Sepulcrum hermetis reseratum siue De opere hermetico libri tres. Auctore Petro Paulo Raphaelio

발행: 1716년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

sa Sepuleri Hermetis reserati

In primam tenebras potuit quid vertere lucem pAurorae hic croceas quis dedit ordo faces ΘSol unde emersus λ medio unde it sulgidus axe, Et laetam certo perficit orbe diem λAEltivum quid nube iubar tenuavit amica, Et puro nimios leniit imbre rogos pDic VuIcane, calor quo praeside fertur in altum, Terrarumve ferax eXcitat ima tepor , Dic quid tam parvum ignoto conamine vitrum urgeat, inclusus qua meet arte nitor; Naturae siquidem fueris cum saepe minister, Te sine quin eadem cum nihil orbe gerat, Hanc regis enixam , lentaeque afflamine flammae Quiquid amans terris educat ipsa , QVes. Potniferas igitur seu condat sedulZ plantas, Frugiferos passim sive revelet agrosὸ Sive quid immotum gignat, quidquidve movetur ψSurgat ut omne, favens , utVe adolescat, ades. Sive efformandis nuda sub rupe metallis Incumbat, cupidas praeteritura manus , Fcecundam tu solvis humum , dirimisque vicissim, Iungis & ereptas inde remissus aquas; Elicis atque novas iteratis ignibus undas, Ut novus arentem temperet imber humum . Ampla crebris semper nec enim gemit ictibus incus, Nec circumpositis Elna remugit agris. Ignitum chalybem nec semper sorcipe versas ,

Otia sed lassus sers aliquando Faber Nam nec in Encelados semper Iovis ardet iniquos,

Unde nec ungue minax exigit ales opus .

Nec semper delubra tenes procul edita Lemnos Errore illectus divite numen iners. Ipse itaque & levibus studiis , tenuique labore Cum , positis gravibus, detineare frequens, Unde ferax quidquid totum natura per orbem Efficit, huic gaudes semper adesse comes , Quid signent haec mira refer. cur sidera septem Monstrat apex, totidem pars tenet ima faces,

102쪽

Liber Primus . 8 3

foncurritque simul concordi vimine in unum, obvius itque sibi lumine uterque Polus λNascentis Mundi ut primordia is attulit orbis lEmersura rudi ut mixta stetere Chao lut sensim distincta suis dein sedibus orbem .

Regerunt juncto cuncta elementa gradu lAlma Parens rerum, quae Mulcibre cuncta ministro Fers, ejus prompto cuncta tepore fovens, Et . quae multiplici plenum geris ubere pectus, Multifida ut partus nutriat unda tuos , Arcanisve rotis, vivi & spiraminis aura Ηunc modo praecipu1 construis arte globum,

Parva haec ut gignat precox , editare , tellus, Foderit hanc tenui, quae modo cura manu .

Crevit amica seges; crevere & palmite vites, Herbarum hoc viruit vulgus & omne vitro. omnis ager laetum dein illico versus in hortum , Iactat post violas lilia, serique rosas lAt mage mirandum e medio quod virginis undae Limpidus assurgat sons modo , moXque cadat. Namque modo egeritur, tenuisque effertur in altum ἡ Rorifer hinc recidit, supprimiturque latex; Subtrahiturque frequens dimens s redditus horis.. Alternatque suas ignibus ipse Uices . . Instruet at mentem hic subjectus sorte Smaragdus , Sculpta licet brevibus gemma sit ista notis . Vera baec, quae stupido noυus bis modo conspicis bospes

Lumine , non dubia nowris arte sequi. Quae sit pra , baec infra . eoeant binc utraque in unum Ad mira , omnis amor . prmcipiumve rei. Unius imperio totus ceu conditus orbis,

Sic ex hoc uno quidquid in Orbe fuit. Id Sole ,-Luna genitum ι super alta polorum Extulit alarum remige sepe votus ;Depressitque frequens instrudito frigore in ima Deis aquilo . ingesto suetus adesse gelu . re qui enixae telluris lasse rese tum ιSi in terram υersum gignere Gincta potest . F 1 Sepa-

103쪽

84 Sepulcri Hermetis reserati

Separet bumescens temoria ab ignibus ignis, Subtile a spisso , concilietque simul. Spiritus in Coelum pergat, repetatque cadaver , II Cui docto reberet Mulciber igne viam , Conxeret utque imi , ct Coelestis robora regni, Ditior o duplici faenore cuncta tralat. Speritandus Patriae , quin genti bine incisus omni a Nam prorsus tenebris ipse sotatus eris. Haec υis est omnis; totus sic conditus Orbis.

