Annales Academici

발행: 1854년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Itaque praecipua studiorum, quorum modis interest, materies ipso homo est et orpus humanum in quibus quippe quam diutissime servandis, sanis praestandis, et, ubi ex morbo laborant, curandis suum habeat, quod assequi cupit, consilium atque propositum. Cum hac autem horania notitia, quam vocare poterimus Anthropoliniam, modo omnem vim vocis teneamus, neque limitibus iusto arctioribus hanc definiri patiamur, coniungenda est accurata stirpium et bestiarum, quas contubemales habemus,

cognitis, tum universae naturae, quam a manicam vocare solemus, scientia.

Ceterorum vero animantium et, quae solo assime sunt, plantarum notitia indigemus, quoniam singula corpora, quae structuram organicam possident, quae aeris lucisque vi et desiderio reguntur et procreandi vim nacta sunt, adeo inter sese conspirant, ut imperfectissima sit hominis et corporis humani scientia, nisi clarissima luce, quam aliorum corporum viventium cognitio suppeditat, rite collustretur Haeter ea autem naturam universam,

res sere singulas, quotquot spati et tempore continentur, quotquot sensu hominum extera percipiuntur, ad medicorum studia referri diximus, tum quia homo cognosci nequit, ignoratis corporibus, qua in hominem agunt, tum quia haec ipsa, praeter causas morborum , remedia a peditant sive instrumenta, quibus hos vel superare possimus, vel lenire et mitigare. Videtis iam, nisi me omnia saliunt, singula, in quibus explorandis et

cognoscendis medicorum industria occupatur, res naturales esse, solo sensuum auxilio investigandas quaecunque auteri extra vel supra naturam sunt, a soro medico prorsus excludi. Quod quo melius appareat, inicipes in re medio locos persequamur singulos.

Itaque in materiae et sormae studio, cuius utriusque notitia opus est ad corporis cuiuscunque, ideoque organismi etiam humani naturam intelligendam, eo ala est Anatomia, quae ideo totius modicae scientiae praecipuum sundamentum habetur et firmissimum sulcrum. Haec autem, quo nunc colitur, ambitu, ecquid aliud est quam disciplina, quae universam sere complectitur corporum organicorum analysin Quem finem ut assequatur,

non sinus cultri auxilio, a quo nomen habere scimus, sed manuum sensuumque adiumentis quam plurimis utitur, tum ad partium quarumcunqne sedem, positum, ordinem, nexum omnemque figintam recte intelligendam, 2.Dj0jtigod by

22쪽

12 G. c. B. SURINGAR tum ad subtilissimam et penitiorem, elementarem vocant, textuum et organorin fabricam investigandam. In quibus arcanae subtilitatis mysteriis detegendis si nuperrime longe magis simus progressi, quam Bichati tempore fieri potuit, ecquis dubitet, causam quaerendam esse in novis aut persectioribus, quae ad organismi humani analysin adhibita suerint, adiumentis sive praesidiis Quodsi enim insignes cogitemus progressus, qui in cognoscendis minimis, ex quibus fluidae et solidae corporis partes

conflatae sunt, elementis, qua nec manus pereenire poterat, nec acies

oculi penetrare, tum microscopi tum hymiae organicae auxilio, nostra praesertim aetate, facti sunt, tunc parum presecto abest, quin lateamur, omnem in re anatomica ceterisque disciplinis, quae naturales vocantur, persectionem, pro maxima parte, pendere a noris, quae nunc adhibentur, artificiorum adiumentis. Neque alia est methodus perficiendae disciplinae, in qua de usu partium, quae coniunctae constituunt organismum, probabiliter disputatur. Quid enim in cognoscendis naturalibus, quas appellant, corporis eiusque partium actionibus magnopere prinesemus, nisi sensuum nostrorum ministerio et

