Annales Academici

발행: 1854년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

O. 21 Tandem, ut hoc unum addam, diligenti historiae et literarum studio, et quam huic debemus, exquisita doctrina hunc consequi poterimus huctum,

ut experientiae nostrae addamus fidem. Si enim quaeratur, quare experientiam a rem dixerit Hippocrates, respondemus, eiusmodi intelligenda esse observata et experimenta, quae aut imperfectionis notam prae se serunt, aut a singulis hominibus acta, nondum aliorum testimonio simicomprobata. imirum experientia subiectiva, quae Vocatur, non minuaerioribus obnoxia esse solet, quam subiectivum iudicium. Quapropter vix fidem merentur observata singularia, nisi confirmentur consensu quodam communi, aut saltem virorum in arte principum testimonio. Quemadmodum igitur observata aliena nostris confirmari debent lucubrationibus, nisi alios semper sequi et servili pecudum generi aequiparari cupiamus, sic vicissim, quae ipsi observasse nobis videmur, repetitis demum aliorum experimentis poterunt comprobari. Sic aetas docet aetatem et coniunctae

vires plurimum valent in faciendis aut perficiendis, quae unius hominis sagacitatem et diligentiam superant. Aliud, idque eximium, in literarum studio positum est adiumentum, ubi quaestio est de rebus nauiralibus, quas medici curant, intelligendis Nimirum libri, qui alienae experientiae huctus continent, et ipsius Naturae liber, qui in omnium gratiam apertus, infinitam lectionis copiam et arietatem suppeditat, hoc inter sese commune habent, ut solum scientibus prosint aut scire cupientibus. Praestantissima enim, quae tamquam ut torum haereditatem accepimus, aliorum observata atque inventa, nostraeque, quas ipsi mimus, observationes omni sere usu carebunt, nisi ea recte intelligamus intellectaque adhibere sciamus. Quid enim in arduo medendi negotio proficeretur, nisi ex morborum sormis, quae observatione Sensibusque cognoscuntur, eorum natura, quae ut plurimum intus latet et sensibus remota est, probabiliter posset intelligi pItaque ad naturae observationem uocedere debet natura interpretatio. In hac tunc demum proficiemus, si non solius corporis sed animi quoque

oculis omnem rerum sormam ac speciem, omnem earum VH ac Muram

explorandam esse noverimus. Nisi enim iudiesum adhibeatur usu et doctrina a actum, tum in interpretando naturae libro, tum in intelligendis veterum

32쪽

22 G. c. B. SURINGAR medicorum scriptis maiorumque nostrorum institutis atque inventis, metus est, ne saepissime incerti haereamus. Etenim inter utrumque, quem vocavimus, historiae et naturae librum hanc quoque communionem adesse

scimus, ut ex eadem re, ex eadem obserratione, ex eodem experimento

argumenta subinde diversissima peti videamus. Quod ubi fit, quomodo assequi poterimus veritatem, nisi testimonia potius ponderanda quam

numeranda esse sciamus pIntelligitis A. Α Η Η eam, qua medicus indiget, naturae explorationem et cognitionem minime absolvi eo, ut diligenter cognoscamus aliorum de rebus sibi observatis testimonia, et ut ipsi sedulo observemus, aut experiundo extricemus, quae natura vel sensibus nostris ultro offerat, vel recondita servet, sed alterum accedere debere scientiae adminiculum, ut videlicet eorum, quae invenerimus, nexum rideamus mutuasque necessit dines, utque uniuscuiusque rei, totiusque, quod contemplamur, rerum

imiversi rationem aliquam assequamur probabilem. Itaque in rebus quoque medicis philosophari oportet, id est, exculto iudicis sive ingenio critim opus est, ne in rebus singularibus ordinandis, inter se comparandis et probabiliter explicandis erremus gravissime. Hoc enim mentis lumine carentibus, quo demum modo nobis scire liceret, quam fidem sensuum testimonio haberi oporteat, quae sit veri salsique nota in aestimanda scriptorum auctoritate, quis ait nexus rerum, quas ipsi vidimus aut viderunt alii, qua cautione opus sit ne allamur, ubi ex effectibus causas rerum eruere conamur, aut ubi per inductionem ex specialibus ad generalium notitiam pervenire cupimus Quodsi contra sana et sobria, quae a sensu communi orditur, philosophia veritatis inveniendae muniat viam, medicus filum sibi nactus videbitur, quo ex ambagibus, in quas aut suarum aut alienarum observationum dissensu ducitur, eliciter sese expediat et in viam rectam reductus, finem sibi propositum assequatur, in suum aliorum

que commodum.

