Archaeologia graeca, sive, Veterum graecorum : praecipue vero Atheniensium, ritus civiles, religiosi, militares et domestici, fusius explicati

발행: 1734년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ARC ζOLOGIA GRAECA. Lib. III. Cap. I.

Nee solum de illa dispositione animi ad vitam & mortem aeque parati tanquam de opinione mere theoretica , in scholis disserebanti sed diligenter

ac serio illam eorum mentibus a teneris annis instillabant, eandemque ana plectebantur, pro uno e praecipuis principiis suae praXeos ς quaeque tam

invictam sortitudinem tamque firmum animi robur ipsis indidit , ut vix quidquam carnein sanguine conflatum illorum impetum sustinere valuerit Illa insolita Mincomparabilis sortitudo, sapientissimo consilio atque summa stratagematum peritia, prout illa tempora serebant, decorata suffulta, ipsis conciliavit ingentem famam apud Historicos, illosque saeculis suturis exempla virtutis militaris proposuit ut videre est apud Plutarchum

in Pelopida his verbis: Και, πάντων ἄκροι τεχνῆα ψ τοφιαται τῶν πολε

omnium Spartiatae periti simi es summi artifices, nulla in re aeque laborarent aut ersarent se, ac ne diissolutis ordinibus inconditisuestiarent , verum ut omnes omni ex parte, ubicumque periculum praesens opprimeret, praefectorum manipulariorum munus obeuntes juxta instruerent ordines oe dimicarent. Idcirco non mirum videri debet , quod extraneae ac remotissma gentes Lacedaemonios sub suis vexillis militantes habere voluerint quod Cyrus junior apud se reputaverit illorum ope rectissimam ac tutissimam viam ad imperium Persarum sibi straturum quod Croesus, ille Rex Lydiae opulentus,

ac varii Monarchae AEgyptii, etsi innumeris propriis copiis munit , nunquam securos sese crederent, nisi Spartanorum mXilio freti aut quod Sicilienses, Thraces, Carthaginenses, Cyrenaei pluresque alii populi, copiis Lacedaemoniorum auXiliaribus salutem ac liberationem a potentissi imis hostibus deberent . Quod ad Graecos attinet, cum quaedam exigua Respublica apud illos in maximo discriminea parte praepotentium vicinorum versaretur , scriptum reperimus illos statim confugisse ad opem partanorum qui erant commune perfugium oppressorum, illorumque, qui iura aliena invadebant, ambitionem compescebant Indidem contigit, ut in omnibus sorderibus praecipui confoederati existimarentur, in omnibus bellis, quae sublidiis plurium civitatum gerebantur, summum imperium pro ure proprio sibi arrogabant. Nec ulla ratione unquam vinci potuerunt , ut illam praerogativam alteri , ne quidem maximis Principibus, cederent Gelo Rex Siciliae , quamvis Lacedaemoniis polliceretur ampla subsidia in barbaros, ea lege ut agnosceretur sum, mus imperator copiarum Graecarum, nihilominus ab ipsis repudiatus est, ut narrat Herodotus V. D. Attamen scriptum occurrit, post victoriam in Mardonium Plataris adeptam . Pausaniam ducem Lacedaemonium nimia severitate & tyrannide, quam in milites caeterarum Rerum publicarum exercebat, Spartanis maximam invidiam conscivisse, tandemque illa: Respublicae ad Athenienses defecerunt moderatio enim, comitas suorum ducum, nominatim Aristidis a Cimonis , Atheniensibus amicitiam reliquorum Graecorum conciliaverat hac autem in re mira elucet Lacedae-