diversissimis horum adiumentis diligenter utamur Admirabilem illam, ut

unum alterumve exemplum afferam, et prorsus Singularem, quaeque,

quamdiu irimus, nunquam quiescit, actionem, qua spiritum vicissim trahimus et emittimus, nemo intelliget, nisi prius, quid in pulmones intret, quid ex his exeat, accurate cognoverit. Intricatum digestionis et nutritionis negotium prorsus lateret, nisi praeter alimentorum naturam, diversa succi gastrici, bilis aliorumque menstruorum organicorum elementa arte detegi possent. - organa motus tandem, ne de aure et oculo dicam, qui ab omi sere parte, cum instrumentis physicis comparari merent ,)organa motus igitur in quos usus sint, quibusque vicibus fungantur in corpore, is demum intelliget, qui animadverterit musculo ceu lunes subtensos vectibus machinisque animalium qui adverterit tendinum, in quos desinunt, directionem ossium iuncturae genus ligamentorum formam, quibus tamquam vinculis et retinaculis fulciuntur, et quae ex eodem genere sunt alia.. Itaque omne doctrinae physiologicae landampntum prorsus empiricum est, solis superstruetum observatis et experimentis, quorum interpretatio,

23쪽

petitur, quam anatomicam Vocarimus, organismi cognitione, tum ab eo disciplinarunt genere, quas per excellentiam physicas nominare solemus, tum denique, ubi sermo est de corporis animique omnemio, ab eo Psychologiae genere, quam vocamus empiricam. Vix alia est studiorum ratio, qua ad accuratam Venire possimus morborum notitiam. Ut enim horum cognoscamus formam ac speciem, quae utramque produnt, notae physicorum more sunt explorandae. Itaque morbi non minus, quam, quae corpore bene Valente fiunt , actiones, sua habent signa physica, amica, anatomica sive organica, in quibus cognoscendis medici eadem, qua physici , utuntur methodo experimentali et analytica oetitetis eximios, qui nostra aetate in athologia facti sunt,

progressus, quos debemus excultae custicae medicae cuius quippe ope, ex percussi pectoris sono et vario, quod per tubum pectori impositum aure excipimus, intrantis vel exeuntis aeris murmure, strepitu aut clangore, reconditos puli num aliarumve vicinarum partium morbos adeo probabiliter suspicari possumus, ut signa sic intellecta pro clarissima habeamus Naturae voco. Quid praeter ea, accurata inspectio, exploratio, mensuratio qua Vel aerem, quovis emisso spiritu exeuntem, metiri et ponderare didicimus)aliaeque rationes physicae, et inter has quoque microscopica et hymica rerum exploratio, ad declarandam aegrotantis corporis naturam contulerint, equidem indicare cuperem, nisi in rerum praecipuarum commemoratione me continere deberem. Quemadmodum vero his aliisque praesidiis dia-gnosticis multum in morborum cognitione profecimus, sic non minus in hac re momentum habet Anatome pathologica, cuius ingenium recentissimo tempore r sus sere mutatum est. Si enim cogitemus, qualis recentiorum aliquot medicorum sagacitati debetur, universam huius disciplinae rationem, vix dubium superest, quin eam vocemus et habeamus unis sae pathologiae cimem, qua intima morborum penetralia, antea prorsus recondita, selicissime quandoque recludi possint. Si tandem quaeratur, quid de altera medicinae parte, de morbis sanandis et de praesidiis in hunc finem adhibendis censendum sit, respondemus, praecipuam, quae ad harum rerum notitiam ducat, methodum in natura observanda et exploranda esse positam. Nisi enim naturam ducem ac Dj0jtigod by

24쪽

u G. Q B. URINGAR magistram habeamus in omni arus nostrae nunisterio, nisi illius in morbis

sanandis opera imitari et iuvare studeamus, metus est, ne pleraque nostra molimina omni successu careant. In morbis quippe plerisque ipsa natura indicat, quid a medico, qui auxilium allaturus sit, fieri oporteat. In his autem indicationibu8, quo nomine naturae monita insignire solemus, primari eos landamenta contineri, ita ut iisdem detectis, remedia acillime depromantur ex medicinae penu, post Sydenhamum recte monuit Italus medicus, quem in naturae studio excessuisse scimus, Georgius Baglivius.

Ipsorum denique remediorum notitiam prorsus empiricam esse, solis observationibus et experimentis superstructam, adeo clarum et manifestum est, ut neque meo ad rem comprobandam, neque aliorum testimonio opus

esse videatur.

