장음표시 사용
91쪽
7 a Sepulcri Hermetis reserati
Perpetuae ut vigilant constanti lumine flammael Intactum ut vultum visa fovere quies lHorruit eximium mors an violare Dynastam, Aut puros timuit contemerare sinus λAssererem vigilem ni lumina clausa vetarent, Solvere verba , gravis sed premit ipsa sopor . Frons rugosa licet, nitet index clara sereni Pectoris, utve dedit grandia , spondet adhuc .
Non riguere manus, caltum at cor laeva tuetur, Ditatur rutilo dextera clara vitro . Vivere visa sua durant compagine membra :Virtuti tempus parcere , morsque solet . Pone triumphatum spolium , positumve trophaeum victori, ambiguum continet urna virum.
Non lapis, illa, lapis; qui vir mox ipse puellus; Nunc Μulier qui Mas; ipsa modo Androgyna. Quin puer haud puerum, neque compta puella puellamore refert, at anus fit modo , moXque senex.
Saevit uterque fero geminata in funera morsu, victurus melior surgat ut inde cinis. Sat sibi se hinc reparat genitor, genitrixque latenti Igne fovet; proprium lac modo uterque trahit. Omnia cum 1int , in nihilum mox inde reverti Cum nihil hi fuerint, cuncta referre Putem. ROS vis,hinc draco,nunc aquila, haec olor,isteque phζnita
Haec tumulata tamen non tumulata manent.
Nam nec aquis, nec humo, nec solo condita coelo, Ast offusa levi tegmine ubique jacent. Extra hinc nec posita , hoc occlusa nec ossa sepulcro, Namque unum efficiunt ossaque, & urna simul. Cur tamen obtutus is detinet error amicos, Dum licet hos chari fronte beare patris λSalve magne Senex, rector, columenque piorum,
o mihi nunc primum reddite qualis ades lQui mora fatorum, qui moe tis & ausib.is olim Terror eras , fausti & sideris ipse redux ,
Orphana ut ere. rum hic te lugen regni Pgre atem lingemit occiauum littus ut omne jubari
92쪽
Exanimis licet at clara servatus in urna, Gestorum melior lumine vivis adhuc. Sis licet extinctus, virtus tibi prorogat AEvum, Longo & saeclorum scenore damna levat. Hic , ubi bacchantis strepitu non laederis orbis, Uirtutum titulis , ossiciisque fruens, Purum da pectus colere , ingenuique coruscam Cor animi sedem, praesidiumve soli. Oscula pallenti facilis da figere dextrae, Cui sera pauperies cessat, & atra lues. os, quod in aere tuli, sculpto quod cernere in auro Saepe datum , aut pretio nobiliore nitens Dum video stelix , & noto lumina vultu Impleo, & in laudes urgeor inde tuas, Quid de te recolens reseram prius 8 abdita Coeli Nota tibi, aut imi viscera visa Soli λore verecundo mores docuisse modestos, An servasse sacri lilia casta thori δSive reposcentis regeres dum fraena Canopi, Exoptasse tuam regna aliena manum λFluctibus en laudum raptor , semperque supersunt
Plurima , plura licet fuderit ante melos . Non sub te sceptrum metuebat dives avarum, Ausa nec insontem fingere culpa reum Lurida virtutem non deturpabat egestas Nec foedum ornabant praemia clara nefas i.&mula caelato livor neque corda veneno Torquebat, fictus nec temerabat amor Cuncta sed innocuis fruebantur legibus, unde Libera sub vinclis pectora visa tuis . Illaesus fulgebat honor, radiabat honestas, Tutaque tunc Phario pax erat alma throno . Vos Memphis populos , flavae semota Syenis Littora , vos Meroes arva Perusta nigrae, Vos quotquot Nilum bibitis, Gangemque nitentem Testor, arenosis Afraque Regna vadis ,
Ultima & occidui, Borealis N abdita mundi Limina , vos tanti pandite digna Patris. Dissi-
93쪽
Dissita delituit sub quonam sidere virtus,
Quae tibi devoto stemmate Vota neget λQuae tibi non promat famulantibus aemula labris Cantica , & eximium non fateatur herum pTe nivei Elaeo modulantur carmine Cygni, Te Sophiae resonat Tybris arena ducem. Te Armenus , te Medus , Arabs, te mixtus Iberis Indicus, Eridani, Parthenopesque Chorus Insimul admixto celebrant modulamine. & auras
Nomina multiplices nota referre docent.