12쪽

moniorum magnanimitas cum enim senserint mores suorum ducum corrumpi illorum animos inflari ac superbire maxima auctoritate , qua gaudebant, nullum amplius ad bella miserunt cum mallent cives moderatione insignes, atque antiquis suae gentis moribus adhaerentes , apud se detinere, quam honore summi imperii in totam G taeciam gaudere. Vide Plutarchum in Aristis. Sed illo insortunio non omnino depressa est Lacedaemoniorum ambitio; nam intra exiguum temporis spatium ad pristinam vivendi rationem redierunt ita ut ipsius Alexandri summam auctoritatem Agnoscere recusarint, quamvis reliqui Graeci ei se subjecerint, iummum imperium in copias adversus Persas in bellum ituras tribuerint indeci tio reddi potest , cur in monumentis post victorias in Persas reportatas Alexandri Graecorumque nomina prae se serentes erectis, nominatim illo honore excludebantur Lacedaemonii ut notant lutarchus in Alexandro Arrianus de Gesis Alexandri lib. I. Soli Athenienses de hac praerogativa cum Lacedaemoniis decertare non impares erant, nisi quosdam casus excipias, cum nempe ineXpectato quindam scelici eventu aliqua ex aliis Rebus publicis ad gloriam solito majorem promovebatur pro exemplo in Thebani , qui ab obscura contempta gente , auspiciis Epaminondae ac Pelopidae , aequam , ne dicam superiorem , conditionem cum Graeciae civitatibus florentissimis consecuti sunt.

Haecin alia hujusmodi impedimenta , quae occurrebant , non obstite' runt quominus Lacedaemonii ut plurimum suo jure potirentur, ac in bellis mutuo cedere susceptis imperatores copiarum terrestrium forent; sed tandem dominium maris Atheniensibus cedere coacti sunt cum enim omnes vires in classe instruenda adversus Xerxem contulissent , diu imperium maris soli obtinuerunt qua occasione a suo Senatu ita decretum est , Ouod imperium omnium copiarum navalium r.eciae ad Athenientes pertineret , copiae vero terrores jub imperatore Lacedaemonio militarent Ut reser Xenophon ληνικῶν sib. I. Sed caeterae civitates , sibi invicem aemulae, illam aequam summa potestatis distributionem diu subire noluerunt , cum unaquaeque sese eae istimaret toti Reipublicae gubernandae prae caeteris parem donec Athenienses, sua classe in celebri pugna ad A gos-Potamos decertata a Lysandro Archi thalasta Spartanorum , exceptis duodecim triremibus, profligata, Lacedaemonios maris terraeque dominos agnoscere coacti sunt; sicut patet ex Xenophonte περ Κυρ ανα βοόσ. lib. v 1. Plutarcho in Vita L andri. Lacedaemonii vero illud imperium . servare non potuerunt cum enim Athenienses resecissent vires navales, necnon Euagoram Cypri Regem Pharnabarum Persarum Imperatoris Praesectum ad suas partes traYissent, illorum ope atque prudentistimo Archi thalassi Cononis consilio tanta clade apud Cnidum Lacedaemonios afflixerunt, ut deinceps de dominio maris nunquam certare ausi fuerint, quemadmodum animadvertunt Isocra- res pro Euagora, in Philipptim Panathenaica, euophoris ληνικων lib. VI. Plutarchus in Artaxerxe contenti summo imperio terrae , quod Athenienses ipsis cesserunt, nec ullam molestiam amplius de hac re iis facesserunt;

13쪽

ARCII COLOGIA GRAECA Lib. III. Cap.I.

eum utramque Rempublicam illius litis taederet , ac compertum haberet quod vulgo observatum erat, nimirum fortuna magis secunda usos elle Lacedaemonios in praeliis terrestribus, Athenienses vero in pugnis navalibus prout notat Xenophon EA, κω, lib. VII. Cujus rei ratio haec reddi posse videtur Athenienses enim commodo situ constituti erant , , ut ita dicam, a natura invitabantur ad res navales tractandas contra Lacedaemonii a mari remotiores,in idcirco ad militiam terrestrem procliviores erant, in qua teneris annis exercebantur , quam ut non assueti oceano se committere auderent quippe Lycurgus eorum Legislator peregrinationes ad exteras gentes disertis verbis prohibuit, non immerito timens, ne mores suorum civium commercio peregrinorum vitiarentur, atque ab illa praestanti regiminis forma , quam in illorum commodum composuerat, desciscerent: certe illis obtigit quod Lycurgus sapienter praeviderat; nam statim ac Lysander illam gentem ad dominium maris promovisset, ab antiquis institutis sensim desuescere, lavirtute atque gloria majorum degeneres esse coeperunt ut videre est apud Demosthenem Orat. m. in Philip.