Fateor Α Α Η Η. non nisi obiter a me perlustrata esse tenuique penicillo adumbrata praecipua disciplinarum genem, quae coniunctae stadium medicum in hoc terrarum orbe absolvunt. At vel sic tamen, si recte video, luculenter constare potuit, hoc commune esse earum ingenium, ut nec in iisdem explorandis et cognoscendis, neque in praeceptis, quae continent, exsequendis proficere possimus sine accurato naturae studio. Unde intelligimus, quo iure dixerit, quem modo memoravi, Baglirius: Ars medica tota est in observationibus. Experientia igitur, observationibus et experimentis diligenter sactis superstructa, firmissimum omnis scientiae et artis medicae fundamentum est. Quanto autem magis observandi artem calleat medicus et in natura interroganda sit exercitatus, ad tanto maius perveniet doctrinae, eiusque germanae et salutaris, astigium, tanto praestantior fieri poterit artifex, non solum ad faciendam, sed etiam ad promovendam artem idoneus.la utrisque illis, quibus experientia medica comparatur, praesidiis qualis sit et quanta vis ad detegendam veritatem, vix satis potest declarari. I et enim in rebus, quae tam ad hominis, quam ad universae naturae organismum pertinent, explorandis principem locum teneat observatio, in huius tamen complementum utiliter saepissime adhibentur experimenta. Quemadmodum quippe hominum ingenia melius subinde cognoscuntur in animi commotione, quam in placido vitae cursu, sic etiam pro naturae sua sponte loquentis voce, interdum audire praestat eiusdem interrogatae Disitigod by

25쪽

et invitata ad quaestione sibi Mitas responsa. Praetα ea hoc quoque commodum habent ex rimenta, quod saepius et pro voluntate nostra, aut repeti possint, aut, si ne me fuerit, variari vel prorsus mutari. Quid ideo mirum, si declaremus, omnia e singula, quae ad selegitiam et artem medicam pertinent, observando et periclitando senesm esse detecta , a medicis, eamdem viam ingressis, ulterius perficienda; aut si universam rem nostram spectantes, adsentiamur notissimo Aristotelia aliorumque philosophorum placito, nihil esse in intellectu, quod non antea fuerit in sensu. Si tandem consulamus historiam, doceri videmur, in longa, quae sese exceperunt, saeculorum serie saepissime quidem ab intaminato naturae studio esse deflexum , ad hunc tamen purissimum scientiae sontem medicos,

ex Mntissimo ingenio In aeditos, nunquam non esse reversos. Hae aliis laudari meretur, quem artis nostrae parentem V are solemus ac principem,

Hippocrates, quippe qui antiquissimam Graecinum medicinam sic informa, verit, ut hane, quod Celsi testimonium eat, a ludio a tensiae verit, id est, ad naturae studium a mirabilium studio et ab inanibus hominum philosophantium commentis remeaverit. - Simili fere modo, messim dogmatisos, qui post Hippocratia aetatae vixerunt, Vario errorum genere inretitos, excepit praeclarus natura interpres et in paucis eximius de rebus medicis scriptor, Aretae mappadox, qui in observandi arte adeo excessuit, ut iure dieatur medicus diagnostima summus, et ut vel nunc, ab aequalibus fere neglectum, praeclarum nobis exsultum sit, cuius magnitudinem admiremur. .. visam modii aevi barbariem secuta sunt tam utinam vae inventa, a arcesso ΜΗ- , Lee-enh his aliisque optime comprobata, a quibus viris arissimis, ex uae umbra in naturae lueem egressis, quid ad resorinandam universam artis nostrae rationem sit praestitum, vix satis potest praedieari Cogitemus tandem Sydenhamam, glirium, oectavium aliosque in arte medie Coryphaeos, quorum exem plo actum esse laetamur, ut luxuriantis ingenu is ebris, quales a Paracelso et Helisontio prosectae erant, naturae studium modio praeser

didicerint

De eadem re nobis persuadebitur, si recentissimam spectemus universae

diseiplinae nostrae in Anglia, in Francia, in Germania conditionem. Ubi de Anglia sermo est, id est de Harvaei, Imneri, utriusquem teri et