Tandem, neque haec doctrinae et eruditionis infima laus est, literas liaberi oportet morum et humanitatis magistras, tum etiam in ipsa artisfactitatione, ubi in medias hominum calamitates ducimur, gratum alumisolatium et oblectamentum ne igitur censes, dixerit ortasse quispiam,

33쪽

linguae graecae latinaeque cognitionem multum profuturam esse aut chirurgo, ut ossa fracta committat, aut medico, ut tertianae sebri medeatur Audio, et ego sateor, hac de re dubitarem, nisi mihi persuasum esset ne nunc dicam de literarum notione melius definienda), longe potiorem hominis aegrotantis quam morbi rationem habendam esse, maioremque saepe animi quam corporis afflicti curam requiri. Quod si verum sit, ut

est verissimum, medicus profecto artem vere salutarem exercere non poterit,

nisi probitate et humanitate excellat. Itaque non a sola doctrina et medendi peritis, sed etiam ab animi et morum excellentia, quam Vix uno nomino appellare possumus, praecipua proficiscatur medici commendatio. . Quodsi enim sic, ut oportet, aliis vivere cupiat et prodesse, studeat omnino excellere probitate, benevolentia, benignitate, honestate, urbanitate, omnique genere virtutis. Singulae istae animi dotes, si coniunctae et consociatae fuerint, unam et persectam iniciunt virtutem, in amore Dei et in omnium hominum caritate fundatam, cuius praeclaram et augustam

imaginem tacite admirari, quam laudare, facilius est. Quodsi autem hanc humanitatem, quo nomine universam virtutis amplitudinem complecti liceat, itineris ducem ac sociam habere cupiamus, vix aliud aut esticacius ad eam colendam et perficiendam invenire poterimus praesidium, quam literas, quae ab ipsa humanitate nomen adeptae sunt et ad humanitatis studia pertinent. In his enim, quis est, qui vel levissime initiatus, videat, saluberrima contineri recte vivendi praecepta, et vero abundare hominum timorum et cultissimorum exempla, quorum splendore animi nostri ad virtutis studium et imitationem alliciantur pΙdem sero dicendum est de animi consolatione et oblectamento, quibus, si quis alius, maxime indiget medicus, qui dies noctesque, in mediis hominum aerumnis vivit, et vero, aliis inserviendo, consumitur. Nec tamen animiam laxari posse aut poculis, aut conviviis, aut chartis lusoriis, quis est quin videat, si secum reputet gravitatem ministerii, cui hominum vita committitur, res utique sanetissima Neque etiam sermo est de excitanda hilaritate aut petulantia, sed de promovendis animi robore et constantia, quibus gravissimos labores, curas, vigilias et omne molestiarum genus aequabiliter tolerare, quibus nostrum aliorumque dolorem levare possimus Hoc sacere cupientes, ecquid, amabo, aliud praesidium, homine

34쪽

24 G. c. B. SURINGAR dignum et satis perpetuum invenire poterimus praeter studia literarum,

quae secundas res mant, adversis perfugium ac solatium praebent Aut quis nostrum, Auditores, in suo ipse animo adeo hospes ac peregrinus est,

quin expertus didicerit, quid in mitigandis vitae malis, in levandis miseriis, in depellendis astidiis valeant literarum humanitas et eximiae virtutis

exemplum, ad cuius expressam imaginem nosmet ipsos informare possim pΡlura addi possunt; sed brevi praecidam, ne in amoenissimo loco Versatus, latius excurram, quam loci et temporis opportunitas sinere videntur. Quodsi igitur Vobis, Auditores Humanissimi, persuadere potuerim,

naturae et literarum studium in re medica esse coniunctissimum et alterum alterius lumine, complemento, auxilio non posse carere, causam meam iam peroratam esse censerem, nisi in eorum gratiam, qui in meditana discenda suam collocant operam, pauca quaedam addenda esse viderentur monita