Laudum vectigal totus tibi devovet Orbis, Concordesque regit dissona lingua modos. Quin tibi cum Sapiens Omnis jam vixerit uni, ut licet, hic uni gaudet adesse tibi. Hinc tibi suspensae pendent longo Ordine cerae, oblataeve frequens iconis adstat honor. Ut congentiles rutilant Chemnisque, Amasisque, Pyramidum summos qui posuere gradus, Busirisque sacras qui condidit Isidis aras, Sisostrisque tumens, Sethor, & Adfar ovanslDaedalet Myrix emptor venis inde laboris, Menaque Mercurii munere sceptra gerens. Graecia pone suos insculpsit sedula alumnos, Pythagoram Samium , Democritumve dedit. Orpheum, Musaeum, Linum, cui clarus Apollo
Progenitor, Thraces, Hippocratemque Oum. Pinxit Anaxagoram , Xamolum vovit eburnum, Ere Tyanaeum cudit, & Heracletum. Inserit alta suum Morienum Roma. superba Regnantum genitri X , Italiaeque nitor . Ipsaque conspicuum secum circumplicat agmen Alme Pater titulis obsecuturae tuis.
Petre Padi Turres Sophiae quem sorte dedere, Augurelle tui qui & Rubiconis olor, Fortunae e fano hic pariter clarissimus addis Merculi ne jubar , cui prope Lancinius. Auget Arabs hinc ipse decus, ditata corallis Oraque, & efiigies seri adamante suas. Ut
94쪽
Ut Geber, & Gilgil, Melchas, Avicennaque, Rhasis,
Atque Hamuel Senior, Dantius, Ilba , Dathis, Alfarabis, Syroes , Haly , Tiberque coruscant, Nobilior calamo, quam pharetrata cohors lHispana hinc acies sequitur, cui prominet alte Lullius, hinc praefert Anglica Rogerium . Dein Sendivogius praefulset Sarmata , Rheni Albertus, Mayer, Basiliusve Sophi. Ingeminant radios Theopraitiis, Grever, Alanus, Tritemiusve Sacer , Trevisiusve Comes . Has inter passim ceras nec Gallica desunt
Nomina, & Arnaldum has cerno referre notas. Flammellus rutilat Microcosmo clarus aperto,
Zacharii splendet, Ferneliique decor. Adsunt & Davi scholae, re septemplicis Istri, Qtiaeve Albim gelidum . quaeve bibere Tygrim . Omnis enim obstricta est tibi iubdita Turba Sophorum,
Seque Patri hic concors devovet ipsa suo. Te siquidem coelo mirata est judice tellus, omni quem novit munere saepe frui . Socratis ingenium stupido si profuit orbi, Eripuit Virtus huic simulata decus. Florida vix domitae concessit frςna juvente, Si clarus docto constitit ore Plato. Invida fulgentem foedavit cura Stagyram, Conceptumve iubar Perdidit alta Coos . . Fortis Alexander, raptorque; ut Crese bearis Thesauris, premeris, divitiisque peris.