26쪽

16 G. C. B. URINGAR Caroli Bellii patria, haec ipsa exempla testantur, libertatis studium, quo quippe ab auctoritatum vinculis liberemur, ingenii sobrietatem et infinitam in observando et periclitando industriam multum conferre, ut in disciplinis, quae empirici generis sunt, ideoque etiam in rebus medicis, quam plurimum proficiatur. - Neque aliam naturae explorandae methodum medicos

in Francia habere, docet natomes generalis sive histiologicae docet Physiologiae experimentalis, quam vocant, docet natomes at logicae historia, quas quippe disciplinas in Francia aut primum cultas, aut penitus

resormatas esse sciamus. - Si tandem ad Germaniam animum ad riamus, in cuius nempe exemplum nostrates medici maxime solent intueri, decem sere postrema lustra luculenter testantur, per varios quasi gradus, in eXplaranda rerum natura, medicos principes, quos ea terra habuit et quibus adhuc gloriatur, esse progressos Ineunte quippe hoc saeculo, res mandae

medicinae initium actum est a philosophia naturali, id est a methodo

quadam speculativa, cuius autores ex naturae organicae contemplatione universam rerum naturalium rationem intelligi sive construi posse existimarunt. Orum autem labores, per quadrantem saeculi continuatos, si omnisere successu caruisse dixero, non est, quod quis valde miretur. et dus

enim, in qua soli ratiocinanti ingenio habebatur auctoritas, quasi philosophia ipsam suppeditare posset cogitandi materiam, vix aliquid bonae huis conferre potuit ad stabiliendam scientiam, quae a rebus in sacto positis

omne suum momentum repetit. Itaque his maiorem auctoritatem habendam esse intellexerunt, qui ex eadem Schellino schola, recentiori memoria, progressi sunt medici, maiorem a modestia laudem habentes, et rerum naturam minus creare, quam creatam intelligere cupientes, qui ipsam vitae scientiam ex cognitione vitae genetica petendam esse docuerunt. Hanc igitur sibi parare cupientes et philosophiae speciem professi, quae naturae liuoria sive Meoria evolutionum vulgo vocatur, singulares quasdam scientiae medicae partes, embryologiam comparativam, morphologiam elementarem, metamorphoses, quae vocantur, aetatum et sexuum, morborum cum

organismis simplicioribus convenientiam, et quae alia ad vitae historiam conferre visa sunt, quam diligentissime sunt persecuti. Neque hoc frustra sactum sui3se, praeter alia, quae laudari merentur, praeclara quaedam docent doctrinae specimina de vario epidemiarum per hominum mundique aetates cursu.Dj0jtigod by

27쪽

suffore ad declarandam, qua opus est, hominis et rerum extemarum naturam, nostro demum tempore intelligere coeperunt medici, vere opinantes, firmissimum medicinae sundamentum nec in naturae fisi offita, neque in naurae Masoria, Verum in universa naturae δ entia esse quaerendum. IIo igitur recentioris medicinae ingenium est, ut accurata naturae -gnitio sola habeatur illius interpres, et vero nulla ad eam discendam aut perficiendam probetur methodus praeter empiricam, observationibus et experimentis superstructam. Itaque non amplius iam, ut antea fieri solebat, in exploranda rerum natura medici incipiunt, ubi physici desinunt qua sententia multos, ut ignorantiam suam contegerent, ab os esse constat), ad propriam vitae legem, tamquam Deum ex machina, saepissime recurrentes; sed contra, ad physicorum similitudinem, ab universis naturae legibus humanae quoque naturae interpretationem, pro maxima parte,

petendam esse existimant. Sic igitur intelligimus, hysicam, Chymiam, Anatomiam, harmacologiam experimentalem, et quae alia disciplinarum genera ad accuratam ducunt organismi viriumque huic insitarum analysin, sola sero haberi praesidia, quibus ad rerum medicarum cognitionem perveniatur, tum etiam subtilem potissimum physicorum et chymicorum esse experiundi artem, quam medici sibi imitandam proponant. Qua quidem