Sive praecepta, ex iis, quae disputavimus , proxime derivanda. Et primo quidem loco hos monendos esse existimo, ut utramque, quam in re medica conmendavimus, studiorum methodum physiologicam atque historicam, sedulo coniungendam, neque alteram alteri posthabendam esse intelligant. Quodsi enim, utramque viam ingressi, unum idemque habeamus propositum, accuratissimam nimirum, qua medici indigemus, hominis et naturae notitiam, neutram sine gravissimo tam intactam relinqui posse videbimus, utpote scientes, quemadmodum in naturae studio rectam, sic in libroriun lectione indirectam nobis esse cum homine ceterisque rebus naturalibus consuetudinem. Ecquid igitur audiamus eos, qui magnopere celebrantes studiorum medicorim rationem, hoc demum tempore melius intellectam, solas scientias physicas inter quas ipsam medicinam si aricupiunt, maxime commendant, sed literarum humaniorum studium a suturis medicis minus curandum, ne dicam, tamquam inutile membrum resecandum esse existimant Quasi vero studia mathematica, physica Amica bes nisa, Oologica, quas disciplinas nos etiam medicorum ministras et Vel perpetuas comites esse cupimus, sussicerent sola ad eum excolendum eripulcrique sensum, quo medicus neque in studiis suis recte regendis, neque in arte exercenda impune carere potest Esse autem nostra aetate medicos, qui, non nisi suam aut aequalium admirati sapientiam, omnem superiorum Disitigod by

35쪽

temporum memoriam pessime negligant, quasi medicina saeculi decimi non aut postremi decennii esset inventum, tum, si argumento opus sit, plerique recentiores de rebus medicis conscripti libri probant, tum ipsa declarant medicorum, et inter hos virorum, qui satis magnam nominissamam adepti sunt, testimonia quibus si obsequantur iuvenes, quotquot studiis modicis initiari cupiunt, non solum graecas latinasque iteras non valde desiderabunt, sed vel cum Hagens illamedicinae doctore cuiusseholas vel exteri adire solent, existimabunt, in academiis iam non amplius opus esse cathedra, ex qua historia medicinae doceatur: Attendite, quaeso, et videte, quorsum se abduci sinant, qui a partium studio sibi cavere nesciunt, quique de suis suorumque temporum laudibus tam magnifice

sentiunt, ut iam prorsus novam munitam esse, neque amplius de priorum vestigiis quaerendum esse existiment.

Si tamen, quod minime inficiamur, diligentissimum naturae studium futuris medicis maxime commendandum sit, secundo loco monendi sunt iuvenes, ut ad hoc melius praeparati accedant, quam quidem adhuc fieri solet. Quicunque enim in naturae templo magis, quam hi in eo literario, habitare sibi proponunt, alia sere προπαιδεμ sive praeparatione indigent, quam quae opus sit futuris iterarum cultoribus iacet enim et hi in

naturae rebus accuratius cognoscendis operam suam cum fructu eximio

collocare possint, quarum quippe eontemplatione pulcri bonique sensum mirifice excitari sciamus, quemadmodum illustria docent poetarum, Oratorum, philosophorum et historiosum ex omni aevo exempla, per excellentiam tamen, quod nemo dubitabit, ut opinor, suturi medici sic praeparandi sunt, ut in arte observandi prae aliis excellere possint. Haec quiala esse debeat ad naturae studium praeparatio, ipsa rei ratio satis declarat. Etenim si in observationibus et experimentis praesertim sensuum ministerio opus est, hos non solum integros et natura bene valentes, sed etiam usu exercitatos et excultos esse oportet. Adhibita vero exercitatione et arte sensuum vim ac iudicium maxime posse augeri, quotidiana exempla satis aperte declarant. Quodsi autem opifices sola oculorum consuetudine admirabi m adipiscantur dexteritatem, aut si artium elegantiorum cultores quam plurima in pictura videant vel in cantu audiant, quae ne suspicantur quidem homines in eo genere minus exercitati, parum profecto abesse