EXERCITUS Graecorum magna ex parte municipibus constabant , qui cum certam aetatem attigissent, ad arma gerenda e mandato agistratus aut cujusdam Praesidis tenebantur legibus patriae. In quibusdam locis minorennes, in aliis vero majorennes, militiae conscribebantur Athenienses viginti annos nati militabant: nam ante eum annum' post decimum octavum intra fines Atticae manebant, urbemque castella custodiebant, vicibus suis circumeuntes, Minde περ λολοι dicti. Ulpianus in Obn-rbiaca. Spartani autem raro ante trigessimum annum juniores in utraque hac civitate, qui aetatis decrepitae causa immunes erant a militia , domi ad sedes propugnandas relinquebantur. Quidam ob aetatem provectam emeriti fiebant: cum enim juventutem vires pro patria impendissent , aequum erat ut in bellum amplius non irent , ac X tremam vitae partem in quiete trantigerent . In plerisque locis domum repetendi venia seYagenariis dabatur, ut mihi videtur Athenis excusabantur a militia, quicunque quadragesimum annum excesserant,

nec postea nisi in summo Reipub periculo inscribi poterant . Ulpianus in Obnth γ. Alii immunes erant ratione officii habita cujusmodi Atheni οἱ πριαμ ενοι, redemptores veriti alitimi secundum Demosthenem in Neaeram quibus in urbe toto sui muneris tempore adesse oportebat varii ex ministris sacrorum , necnon qui in Bacchanalibus ad saltandum ordinati erant. Vid. idem in Midiam. Alii ab honore militiae excludebantur nimirum mancipia plures alii , qui apud illos vitam agentes civitate non donabantur . Hi nunquam conscribebantur nisi imminente periculo , cum salus Reipublicae agebatur. De illo instituto jam ample disserui lib. 1. cap. X.

14쪽

Qui militiae nomen dabant, in publicis tabulis describebantur unde

conscriptio dicebatur καταγραφή , καταλογος - ραπλογία conscribere milite καταλογον aut καταγραφην ποιῶΘα . Primaevi Graeci illud sortibus jactis dirimebant, cum quaevis familia ad certum militum numerum conserendum teneretur , suam ratam partem implebat , prout sorte obtingebat hinc cum Mercurius apud Homerum Iliad. 0 . se diceret unum exieptem filiis Polyctoris Myrmidonis, addit se sortitum esse honorem cum Achille ad bellum Trojanum eundi:

Cum his sortem aciens, sorte assequutus sum huc sequi.

Nam quod omnes cives certae aetatis ad militandum obstricti essent, videtur esse institutum multo recentiu cum antiquitus ejusmodi negotia ad nutum summi Magistratus dirigerentur. Milites proprio aere bellum gerebant; nihil turpius nomine mercenarii, quandoquidem nota infamiae ureretur quivis generosus pro stipendio militans. Nihilominus nemini licebat militia abesse , nisi per legem ' qui in illam legem impingebat, Athenis jure suffragii privabatur in omnibus negotiis publicis, ut ita dicam , caeteris civium privilegiis omnibusque publicis templis interdici iis solebat ut notandi schine in Ctesiphontem ac Demosthenes in Timocratem. Et ne qui militiae nomen dabant, vexilla sua desererent, in manu notis, quae ς γματα dicuntur, inurebantur; Vegetius de Re Milit. lib. o. cap.v. Victuris in cute punLiis milites sor, pti, o matriculis inscripti, jurare solent. Ea vero puncta continebant plerumque ducis nomen, aut insignia, aut aliquid simile: manibus plerumque insculpta erant, ut milites distinguerentur a servis, quorum χαράγμα

vidi erant haud raro in fronte a lianus Στιγματα εας τοὐν τραπυομένου

ταῖς χερσι . Militum si mala sunt in manibus . Quo ritu multi certis se Diis addicebant, ut notat Zacharias Propheta. .XoI vers. 6. Tunc dicet