N e tulit ab miles ipsius ordo Ulces . ,

Singula adaptabis , teneas ut Mura , seorsum , Atque sagax ignis legibus ipsa reges . Comp eta totum de Solis υiribus . Hermes , Otii Sophiae laudes , trinaque serta tuli . Haec Sphyngem resonant. O grandis carmina Mystaei Vix percepta licet , grandia dona Sophil Vera haec, quae cerno Θ hinc mendax ergo exulat error , Nec fraus ambiguum subdola reddit opus. Vera kec immundae cum sint mendacia foeces, Verane quae, his pulsis, nobiliora manent λSunt equidem ; verum ut rutilat sine sordibus aurum, ,

Ut vera abrupto cortice gemma nitet. Constantes ubi certa trahent moX praemia nisus,

Praemia quis cupido tardet adire pede λς supra haec infra e an quidquid vi spiritus amplo Turbine Coelorum volvitur, ima tenent pAn globus iste vagum , quo circumcingitur, orbem Complicat , & parvo continet omne sinu λCuncta sub exiguis an strinxit sidera zonis, Contraxitque brevi lumina quaeque polo λSunt ubi lugentes Hyades, nymbosus Orion, Helice Hyperboreae plaustraque lenta plagae 8 Pleiades, Herculeae violentaque lumina ClaVae,

Lucida Lancis, Avis regia , & ater Hydrus λsuae supra , haec infra ἰ nitet hoc ecliptica vitro ΘLactea stellatum hic semita pandit iter pSplendet ubi hic Crater, cupidus vel fulget Iason λArgo & Coelestes quas modo findit aquas λQuam

104쪽

Liber Primus . 83

Quam misera ingemuit, stelici hic laeta nitore An tulit Andromadem Cassiopea suam λPegasus, Ursa, &Λper, Serpens, Lupus. ira Leonis Convenere ρ serus quo latrat axe Canis 3 Alliciens oculos septeno hic sidere culmen omne quidem rutilat, coelico & igne calet: Hinc radiis jubar omne simul petit ima refractis, Subsidiis reddit, quae meliora suis; Inverso & rediens immissa hinc flamma recursu , obviat inde sibi mutuo uterque polus Quaeve supra, hic pariter sic ingeminantur & infra,

Namque repercussae robore lucis agunt .

Non ideo tamen haec sibi complicat omnia pixis Astra, suo robur ni trahat omne sinu . Fornicibus partim vitreis an desuper haeret Μulcibre versa in aquam , fiat ut ima, silex, Imave quae partim nondum resoluta quiescit, Alta petet pariter , mox solidanda , fluens λParsve toluta iterum recidet fixanda , fluetque Tunc etiam in similes consolidanda vices λAn geminae hae partes, vitreum hoc quas protulit unum,

Ut junctae posthac essiciantur idem, Exigui existunt arctus Sol, Lunaque Mundi Urna haec has siquidem condere visa faces

Ignis an , aut imber, corpusque, aut spiritus, aether pAn tellus, sponsus, nuptaque, lacve, merum Nunc hebes obtutus radiis tenuatur opimiS , Nunc mens implexis haesitat acta moris. Spiritus ut rapit irrequieto hic turbine sphaeras, Versat & alternas fervor, & aura rotaSi suae supra, baec infra: coeant lanc utraque in tinum Ad mira et haec igitur res dirimenda prius.

Edocuit Deus ipse undas 1eiungere ab undis;

Natura absimiles non movet inde gradus .