via γ profecimus, ut, si nondum absoluti operis extremum assecuti simus, praeclara tamen inchoati operis iacta sint fundamenta. solvi Α Α Η Η. priorem maioremque orationis partem, et elicem me praedicabo, si ex iis, quae dicta sunt, intellexeritis, quanti in remedica aestimari oporteat genuinum naturae studium. Iam denuo benignas mihi praebeatis aures, dum in parte altera breviter dicturus sum de Uteris cum naturae studio coniungendis. Si experientiam recte dixerimus omnis artis et scientiae medicae sun&mentum, et sic nobis constiterit, in utraque probandam praesertim esse methodum physiologicam , nunc quidem a commendando Uterarum studio prorsus abstinerem, nisi mihi persuasum esset, in his maximum positum esse praesidium, tum ut in ipsa observandi arte proficiamus, tum ut brevis experientiae nostrae copiam augeamus observatis atque inventis allarum,

28쪽

18 G. c. B. SURINGAR

tum vero, ut naturam recte interpretari possimus et intelligero, tum denique, ut animo nostro praebeatur pabulum, quo nutriantur virtutes, quibus in arduo medendi negotio, tam in aliorum, quam in nostram gratiam, indigemus. Itaque, primo loco, hanc germanae experientiae medicae naturam esse censemus, ut maxime indigeat historiae et philosophiae luce, ideoque earum disciplinarum adminicula, quas communi literarum nomine comprehendimus. Ut igitur in observanda et exploranda natura recte procedamus, sano praesertim opus esse videtur et subacto iudicio, ad quod acuendum et perficiendum, tum aliorum exempla magnum habent momentum, tum Vero docta et accurata scientia plurimum consert. νΝeque enim, qui rationalem umedicinam profitentur,' ut Celsus monuit, 'inficiantur, experimenta π quoque esse necessaria, sed, ne ad haec quidem aditum fieri potuisse,

ν nisi ab aliqua ratione, contendunt.' Hunc igitur aditum suppeditant scientia atque doctrina, quae si cum disciplinis naturalibus dextras iungant et amico foedere consocientur, dici vix potest, quantum mutuis opibus sibi invicem possint auxiliari. Testor illustrissima Boectavii atque malle exempla, qui, ut constat

inter omnes, in naturae studio mirifice excelluerunt, et in legendis medicorum, tam Veterum quam recentiorum, scriptis adeo incredibilem posuerunt industriam, ut onmem omium temporum memoriam tenuisse dicantur. Neque nostra aetate eiusmodi desiderari exempla, testes sunt, ne visos nunc excitem atque sic aut in adulationis aut invidiae culpam incurram,

Curtius obcarpus Ioachimus Sprengelius, Stephanus Endlicherus, Carolus Ρrichardus paucique alii eximii viri, quorum quippe labores accuratam efmultiplicem exponunt doctrinam, cum ipsius naturae studio quam diligentissime coniunctam. Aut quo tandem alio modo, ut in maximis et simul notissimis exemplis maneamus, quo, inquam, alio modo Georgium Curierium et, quem rebus humanis nondum ereptum esse gaudemus, Alexandrum Hum latium ad eam laudis pervenisse censetis celebritatem, cui magnitudinem non nostra solum admirata est aetas, sed vix minus admirabuntur nepotes Itaque his aliisque exemplis docemur, in observandis et explorandis naturae rebus ad nullam perveniri posse praestantiam sine scientia atque doctrina, quarum quippe luce carentes, fieri non potest, quin veritatis quaerendae et inveniendae viam ignoremus, et in errassDj0jtigod by

29쪽

oporteat, quo modo, quo tempore, quibus adminiculis quibusque cautelis opus sit, nae ille parum in arto videndi proficiet, comparandus utpote sere cum homine, qui, nullo modo praeparatus et paene indoctus, homines visurus et urbes, longe lateque peregrinatur, sed redux praeter iacturam temporis, nullum reportare solet itineris huctum. Itaque intelligetis

Α Α Η Η. solos corporis sensus per se parum valere, si quis bonae frugis experientiam sibi parare cupiat, sed maxime opus esse nobilissima, et quae ceteris omnibus imperet, animi vi, quam rationem vocamus. Haec si in explorandis naturae rebus praesidium teneat et viam monstret, et omnes dirigat gressus multasque cautiones praecipiat, vix dubium est, quin, quam unam cupimus quaerimusque, eam consequi possimus eae rientiam rationalem, in qua omnem scientiae et artis medicae vim residere, una et consentiens intelligentium vox est.