36쪽

s G. c. B. SURINGAR opinamur, quin futuri etiam medici usu et exercitatione aciem sensuum

suorum ac fidem multum augere, et sic ad arctissimam cum natura onsuetudinem et Messiaritatem optime praeparari possint. Quod si verum

sit, iam tenera puerorum aetate utendum esse censemus, ut aliis non

neglectis, sensuum cultura fiat et congrua educatio. Cui quidem sententiae ipsa natura sum agari videtur. Quemvis enim, si modo aliquam habeat ingenia spectandi solertiam, experientia docet, tum magna rerum naturalium varietate ac specie ingenia puerorum maxime allici, tum insignem his propriam esse curiositatem et sciendi cupiditatem, ita es, quaecunque videant vel audiant, accuratius explorare et cognoscere studeant. O pra clara vitae magistra natura Tuam aperte monentis vocem si audirent, qui puerorum animos formare cupiunt, longe alio modo quam nunc fieri solet, primae institutionis initium sacerent. Intelligerent quippe sensuum facultatem primam esse, quae in homine appareat, ideoque et primo loco esse excolendam. Interim huic naturae praecepto, tum in domus patereae umbra, tum in scholis, ubi pueri elementa docentur, tum etiam in Gmnasiis, tam parum satisfieri solet, ut maiorem sero in erudienda canis sagacitate operam collocari videamus, quam in exercitiis, quibus puerorum sensus perficiantur. Quodsi igitur quaeratur, quaenam adhucdum desideretur ad academica medicorum studia praeparatio, respondendum est, desiderari educationem sensuum. Nisi enim habitum et promptitudinem bene recteque videndi im in scholis et Gymnasiis adepti sint iuvenes, et nisi

iam ea aetate didicerint res singulas, etiam minimas, magis distincto ordine contemplari et explorare, metuendum est, ne academica institutio pro maxima parte frustretur. Quum autem, quae Rousseavius de educatione omnino dixit, eam minus praeceptis quam exercitiis contineri, adsensuum potisaimum eruditionem transferri mereantur, neminem sore opinor,

qui sic nimium a me postulari existimet. Si temporis genium consulamus, tertio loco, medici monendi videntur, ne in specialium studio toti sint et sic artis suae magnitudinem et integritatem aut ignorent aut parvi faciant iacet enim laudemus in explorandis rebus Singularibus, nostro praesertim tempore, laudabiliter collocatam homnum plurimorum industriam, intelligentea non parum I deuium esse,

37쪽

s in vastissimo aesentiae et artis medicae campo plures cernantur agri, ante prorsus neglecti, mi autem tam diligenter exculti, ut laetos iam tulerint fructus et messem uberiorem promittant; at vel sic tamen cautione quadam opus esse et moderatam prudentiam requiri censemus, ne virtus vortatur in vitium. Etenim labor, qui in rebus tantum paucis, singulis, discretis, omnino subsistit, multiplici rerum diversarum nexu et mutua coniunctisne prorsus neglectis, quem alium serre poterit fructum, praeter exiguam et mancam doctrinae copiam, ad vitae usum, qui ab omni abhorret partium studio, parum accommodatam Quodsi igitur, pro more hodiemo, singulae, quae medicorum sunt, disciplinae in portiones minimas secari mnt, sique singuli non nisi eiusmodi portionem singularem, eamque satis exiguam, ibi sumant elaborandam, ceterarum, ut fieri solet, multo negligentiores, utique metuendum est, ne specialia tractantes et non nisi in singularibus occupati, universam medicinae rationem et arctissimam doctrinarum, quae ad hanc pertinent, societatem minus recte perspiciant aut penitus negligant, utque iuvenum ingenia, quae undique ali cupiunt, vi nimia rerum singularium multitudine conlaudantur potius, quam omentur et instruantur. Itaque hi, ut ex specialium studio laudabiles seuotus reportent, mature intelligant, rerum naturae vim atque maiestatem, ut recto Plinius monuit, in omnibus momentis fide carere, si quis modo partes Bris ac non totam complectatur animo. Quod si verum sit, Specialist