Hunc amor, hunc pietas, hunc mentis candor honestat χomnia virtutum lumina nemo tulit. Forte aderas unus qui quae sparguntur in omnes Attigeras, pleno gurgite cuncta trahens Unus namque aderas , cui non immixta veneno Culparum Virtus forsan adesset amans . Cunctorum hinc laudes cum viceris unus, opimo λMunere cunctorum ptaemia soliis habens,
Ipse triumphalis lymphae hinc pacator, & ignis, Ipse es, qui exiguo margine cuncta dabas
95쪽
Qui geminis vitreo conclusis axibus orbe . Contractae rector lucis , & auctor eras; Perstrictisque polis angusti limite vasis, Correpti flammas Solis, & astra , movens , Arbitriis moderata tuis , licet orbe minuto susseris indictas sidera adire plagas, Lunaque fertilium cui subdita praeses aquarum Ad certos pariter visa redire dies . Αrs per te rutilos potuit cohibere planetas, Fertile & elicito reddere rore solum . Tabida corrigere, & curvam reparare senectam . Mehere ad purum spreta metalla iubar. Cum tantus sueris , stupeat quis plausibus altis Quod tollatur adhuc nomen ubique tuum pEGrmanda fluant in mille quod aera figuras Sudet ad effigies flamma quod ipsa tuas λVirtutis spolium quodve aurea massa triumphos Exprimar, & notum conscia gemma FabrumpPraelusere olim nascenti praescia vati Sidera , laetitiae & signa dedere polis. Phosphorus in roseis tunc exultasse quadrigis Dicitur, & laetum congeminasse jubar
Et praecoX aurora diem properasse coronis Ex tunc Sol clarum complicuisse caput.
2Emula tune coeli tellus in flumina lactis Versa , tibi & blandos ultro parasse sinus. Quod plausus natura tibi concesserit omnes Mirabor , plausu cui potiore sores Θ Cuncta canit meliora Patrem qui hune eoncinit unum; Qui magis hoc audet, coneinit ipse nihil. Ut rutilans praefulget adhuc, & dissipat umbrasi Haec nitet ut pleno nobilis aula die lPerpetuumve micans, dum vulgo ereptus inani Creditur extinctus, ducit in ima jubar loccidit aetherei sic rector luminis axi iAlteri inocciduas ut vehat inde saces Inscitiae pulsis umbris, tenebrisque peremptis,
Exemplar sequitur clarus & ute suum.
96쪽
obtutus, mentemque beans ut promicat alte Vatis ad auxilium, praesidiumve suilTotque oculis radios, quot fornice Symbola fulgent, Multiplicat, grato & munere cuncta repleti
Cernite celatum mea lumina cernite marmor, , Exuperat vires ars ubi summa suas, Atque coloratos musivis nexibus arcus
Et pictos varia cernite luce tholos lut mire expressa hic splendent emblematat vitam omnis ut effigies monstrat inesse suam l . , Ars axem hic innulat λ facilis versatur ut axis lFulgura λ in exitium fulgura dira micant. Palpitat unda , stupens si visus fertur in undam: Suspicit inde Chorum ρ Concinit ipse Chorus . In claros distincta sinus telludo coruscat, Plurima & in spatiis fulget imago suis. ιHic aquila evictum discerpit saeva leonem , Pone eadem implumis victa leone Iacet. Unguibus, ac roitro hic furit illa , fugitque; subactus Rex licet, exanguis redditus, iste cadit. Fortis ibi is rediens , laniantes dissipat ungues Alitis, & pennis exuit inde suis . Lucta ferox t docti ut stimulant in bella colores Et rostrum, & rictum i terret ut ipse cruori
Hesperidum cultos nemorum , quae conserit Atla Poma vigil servans hic pretiola Draco, iDistentis spiris ut circumductus in orbem Angustos aditus, fulvaque septa tenet, Immensusque senex oneri subductus acerbo. Iuppiter Herculeas quo gravat inde manus, Irrigat ut violas , immortalesque amaranthos, Candida cognato qua fluit imbre silexi Pone coruscantes sitiens Latona gemellos Exhausto lactans ubere visa mori, εFaucibus auxilium dum puris quaerit ab undis, Rustica virgineas turba profanat aquas Illaque condignis invisum devovet agmen Legibus, atque ausus deprimit aequa rudes. In viis
97쪽
In viles sensim hine ranas plebs versa coaXat, Insultantque novis ora aliena notis. Non sua quisque stirpens miratur membra, deamque Degener iniana voce lacessit adhlic.