ei, quid sunt plagae tuae in medio manuum tuarum Ubi Grotius thaec verba habet Plagis funi sigmata manibus inussa , . per quae solebant Diis gentium se 'mancipare , inscripto eorum signes, nomine, ut numero. Hinc Apocaldi eos Auctor praedicit Bestiae cultores ipsius nota insigniendos esse cap. X m. vers. I 6. Et facit ut omnes, parvit magni, divites, pauperes, berio servi, accipiant chariacterem in manu sua dextra, ut in frontibus suis. Ad hunc morem Divus Paulus Epis ad Galatas cap.vi Gers. 17 alludere videtur , tam sermonem faciens de vulneribus, quae in militia Christiana acceperat, asserit τίγματα seu notas Domini Iesu se in corpore ferre. Verum hoc de ritu plura habes in I. Archaeologiae hujus lib. ubi i Servis agitur Cares primi inter Graecos pro mercede militarunt, idcirco illorum nomen ad posteros infamia traducitur omnes enim Scriptores illius aevi eos describunt ceu vilem mercenariam gentem, ita ut Καρικοὶ Καρίμοιροι pro hominibus abjectae e pusillanima indolis conditionisque servilis proverbio trito dicerentur quemadmodum videre est apud Strab. Hesych ocL0mo Og Auct Nomina Καρες mancipia sunt synonyma ut patet eae.

15쪽

ARCHAEOLOGIA GRAECA Lib. III. Cap. II.

illa denuntiatione, quae ad finem est Atheniensis , nomine Anthesterio. rum , haberi solita, qua omnia mancipia oras ejiciebantur, uX tales ,

Foras, Ciarest id est , mancipii Antheseria acta funt. Sic pauperes Cares despectui habiti sunt ob hujusmodi morem ab ipsssin-

ductum , qui intra spatium paucorum saeculorum non ita ignobilis videbatur , quin tota gens Graecorum illum usurpaverit e illi enim stipendio militabant non solum pro patria, sed etiam pro Regibus exteris, bellaque gerebant mercedis causa imo pii summi magistratus non dedecori ducebant illis eae peditionibus praeire Varia hujus rei exempla asserri possent, sed clarum illud magni Agesillai, qui tam abjecti animi fuit, ut pro Ptolemaeo AEgypti Rege conducta mercede militaverit , pro innumeris aliis scissiciet. Pericles primus Athenis introduxit morem milites mercede conducendi, qui cum auram popularem captaret, exponebat quam injustum forethoni ines tenuis census, qui familiae sustentanda vix sum ciebant, constringi ad res suas negligenda , atque insumere quidquid bonorum industria sebi paraverant, pro Republica, idcirco fecit decretum , quo stipendium militibus ex publico aerario addicebatur , quodque omnibus comprobantibus receptum esse videtur . Leg. Lilpianus in Orat de Syntaxi . Quantum fuerit stipendium quotidianum non auderem certo definire, quippe quod augeretur vel minueretur, prout occasio ferebat. Ab initio pedites duos obolos singulis diebus reserebant, qui ad mensem drachmas decem conficiebant . id Demosthenes binpp. I. Quod refert Thucydides lib. III de militibus praeli diariis Potidaeae , quibus ingulis drachma in diem tribuebatur , praeter alteram , quae famulo cuilibet militi seorsim addicto luebatur, non ita intelligendum est, ac si statutum stipendium illius valoris penderetur nautae enim Athenis tantum tres obolos , illi autem qui sacram navem nomine παραλον conscendebant, peditesque , quatuor accipiebant inde πτρουβολου βίος pro victu militari, dc τετρωβολιζων milites-re, proverbio usurpatur, juxta Eustathium ad Od s. et Equitum merces Ut- plurimum triginta drachmarum per mensem erat, hoc est, una drachma singulis diebus , vulgoque dicebatur κατατασις , Ut notat Suida ad hanc

vocem

illi nummi vulgo colligebantur ex tributis, quae toti Reipublicae imponebantur, quaeque inguli pro ratione facultatum solvere tenebantur. Illud autem usuueniebat solummodo cum aerarium publicum X haustum erat,

annui reditus , qui ex civitatibus tributariis , praediis publicis , sylvis fodinis, a mulctis pecuniariis percipiebantur, non sussiciebant sumptibus belli exsolvendis. Quando durior necessitas urgebat, ditioribus civibus immodica tributa Athenis irrogabantur, o hic se prodebat generosa ac laude digna aemulatio inter nobiles illius civitatis, qui sponte depbnebant ultra quod ab illis exigebatur , atque inter se invicem certabant , qui e suis bonis largius conferret in gloriam ac salutem patriae. Bella foedere pacta communi sumptu confoederatorum gerebantur, 'vi'