rem, ut vocantur, labinibus sic utendum esse censebimus, ut ex reclusis rerum singularium mysteriis universum rerum organismum accuratius cognoscere studeamus. Hoc autem consilium ubi ante oculos semper habemus, ex scriptis monographicis, quibus aetas nostra abundat, multa lucrari poterimus eamque consequi doctrinam accuratam sive eruditionem medicam,

qualis ab onmi tempore maximas habuit laudes. Hae non rivulos sectatur aut disiecta corporis membra, at vero integram et universam scientiam artemque complecti studet, ideoque, licet quandoque, quae hominum quorumdam levita est, in vituperium potius quam in laudem Vertatur, praeclarum haberi meretur vitae mamentum et ad promoVendam, quam spectamus, aliorum salutem praesidium emacissimum. Hanc hominum salutem spectantes, minime ignorabimus artis nostrae

38쪽

28 G. c. B. SURINGAR finem atque consilium. Intelligemus quippe artem, quam salutarem Vocamus, in hominum gratiam esse inventam et utilitatis causa posteris tradi, nec vero contra in artis gratiam esse homines, qui vario morborum genere affigantur. Quod si verum sit, perspicietis . . Humanissimi, quare ultimo loco moneamus, curandum esse, ne methodo physiologica , cuius praestantiam praedicavimus, medici abutantur ad ipsos aegrotantium lectulos. Quod quidem sacere mihi videntur, qui nullam observatis aliorum fidem habentes, ipsa morborum auxilia nunc demum invenienda esso censent, et medicam praxi habendam esse existimant pro arte experimentali. quorum iudicio quantum dissideam, non pudet me publice profiteri. iacet enim concedam, in hominum aegrotantium cura, subinde ex iuvantibus et nocentibus intelligenti medico ipsam morborum naturam accuratius patefieri, ideoque saepe, ut Celsi verbia utar, aliorum salute aliorum interitu, peraiciosa discem a salutaribus, maxime tamen improbandi mihi videntur medici, qui hac sola methodo utuntur, quasi semper discendum sit periculis alionis et experimenta agere liceat per mortes. In quem gravissimum errorem, ut chirurgos taceam, si Gabrielem Andralium Iohannem Cruveilhierium et alios non mediocres viros incidisse videamus, utique monendi videntur futuri medici, ne his aliisve exemplis seducti, in quovis sero morborum genere periclitentur, quid natura erat aut faciat, immemores praecepti, quo prodesse et non nocere iubemur. Si quia enim, ubia certis et exploratis remediis peti potest praesidium, novis semper utatur, aut si quis ratione arithmetica de varia medendi methodo iudicium ferri posse existimet, parum prosecto abest, quin graviter peccetur tum contra notissimam Ethicae legem, quae praecipit, ne, quod nobis fieri nolumus, id faciamus alteri, tum etiam contra ipsam rationem, quae satis aperte declarat, nunquam inveniri posse remedia, quae in eodem aut simili morbi genere, singulis conveniant aegrotantibus, aetate, sexu, temperamento, corporis animique viribus et vivendi genere longe diversis. Neque enim eadem omnibus, etiam in similibus casibus, opitulantur; sed pro natura locorum hominumque diversitate, genera meditanae maxime differunt. Renuntiemus itaque inani studio inveniendae methodi generalis, et vero, prudentiam primum modici ossicium habentes, sacro sancto vitae tuendae munere sic veluti oportet, id est, religiose fungamur, quo magis nostro etiam