Hinc Lymphas dirimit, partim quas halat in axem, Divisasque iterum jungit utrasque sagax Fitque latex Coelum concretas quippe pruinas Reddit, & ingestas igne madente fovet,

105쪽

8 6 Sepulcri Hermetis reserati

Uertit & in terras, unde is prius editus humor,

Sedula ut haec arens omnia condat humus. Hinc ipsa omnis amor cunctarum est unica rerum .

Principium , Dpndus, praesidiumve simul .

Unius imperio totus ceu conditus orbis

Sio ex hoc uno quidquid in Urbe fuit. Omnipotens velut ex nihilo dedit omnia nutus, Cui simul ut fierent haec , voluisse satis, Ipse idem cunctis sic rebus praetulit unum , Unde ortum traherent caetera quaeque suum ;Singula nam ducunt vitalia lumina ab ipso; Usque adeo haec summo res decorata Deo est. Id Sole , ct Luna genitum e quid clarius unquam, Principium melius , nobiliusve tulit ΘPraecipua aethereae , gravioraque robora lucis Huic cunas curvant, irradiantque stolas .

Unde simul Lunae , & Solis Coelestis , & imi

Vi pollet duplici , divitiisque nitet .'Foelix astrorum cui fert exordia princeps, Udae quod noctis praeses amica fovet; Temperiemque ipsi mox inserit utraque lampas, Degere ut hic possint ignis, & unda simul. o lux , siderei pars O pulcherrima regni, O verax Summi fulgida imago Boni,

Illustris rerum facies , decor inclytus omnis Ipsa poli, atque imae sedis amista salus iQuae astrorum , Solisque vigor, Coelique, animique Tristitiam perimis, laetitiamque paris , Et semper recta incedens, adis illico totum Ipsa orbem, & perstans integra , cuncta re Ples, Nam nulla d ipsa licet cunctis te effuderis, unquam Detrimenta subis Vel vaga , tota manens , Ut stellas radiis ornas, majoraque condis Luminal terrarum cernis ut i,sa sinum iEt gignens aptis illud quo hic cuncta trahuntur Ignibus, obtutu ut divite sola vides lHinc auro , & gemmis id Purius emicat unum,

Fortius hinc toto est, fertiliusve solo; Colli.

106쪽

Liber Primus,

Colligit unde ipsum divisim sparsa feraces

Quae essiciunt agros , quaeVe metalla gerunt, Id Sole, ct Luna genitum , sis per alta polorum Extulit alarum remige Isaepe notus Impressitque frequens instructo frigore in ima Dein aquilo , huic modico suetus adesse gelu . Viribus arcanis properata vehicla , supernis, Atque imis venti semper onusta opibus; Qua' namque attollunt udi, Calidive , rigentes Haec terris regerunt, gignit is unde globus; Insanis nec enim conatibuS aera volvunt, Nec frustra invadunt viribus ima suis . Saeva sed & visi concurrere ad arma , sonantes Et fluctus tumidi tollere ad astra maris, , Vellere S arboribus ramos, potioraque sylvae Robora , & eversis ludere saepe casis Aera vexando ne torpens sorte pigrescat, Vitalem reddunt, conciliantve solo ;Λptos disponunt imbres, nimiosque repellunt, In germen reserant semina , oborta fovent; Spiritu & undarum imbuti, dum prorogat imbres Tarda diu nubes, arida culta regunt. Perficiunt segetes ut velamenta latenti Discindunt frugi, proficiuntque minis ;Viscere & ex imo quidquid vix notus ademit Auster humo, huic aquilo rettulit, unde seraX. Tam prosunt orbi . telluris la te refectum: Haec ergo ut nutrix ubere semper alit; Allicit ut puerum reducem , residemve quieti

Dat, somno ut recreet mΟX nova membra frequenS.

AEstibus exudans quod si contempserit imam Is sedem , atque aliis ausibus alta petat, Λ missum dolet, & fidis aquilonibus altrix Cogit in optantem saepe redire sinum ;Terrestri atque ipsum devincit sedula nexu,

In terram ut versum gignere cundia queat.