Hanc promiconspicitur mira o commenta sagacis Coelo afflante animum discutienda viril Hanc prope conspicitur thalamo plaudentibus astris Gabritii, & Belae connubialis amor. Cui chorus obsequitur niveis libratus in alis , Apparat & castas, caelica dona , dapes Et praesert animis jurato scedere junctis
Virgineas thaedas , virgineasque stolas; Innocuasve canens flammas , neXusque pudicos, Pars jungit laetis pronuba serta rosis, Lilia pars violis miscet, calethisque refusis Munerat ossiciis corda brevincta suis;
Pars epulis mensas onerat, Pars Vina ministrat, Pars choreis, vario pars faVet aequa sono . Nubere quam stelix , ubi permanet integra Virtus, ,
Foecundo & recubat non temerata thoro lQuae novae nunc species animo at reserata stupenti Immutat refugos irrequieta sinus λ . Dissicilis captu, varia, indistinctaque visu In medio refluens fulget imago tholo. . .: Multiplici Cybele nunc visa est ubere, GorgonNuncve minax, blando hinc sumine facta Venus. Fit vultur nunc ipsa rapin, lanisque columba , i P. Nunc leo. nunc anguis, nunc ferus ore draco. Mox leo, mox coluber, diaco mox vanescit, & altum Fit nemus, hinc mare, mox nil nisi terra fluens. Omnia mirandum hoc anceps mens dixerit unum,
Unum multiplici quod tulit omne sinu. Nosco dolos: Protheum hic dinctus modo detegit error, unde frequens spectris ludit imago suis. Non tamen implicitos datur aeque actingere sensus, Sublustri & tectum nube videre iubar . Αt licet impercepta, aliquid portendere magnum
Fulgida imaginibus symbola visa suis
98쪽
Haec nec enim casus, vel inutilis otia vulgi Instruxere, rudes vel posuere manus, Sed latitans cautis finxit Sapientia plumis, Curisque obduxit, quae reticenda suis , Ut licet elingues vel sub velamine sormae Electo innuerent vix reseranda Sopho. Inter mira tamen niveum, pluviisque resertum orbis in emgiem cerno nitere vitrum, Magnifice in quinas quod fusa metalla figuras Extollunt, uni nomina scripta Salis, Sulphuris ast alii; frontis versatilis astrum Maiae grande decus tertia forma refert; Distinctumve licet, tamen uno ex stipite surgit Trinum hoc , alterno & scedere cuncta serat Mulciber, & natura duo Simulacra sequuntur DMirandum pariter visa fovere globum; uo: Exiguam qui condit humum , feriatus agellum , Quem Sol sorte colit, quive Sororis amor. Septem adsunt supra stellae , totidemque sub ipsum, Concordique coit lumine uterque Polus . Surgentis mundi ut speciem , seriemque colorati i Ut confusa rudis fert elementa Chaos lHic ubi lympha fluit tellus jacet, ignis, & aer; Ιgnis ubi, atque aer , lymphaque , ' terra jacet; ICuncta haec in motum rector dein Spiritus urget, Mutuo ut ad numerum dissona semper agant. Dum simul immixta haec fluitant, agitataque taberrant, Cuncta licet videar cernere, cerno nihil. Nam massam tristes condunt, implentque tenebrae, O Nec nisi pondus iners, noctis & horror adest. Lux tamen en fulget spatiis inopina sepultis,
Imaque vitali munere claustra resert i ..
