Templi pariete conjunctos voluerunt omnes ad unum , quod, Templo minus decorum, nec extui sacro consentaneum est at noster hos docet altructos fuisse atrii muro, qui quidem ab Sacrario sic satis longe distabat. Rursus Majemonides lateribus atri tribus tres graduum scapos rectos ita circunductos repraesentat, ut his ad Templi coenaculum scanderetur, cum in ipsius angulo Sacrari gradus in cochleae modum estingunt ceteri. Quid dicam de panibus proepositionis Hos ubique videas ita depictos , ut alius in alio

recumbat: te nina dinaudiati ex auro calami excavati inter eos

iiterpositi ram, vi mucorum ab his panibus plenam

19쪽

hebdomadam asservandis arceret aura facile per omnes hac ratione penetrans. Iidem panes haud secus ac vulgares figurae rotundae exhibentur usque D contra scriptor noster hujus

Libri Tractatu VI ad Articulum IX. Capitis V diserte docet panes istos figurae fuisse quadratae, id quod cunctis Hebraeis

cum eo convenit. Quin etiam Hebraeorum cst doctrina conastans ac conveniens altare cum usquequaque solidum fuisse, tum in ejus suprema parte conglobatum semper esse cineris cumulum, qui ostentaret quam magna victimarum adoleretur copia , quod cum Iudaicae religionis genio, etiam illius antiquae mirifice congruit atqui omnis Omnium pictura in altari ianam effingit elegantem quandam atque artificiosam craticulam, per quam cinis decideret in cavum nescio quod. Hunc ego Tractatum postquam ex hebraeo latine converteram legendum dedi D. PERRAu Lae, physicae rei, medicaeque, ac cunctarum adeo primarum artium peritissimo, qui nunc nuper Vitruvi monumenta ad eum usque diem crassis tenebris circunfusa gallicis litteris illustravit notis , qua rum eximiam doctrinam satis digne laudabit nemo tum fi guras apposuit ejusmodi, ut eas studiosissimus litterarum artiunx propagator Lu Do VI Cura Gm in suis sumptibus curarit excudendas quam elegantissam: quippe quas dera prudens rerum aestimator judicarit sibi gloriae fore S utilitati publicae plurimum conducturas . Hic igitur D PER RAUL Τ, quem honoris causa iterum appello, lecto hoc Tractatu, Templi formam a Majemonide descriptam sua manu depinxit, ac distribuit in Tabulas tres, quibus aegregiam adjunxit dissertationem, quae Monitum inscribitur, in qua nova illa Maje-monidae, de quibus supra, firmissimis suis tuetur argumentis rationibus. Haec igitur ad calcem hujus I. Tractatos adjecta, grate Lector, huic clarissimo viro accepta referes In

20쪽

sequeiatibus enim hujus Libri partibus tractatur de Templi instrumentis Ministris idoneis de ministrorum initiamentis, vicibus, ordinibus, honoribus, Ossiciis, insignibus, atque de totius Hierarchiae Iudaicae ratione ac dispositione: porro Mile legitimis hostiis, de multis ac variis sacrorum generibus, de quotidianis laterum selemnium cerimoniis, lorum si milibus, quae nos omnia in subjecto sub hoc Prooemium Elen cibo nominatim persequimur. Nihil est igitur hoc verius sine co mitione rerum, de quibus hoc Libro commode explicatur, pleraque Veteris movi Foederis haud pauca omnino intelli gi non posse. Et hac de causa nos hujus Libri textui longe plu res, quam antea solebamus, notas addidimus, Magis etiani, ni fallor, exquisitas. Vae , quoniam separatim singulis paginis

adiiciuntur , characteribus excusis sunt paulo minutioribus, quam textus, ad cujus articulos positis utrinque asteriscis e lili annectuntur. Nunc etiam unum , quod alias a nobis dictum, denuo dicendum est. Opus hoc Majemonidae Venetatiis, non alibi quod sciam, excusium est multis sane tempori bus, ac formis Min hoc editionum numero mira lectionum est varietas. Ego ver ad hanc meam interpretationem usus sum exemplaribus Regiae Bibliothecae duobus; quorum unumeXcusum anno 1Σ . in otio majori distribuitur in volumina duo alterum in Foli minori excusum anno 17 . fere dividitur in tomos quatuor. In utraque editione textui adjunguntur commentari duo quaedam insuper animadversiones. Quod autem in his itidem, ut in ceteris editionibus textus a textu discrepat, idcirco harum ego duarum editionum varietatem eam , quae in Tractatu I de AEdificio Templi existit, ad finem hujus Libri positi ' Id volui videlicet quoddam exhibere quasi specimen , ex quo Leci or studiosius judicet de

ceteris , si meam interprctationem conferre cum auctoris

SEARCH

MENU NAVIGATION