Ut mihi defixis scrutanti obtutibus, altum Terra, quod objicitur, jam dedit ista vitrum,

F 4 Quod

107쪽

88 Sepulcri Hermetis reserati

Quod velut angusto contraxerit ordine mundum, Astra tulit, parvo & clausa elementa globo, P aetulit & nocti Lunam, Solemque diei, Movit in alternas ignea , & uda vices lHic circumductum repetito vortice flumen, Hic pisces tenui cerno natare Mart.

Aspicio hic messes inaratis surgere glebis , Floribus hic hortos exhilarare suis

Attolli hic sontes , regerive horrenda Venenis Hic monstra immanes dente minata neces Hisque soporifero absorptis exinde liquore , Vitae in praesidium versa Venena meae. Seporet bis nescens terrestria ab ignibus ignis, Subtile vi hyisso , concilietis simul. Hic igitur sensim dirimendum praemonet unum, Natura ut solers nil violenter agit. Quis tamen hic ignis tolli, quae pressa relinqui Debeat hic gravitans terra , modusque latet

Quod pariter spissiim , quod sit subtile trahendum

Mirus ubi duplices sons gerit unuS aquaS. Anne repugnantes occultis ignibus undas, Sit licet illustris, nectere cura queat λSive vaporosus, lenisve, atque humidus Unum hoc In geminas partes dividet arte calor 8Sive diu calidus, refovens hoc venter equorum Diruet, aut sophicus destruet omne fimus ΘΙ ac , hac ambiguis latitans it callidus error, It personatis fraus comitata dolis, Unde gradus pavidum dubia in declivia ponit Ingenium , incerto & tramite nutat adhuc. Unum subsidit gravitans, immobile, fixum, Evehitur pennis pars levis acta suis . Quod ve manet, terram redolet, quodve evolat, undam Uertitur in laticem terra, fit unda silex; Utraque S alternis vicibus , concreta , fluensque Induit alterius mutuo saepe linum , Dum sensim tellus fluit integra, & integra sensim Vertenda in terram vincta residit aqua.

108쪽

Liber Primus. 89

Spiritus in Coctum pergat, repetatque Cadawr , Cui docto reseret Mulciber igne Liam . Lacte madens, tepidis recubans nutricis in ulnis

Id quanam perimit Lemnius arte saber λΛrmet ut occultas furtivis ignibus iras, Coelato an diras instruit igne manus pSive modo illiciis , sensimve tepentibus auris Humenti vitam surripit igne vafer ,

Et reserans ipsi resoluto corpore Poros,

Compedibus fractis pandit in altra viam pSive palam flammis, quas cuderat ipse, trisulcis Conficit , & fulmen denegat inde Iovi pIpsit molim fama est subiectis retibus ultum, Λtque lacessitis incaluisse dolis: Laedere at an potuit quod nondum crevit adultum Quivit an innocuos crimen habere sinus δQuin potius Coelo natalia nactus ab alto, vel puer optanti grandia spondet humo; Λt prius obstrictus, lacrymisque rigatus obortis, Expositus nudis ipse adolescet agris;

Et saepe exanimis vitales prodiget auras, Unde putre , admissa morte, cadaver erit Extinctosque iterum reparabit spiritus artus, uos vita semper nobili9re trahet.

Neglectum vulgi pedibus, spretumve jacebat Ebur, Olympiaca quod stetit AEde tonans. Pondus iners fuit, abjectum, atque insorme metallum Quod Capitolina fulsit in arce minaX. Vitalis ferri dum lusit in ebore vulnus, Et chalybem docuit flamma referre IOVem ,

Ara duplex utriusque tulit tunc iconiS omen, Insultans passos sculpsit & error heros. Quod libet erudiunt poenae per tela, Per ignes, Per neXus, glacies, Sulphura cuncta meant. Mens pollens , vivo imbura , atque carentia sensu Indicto hic debent ordine dura pati. Saepe neces sternunt homines, sed in astra cadentes Ire queunt; olim victima sacra greges. Quae