Si altero loco dixerim, opus esse observationibus atque inventis aliorum, ut, quae ipsi observaverimus aut experti simus, augeantur et amplificentur, iam statim suspicor ore nonnullos, qui huic doctrinae et scientiae laudi multum detrahi pinentur Uentam aliorumque medicorum exemplo, in quibus ignorantia eorum, quae ab aliis praestita erant, compensari et resarciri videbatur ingenii solicitate et nativa quadam artis observandi excellentia. At vero his respondendum esse censemus, tum eiusmodi capis talia ingenia, quale Sydenhami suit, raros esse nantes in gurgite asto; tum, quae bona et laudabilia sunt, fieri posse meliora et maiori etiam laude digna tum denique, Sydenhamum ipsum, epidemiarum initio,

lanasse eos, quorum vitam periclitatam esse alatnr, interdum potuisse servare, si aliorum observata magis curasset. Itaque a nemine, ne Sydenhamo quidem excepto, observationes et experimenta aliorum impune negligi posse existimamus. Quodsi enim modicina recte dicatur temporis filia, ideoque nec inius hominis scientia sit, neque unius aetatis debeatur industriae, quis est quin rideat, Omnem doctrinam nostram soro impersectissimam, si studia nostra intra loci temporisque, quae ad unam hominis aetatem pertinent, angustias contineantur. Si igitur. inter veterum medicinam eamque, qualem munes habemus,

30쪽

20 G. c. B. SURINGAR

scientiam medicam instituta comparatione, fortunas nostras maxime laudandas esse putemus, simul, ut homines veri amantes decet, latebimur, multis multorum laboribus et communi omnium aetatum omniumque populorum sollertia opus fuisse, ut tandem ad excellentiam aliquanto maiorem veniremus. Quodsi autem, post plurima demum aliorum experimenta iterataque studia et longe plures etiam commissos errores , nobis ad gradum altiorem in scientia et arte escendere licuerit, ne obliviscamur eorum, quorum humeris innixi paulo longius prospicimus. Neque hoc solum faciendum est, ne impietatis culpam sustineamus, sed etiam, ut nostra ipsi commoda promoveamus. Sine accurata enim scientia ars salutaris cogitari non potest de medica antem disciplina non minus quam de aliis

valet, accurate scire esse historie scire.

Haeter ea vero curandum est, ne in artis dimissimae studio et in hac vitae humanae brevitate, omnia a nobismet ipsis observari aut experimentis indagari posse putemus. Quo magis enim nobiscum habitemus et quo melius sciamus, quam sit nobis curta supellex eo certius intelligemus, maiorum nostrorum et aequalium observatis atque inventis opus esse, quibus experientiam nostram augeamus et amplificemus. Nam in hac temporis nobis ad vivendum a natura praescripti brevitate, homines singuli, vel maxima diligentia usi in ea arte, quae non terrarum sed ipsius demum naturae finibus circumscribitur, vix aliquid, quod laude dignum sit, praestare possunt, nisi multos multorum labores in suos usus convertere sciant, aut ex alienis periculis sibi cavero didicerint. Hoc demum modo artem, quam suo iam tempore longam dixit Hippocrates, aliquanto breviorem facere vitaeque nostrae cancellos quasi extendere nobis licebit. Si quis enim cum principum medicorum scriptis, bis mille annorem experientiam continentibus, amicam familiaritatem contraxerit, quidni hunc longaevum esse, aliosque homines vitae longitudine multum superare dicamus Accedit etiam hoc, quod docta rerum, alio tempore locoque gestarum, scientia praesertim indigeamus in athologiae historicae, Geographiae medicae inarumque disciplmarum gratiam, quae nostra praesertim aetate laudabilem excitarunt medicorum industriam, quibusque disciplina nostra, quae inter artes ingenuas et liberales suum tuetur locum, prorsus nequit carere, nisi rebus utilissimis et splendido mamento eam orbari velimus. Disitigod by

SEARCH

MENU NAVIGATION