16쪽

Iibet seorsim ratam partem hominum ad militiam instruebat ut patet exemplo belli Trojani, quo totam ecia primum cedere juncta est in hostem externum modo bella agebantur ex publicis nummorum contributionibus, quae a viris unanimi consensu sociorum ad hanc provinciam suscipiendam delegatis colligebantur , quod serius obtinuit cum bella primaeva, quibus milites suis impensis militabant, ac necessaria sibi parabante spoliis hostium , gerebantur minore sumptu Reipublicae. Prima hujus generis taxatio apud Graecos facta est post pulsum ex Graeci a Xerxem , qui

unanimiter statuerunt dominia hostis communis invadere sub auspiciis Atheniensium tunc enim Aristides Atheniens , tota Graecia postulante, Universam regionem perlustravit , censumque instituit in singulis urbibus juxta facultates cujuslibet civis itidem ipsis imposuit tributum quadringes torum talentorum, quibus Pericles addidit circiter tertianas partem quippe Thucydides narrat, ab initio belli Peloponnesii ac Athenienses sexcenta talenta a sociis retulisse Pericle mortuo, gradatim auctum est ad mille trecenta talenta, quorum di tributio prudenti: Atheniensim in committebatur. Vide Plutarchum in Aristis

De variis militum generibus

EXERCITU Graecorum variis militum generibus constabat media acies utplurimum ex peditibus, reliqui insidebant vel curribus, vel equis, aut elephantibus . Pedites in tria genera distinguebantur quorum primi ac praecipui dicebantur o λίm , qui graviore armatura instructi praesium inibant umbonibus ac sarissis leg Suidas in voce On λι--Σ. Φιλοι, levis armaturae milites , qui pugnabant sagittis, spiculis, lapidibus , fundisque , hostem eminus lacessentes, cominus vero ad certandum minime apti Honore atque aestimatione militibus gravis armatura cedebant; quapropter Teucer apud Sophoclem Ajace diis. II I. cum enelao contendens, hoc scornmate illum petit:

Sagittarius visus est non parva sentire. Illud pro more apud illos obtinuisse videtur , ut omnibus sagittis emissspone clypeos militum graviter armatorum cons iugerent; quod de monil rari potest exemplo Teucri apud Homerum Ilia . ters. 266.

17쪽

Teucer autem nonus venit renitentes arcus tendens:

Stetitque subra iacis scuto Telamonii. Tunc ja quidem ante eum tenebat scutum, iis ero reos Circumspiciens, postquam aliquem jaculatus in multitudine Vulneraverat, ille quidem ibi delapsus animam amittebat; Ipse ero retro se recipiens, puer tanquam ad matrem , submittebat se Ad Ajacem ille autem ipsum scuto tegebat splendido.

a. λmςα etsi non raro comprehendantur ut nomine , tanquam τοῖς πλίαις oppositi , medium tenebant inter utrosque , instructi clypeis lanceisque, crassioribus illis quae milites gravis armaturae gestabant; leg Suidas loco citato, Elianus. A minoribus clypeis, qui πελαι vo

cantur, nomen mutuati sunt.

Equitatus apud priscos Graecos rarus erat cum illi soli equites milita rent, qui amplis reditibus gaudebant, vel qui pares erant suis suinptibus equis ad militiam alendis. Inde Athenis ac Lacedaemone ararin seu qtiites constituebant secundum ordinem in Republica locum tenentes ante plebjeos, proximum ad nobiles& bene ditatos idem resertur apud Histori cos de equitibus Romanis in ut alios taceam , Herodotus lib. v. tradit apud Chalcidenses neminem nisi divitem illo ordine accenseri In posterum

quando ditiores quietem' voluptatem sectari coeperunt , ac maluerunt equitem conferre suoque sumptu alere, quam vitam periclitari, prius nomen quidem retinuerunt, sed honor periit. Vid. Xenophonis A. νηνικων lib. I. Non bene convenit inter veteres fabularum consarcinatores, quis primus homines artem equitandi docuerit; quidam illud inventum ad Amazones reserunt, it notat Lysias Orator alii Centauris juxta Palaephatum lib. 1. alii vero Bellerophonti tribuunt, prout animadvertit Plinius Hi f. est. lib. II cap. v I denique ne plures reseram in caeteri illius artis invento rem Neptunum praedicant , secundum Homerum in 'mno de Sophoclis Oedip. nec non equi creatorem quocirca varia epitheta apud Pausaniam Achaicis 3ππαρχοc apud Pindarum 'ib. ιππεγη ης apud Lycophronem Cessandra, ἱππομιος , c. a Poetis mythologis ei adscribuntur. Quisquis fuerit illius artis inventor, illam generi humano valde rudem tradidit illis enim priscis temporibus plus quam probabile videtur homines artem moderandi equos habenis raenisque nescivisse , sed illos rege bant fune, aut agello, aut voce illud usui erat apud Varias gentes, cujusmodi Numidae apud Silium lib. 1. Getuli apud eumdem lib. II. Libyes apud Strabonem lib. xv D. Massilienses , de quibus Lucanus haec habet lib. I.