109쪽

0o Sepulcri Hermetis reserati

aetasio palma, & Libano stetit aemula Cedrus, . A bscissae eterno Templa dedere Deo Semina sub glebis, quae lassus sparsit arator,

Infoecunda suis , ni moriantur, erunt. Namque per extremum discrimen saepe resertur omne bonum , ut melius , lucidiusve micet. Haec non absimilis sic spiritus exta relinquit, Purior & proprium deinde cadaver adit; Congerit atque imi ,-Coelestis robora regni Ditior , ct duplici faenore cuncta trabit.

Nam quidquid medio rutilans altissimus astro Dat Saturnus humo , fundit & axe Iovis, Quidquid Mercurius, Mars, almae & lucis origo Sol, atque humentes Luna , Venusque fovent, Quidquid stellarum fixum simul ingerit agmen, Quaeve repercussus gignit opima calor, Iunctae ubi conveniunt vires, & robur adauget Concurrens duplici lumine uterque polus, Colligit hoc unum; quodcumque & nacta benignis Ignibus hinc ima haec omnia, id omne resert. Quid mirum causas Unum cum complicet omnes, Quod simul hic peragunt terra , polusee queat,

Cunctarum atque capax rerum vertatur in omnes

Res , & foecundo pectore cuncta gerat pMultiplici gignunt tumidae sic semine glebae,

Perque vices flores , robora , pom' serunt, eis modo gemmascunt reparato palmite vites , Florida nunc verno flamine gaudet humus; Nunc viret alma Ceres, nunc flavas curvat aristas, Et modo stat vincto mergite caesa seges. Spectandus Patriae, quin genti bino incisus omni, Nam prorsus tenebris ipse solutus eris .

Summe itaque est pollens, & rege potentior omni Arbitrio robur cui stetit omne suo , Auri qui latices novit reserare Perennes, Cui faustae & vitae pr iga vena scatet, Quive omnes potuit rerum cognoscere sontes, Ductaque principiis nectere cuncta suis; Scitque

110쪽

Liber Primus. 0r

dicitque unde irrequietus eat Sol semper anhelus, Astraque perpetuis unde voluta rotis; Unde & discreti varia sint luce Planetae, Quisque ut foecundas fundat in ima faces ;Unde imbres, venti, tonitru , fulgurve coruscum, Et pictis hilaris fulgeat Iris aquis . Aera quid moveat , queis ferveat ignibus aether, Unde humus hic halet, quo fluat orbe vapor ;Unde & quaeque suam ducant bic germina vitam, Atque luam saxa , & dura metalla trahant; Quo tellus ictu fibris quatiatur in imis,

Quidve procellosis fluctibus error agat. Talia qui teneat cum singilla noverit, omnes

Dum mente, & parva hac pyXide condit opes, Ipse sui dives, nullius & indigus auro , Integer & morum lumine ubique micans , Cum victor tenebras is propulsaverit omnes Sol alter, radiis clarus ubique suis, Ut merito cunctis celebris fulgebit in oris, Sparget ut in cunctis aurea dona plagis, Dum , quocumque meet, vestigia figet opimis - Gressibus , ut Ganges assolet, atque Tagus lHaec υis est omnis nil ergo potentius ipsa , Nil mage robustum , dignius ergo nihil. Omnia nam vincet subtili re praedita flamma , Quaeve tenax solidat dura metalla rigor . Haec dissolvet enim , perstringet protinus illa,

Et penitus formis induet omne nOVis. Destritit ut reparet . totus sic conditus orbis,Nee tulit absimiles ipsius ordo Dices .

Id parites stupidis deprendi obtutibus , isto

Dum nuper vidi cuncta agitata globo omnia condit enim indigesta Elementaque nexu Mixta rudi, informi & contemerata chao Ut vero validas movit super AEthera pennas Spiritus, & ab aquis dissociavit aquas , Et partim eveXit, partimve coercuit infra, Arida ut illaeso margine terra seret,

SEARCH

MENU NAVIGATION