39쪽

exemplo confirmetur amica inter probitatem et medendi peritiam conspiratio; qua neglecta omnis ars nostrassemiciosa potius vocanda erit quam Mutaris. Superest, Auditores Humanissimi, ut vobis enarrem, quae aut tristia et adversa, aut laeta et prospera, superiori anno, eidens scholae conliserint. In rebus igitur tristibus, quae Academiae cum universa patria suerunt communes, et temporis ordine et luctus amplitudine, primum locum tenet clades gravissima, quam ex Guillelmi II, optimi regis, morte percepimus. Quo quidM acerbissimo casu non solum, ubi res accidit, vehementer contristati sumus, sed adhuc, licet tempus aliquam visieri cicatricem induxerit, affectu nostros graviter commoveri sentimus. Abstinerem igitura renovando dolore, nisi hac ipsa communis luctus renovatione pie grateque optimo Regi parentandum esse censerem. Huius autem memoriam q-- minus ulla sit deletura dies, praeter generis nobilitatem, eximiae vetant animi dotes, quibus amorem sibi conciliaverat omnium in vero ob animi magnitudinem, comitatem, liberalitatem rerum bellicarum peritiam aliasque virtutes, quas admirati sumus aequales et laudabunt posteri, omnium omnino civium animo grata et accepta manebit defuncti regis memoria, sic quoque hanc sanctam servabit Academia, cuius laudes cum monumentis historicis arctissime coniunctae esse censentur. Non solum enim hic, cuius iacturam dolemus, ex eadem sui gentis Mausiacae stirpe, quacum προ- tuam sero habuit Academia Loidensis, tam belli quam pacis tempore spectatam, necessitudinem; sed ipse etiam, quanti saceret academicam institutionem, ante hos quindecim, et quod excurrit, annos, magnifico probavit exemplo, quum filios dilectissimos hoc ipso loco, intra Leidenses muros, doceri iusserit et erudiri. Tum vero Guillatam II venustis artificum operibus in pictura sculptura, caelatura, statuaria architectura similique genere magnopere delectatum esse, nemo sere est, qui ignoret Denique, ut alia nunc taceam, di in memoriam nobis revocemus, hoc sere postremum fuisse optimi regis praeclare sectum, ut praestantissimis aliquot et in vario doctrinae genere excellentissimis viris, inter quos ex nostratibus EWhhium, Barium et Wallium fuisse gaudemus, perficiendarum rerum academicarum curam mandaverit, tunc utique nulli dubitabimus, quin rex modo augu-

40쪽

30 G. c. B. SURINGAR stissimus propensum quoque in literas habuerit animum. Itaque nobis etiam sancta maneat Regis Guillelmi I memorial

Dolorem autem et laetitiam sibi per Vices succedere, mox ego et collegae quidam experti sumus, ubi Guillelmo III, in patris locum suffecto, de calamitate ex genitoris obitu perpessa, Senatus academici verbis, moestitiam nostram significavimus et simul de imperio, quod interim auspicatus erat, gratulati sumus. Tunc quippe augustissimum re cuius imperio benigne annuat et secunde providentia Deil haec, praeter alia, pronuntiantem audivimus Verba, quae coram Vobis, A. . Humanissimi, quum magnam laetandi contineant causam, sic ut excepimus auribus, repetere lubet: ν Academiam vestram, inquit, eidensem equidem maximi iurio; et huius quidem loci, ubi altus et doctus sum, memoriam nulla umquam delebit dies. Vol nunc intelligo, academicam institutionem mihi plurimum prosuisse Mage parco istos literarum et eruditionis cultores, qui de academia una aut pluribus delendis locuti sunt. Horum sermones et ego subinde audivi cum indignatione. Ignorare mehercle videntur, ut eiusmodi sapientiae scholae expensas cum usuris reddant abunde, et ut in iisdem praecipuum contineatur patriae mamentum. Quod ad me attinet, qui academiarum laudibus aliquid detrahant, equidem istos similes sere reor, ac si qui dicant, nec in exercitu vexillum opus eme, ad quod concurratur, nec pugna finita tropaeum, quod ponatur victoribus 'Αd exemplum regia, qui ita locutus est, si nostrorum hominum ingenia componantur, nullam desperandi causam habebimus, et vix dubium erit, quin sub vestris auspiciis, Curatores Ampsissimi, tum antiquam suam famam Academia servatura sit, tum ad maius etiam persecti mi fastigium

perventura. - Ex vestro ordine neminem nobis morte ereptum esse, admodum laetamur. - Universas res nostras vobis, viri amplissimi, denuo commendamus quam maxime. - Tum provida Vestra cura, tum virorum

doctissimorum, qui iis praesecti sunt, labore et studio Bibliotheca Maoco-mium, hortus Bolanicus, specula stronomica, apparatus physicus et o nomicus, Μ ea Varia, anatomicum, antiquarium, numismaticum, alia, sive disciplinis ea, sive artibus, sive literis promovendis inserviant, tum Disitigod by

SEARCH

MENU NAVIGATION