Et gens quae nudo res en Mas'γlia dorso, Ora est se iiij, aenorum nescia Tirga.

18쪽

Inventio illorum a Statio ad Neptunum refertur in his carminibus Neptunus equo, si certa priorum

Fama patet, primus teneris laesisse tipatis Ora S littore domuisse in pulvere fertur. Ab aliis ad Lapithas vel Centauros , qui Thessaliae urbem nomine Pelethronium incolebant ut canit Virgilius Georg. lib. III vers. 15. Fraena Pelethronii Lapithae, dirosque dedere Impositi dorso .

Etsi quidam opinentur Poetam tribuere inventum lupatorum, non Lapithis , sed viro cuidam illa gente oriundo , qui Pelethronius vocabatur hac re Virgilio accinit Plinius Hist. Nat. lib. o. cap. LVI. ubi inventio fraenorum ac phalerarum illi Pelethronio adscribitur posteriores a Graecis appellantur, ρωμαι p,πια , quae ex diversa materia , nimirum corio, panno, aut pellibus serarum , conficiebantur . Equus Parthenopaei apud Statium pelle lyncea, Eneae vero apud Virgilium Eneid. lib. viri.

Ders. 32. leonina sternitur:

quem fulva leonis

pellis bit totum . Aliquando describuntur magni is co ac pretioso apparatu ornati ; ut apud eumdem Poetam Eneid. lib. o. vers. 76 legere est:

Omnibus extemplo eurcis jubet ordine rici Instratos sero alipedes, pistisque tapetis Aurea pectoribus demissa monilia pendent.

Ephippiorum , quae apud nos usurpantur , nemo inter veteres Scriptores meminit, nec sapiorum , vel rectius subicis pedanei , Anglice stirro di- csti , qui nil his recentioribus saeculis adhiberi cepi ; nullus enim Scriptor, quem noverim, illorum mentionem fecit ante Eustathium , qui floruit abhinc circiter quingentis annis, & in suis ad Homerum Scholiis huiusmodi apparatum equestrem memoravit Antiquitus ars vel agilitas corporis supplebat illa adjumenta ; cum in quum subsilire erant habiles quemadmodum ait Virgilius de Heroibus Eneid. lib. Xo vers. 187. - corpora saltu

Vel ut commodius in illi re possent , qui docebantur summissi inclinare corpora, ac sessiorem in dorsum excipere, prout notat Pollux lib. I. cis XI ac refertur usurpatum a Graecisin antiquis Hispanis , juxta Strabonem lib. m. nec non ab aliis gentibus. Unde Silius lib. X. de quo Claelii equitis Romani litae habet: Inde

19쪽

Inde inninatus collum, submissus marmos De more, inflexis praebebat scandere terga

Cruribus.

Modo lanceis vel aliis adminiculis innitentes in equum substiebant. Aliis mediis utebantur illi, quorum corpora debiliora ac tardiora erant quidam dorso mancipiorum insistentes, juxta Volaterranum Epit Xenoph. alii vero ope brevium scalarum equum conscendebant utrumque illum adminiculum dicebatur ἀναβολῶ . Denique in viis regiis lapides ad certa spatia hunc in linem erigebantur quod Gracchus in Italia primus instituit, ut apparet ex Plutarcho in Gracchis in Graxia haec erat pars ossici curatorum viarum, sicut notat Xenophon in Hipparch. Nunc redeamus ad priscorum rem militarem , ubi controvertitur an veteres bellatores in campum se conferrent , curru aut equo vectici equidem Lucretius refert lib. v. quod primaevi Heroes equo veherentur , sed currus serius inventi sunt: Et prius es reppertum in equi conscendere coistas, Et moderarier hunc fraenis dextraque vigere, suam biiugo curru θelli tentare pericla Attamen Palaephatus nos docet usum curruum antiquiorem esse Lapithae qui circiter Herculis tempora floruerunt, primi ausi sunt equo se committere , quod illa aetate videbatur res portenti similis atque inaudita apud Graecos, qui illos primum viderunt magno cum stupore ac habuerunt pro monstris compositis e diversa specie hominum quorum vel taurorum, quibus frequenter insidebant; unde natae sunt Centaurorum atque Hippocentaurorum fabulta. Et plusquam probabile videtur tempore belli Trojani morem equitandi, ex equo pugnandi a Graecis nondum receptum esse quandoquidem Heroes apud Homerum cujus auctoritas hac in re apud nos plurimum valere debet I semper in praelium inducuntur