Disjicit ignitus victas ubi spiritus umbras, , . Et foecundandis fertur opimus aquis. Dividit hinc ipsas partim super aethera tollens, Subve humili reliquas congregat inde solo It sursum leve, stant modo pondera pressa deorsum, . Germinat apparens arida, terra viret. i Et
99쪽
Et tandem gemini potiori luce planetae
Emergunt, vivis ignibus alter ovans, Imperium exercens saecundas alter in undas
Cuncta simul duplici fulcta tenore gerunt. Ut cuncta assiduo versantur turbine i ut explent Hic modo contractas pondus , & ordo vices lMox bobus dissecta suis fert semina tellus . Concipit & tumido pinguia dona sinu.
Gramen & erumpit, gemmascunt ubere vites Palmite, & auratis surgit arista comis. Quot modo tam tenui gignuntur germina vitro lEffigiem magni huic orbis inesse putem.
Qua mare, qua tellus, rutilus qua cernitur aXis, Sole repercussis qua nitet Iris aquis.
Qua venti, & nubes, Solesque, imbresque sereni: is potis exiguo talia serre globo λSidera si jussa quondam vertigine volvit Ille Siracusii gloria prima Soli,
Uilia nunc vitreae sileat miracula sphaerae, Claraque dispositos signa remensa dies; Fictaque mentitae jactet neque lumina Lunae Huic uni Siculum subditur impar opus . . Unica pro duplici ut pollet modo cardine virtus, Immutantque novo robore cuncta jubari Semina quis jecit λ certis quis putrida reddit Motibus ὸ in partus quove tenore meant λSe hic perimunt, reserant, gignunt, se frutice complent, Hinc sensim elanguent, se reparantque simul. Sol modo nube carens, modo nubilus auster in imbrem Solvitur, inde tepor, temperiesque redit. Ut perstricta brevi quidquid natura per annos Efficit, hic melius complicat una dies lΛt nova quae rerum facies reseratur λ eadem Ut stupidus formas pyxide cerno novas λIlico praeclusum vitreus coit orbis in hortum, Virgineo aethereus quem rigat imbre senex, Cui dives fulget nebuloso sidere verteX, Elata radiat falxque recurva manu.
100쪽
Si coelo is niteat, cunctorum altissimus errat omnia , s terras incolit, ipse regit. Aurea prima dedit qui terris tacula praeses, Nunc eadem reparat, summaque, & ima gerens. Ut tellus inarata pariti fert sponte colores Ut florum varios, aurea & arva nitenti Candida post pullas violas . ut lilia surgunti . . . Purpurea in talis ut rosa fulget agris lDelicias custos at circumplexus opimas Spirarum vigili colligit orbe draco , Forte venenatis qui mox se librat in alis ,
Amisso alarum remige moXque cadit, Et iacet exanguis terris immane cadaver,
Quod putre fert aquilis membra voranda feris . E silice illimis medio nitidissimus horto Fons scatet; it sursum, seque resorbet aqua i ,
Humenti & suadente noto transmissa per auras, Viribus uberior, nobiliorque redit. Sic modo coelestis , terris modo rorifer imis , Et se subducit, restituitque latex. Nant gemini pisces , argenteus unus , & alter Aureus , dc squamis emicat unda Vagis. In lympham contrita Silex , vicibusque relatis Vertitur in Silicem reddita lympha suam, Qtrie nigricans prius , in niveum mox candida tophum Tingitur, hinc croceum, Purpureum ve parat Unde gravis ditatur humus meliore metallo, Quod fovet alterno Lunaque , Solatae gradu.Quin etiam in istas telluris viscera fruges urget, & in partus evocat omne suos.
Quid correpta refert breviato haec scaena theatro iQuid moles oculis innuit areta meis Mulciber , & natura datis in foedera palmis , iNam simul hunc regitis, perficitisque globum, Cui subsunt, triplex ex uno stipite germen , Sal, fixum Sulphur, Mercuriusve fugax i, Dicite quid varia condat sub imagine , mirus Fons unde, unde ignis, mirus & unde decor .