curru, non equo, Vecti.

Principum ac Heroum currus non solum usui , sed ornamento erant quippe auro aliisque metallis magnifice insculpti erant, ut legere est de Orsines Persae curru apud Curtium lib. X. V. de pluribus apud Homelum exempli causa de curru Rhesi Iliad. κ. Sers. 38. Αρμοι οι χρυσομ τ λαργυρομ ευ 1 c ηται. Currus autem ei auroque O argento scite elaboratus est Ac Diomedis Iliad . vers. OI.

Currus autem auro accurate elaborati sannoque .

Necnon pretiosis stromatibus ornabantur huc iacit quod legitur de Lyca

- circum vero si ago laExoans stin . Et

20쪽

E Achillea apud eumdem Iliad. S. vers. 777. Vocantur ἄρμα δε πεπυ

κασμενα currus bene tecti.

Apud Homerum plerique currus bigis trahuntur: Achillesin pluribus

vehitur , cum nomina equorum suorum sint tantum Xanthus atque alius Idem narratur de Lycaone apud eumdem Poetam Gad. . vers. 195. - παρὰ σφιν κα ςου δε γες ιπποι

- apud autem eorum umimquemque biffuges qui Assant. Item de Eneae curru apud Virgilium Eneid. lib. o. vers. 28o. Absenti Eneae currum, geminosque jugales. Bigis aliquando praeibat tertius , qui cum aliis duobus non copulabatur

sed habenis regebatur , idcirco vocatus σειραιο , σειραφορς , παράσειροί,&α sed apud Homerum vulgo dicitur παρηορο ,δε fraenum , quo moderabatur, παρηορία. Idem mos apud Romanos obtinuit usque ad tempora Dionysii Halicarnassari Antiquit. Rom. ι vo ast in Graecia multo citius obsoleverat Hectoris currus quadrigis trahitur nam ille Hero his verbis equos alloquitur Iliad. Θα vers. 8s. Ξανθε τε, ψ συ Ποδαργε, ψ Αιθων Λάμπι, 7ε. Xanrbe atitem, S u Podatae, o Ethou , Lampeque generose. Et quidquid contendant quidam inter veteres Criticos, duo priora nomina esse tantum epitheta amborum aliorum, quia O inferius Hectora, fatur illos duali numero

Nunc ibi a entorum praemia rependite. Nihilominus ex aliis locis patet illa ipsa aetate Homeri usum curruum quadrigis unctorum jam obtinuisse; sic ille Poeta refert navem Phaeacum aequora secare Od s. .

- sicut in campo quadrouges masculi equi. Qui vis currus duos praeliatores vehebat, unde appellabatur διφροc, quasi δίφορο c, apud Eustathium quamvis illud vocabulum stricto ac proprio sensu non totum currum, sed solam illam partem, qua bellatores in sidebant, denotabat . Ex his duobus unus dictus est ίοχοc, quia habenas moderabat, quod illis diebus minime servile ac ignobile osticium habebatur , sed non raro a viris nobilibus susceptum est nam ipse Nestor Iliad. r. Hector Iliadis .in diversi alii Heroes illud subierunt, nec tantum casu singulari, sed frequenter , cum quidam excipiis hujusmodi Xercitio ex proseiso incumberent. Nihilominus hedarius , si non semper dignitate, saltem robore ac sortitudine bellatori cedebat, qui nominabatur παραιβάτ hic, alteri imperabat , iamque , quo flecteret , monstrabat ut Eustathius animadvertit ad tuae, Cum cominus ipsi decertandum erat, excurru desiliebat;

SEARCH

MENU NAVIGATION