Joach. Vicofortii. Ordinis S. Michaëlis equitis, ... Epistolae ad Gasparum Barlaeum V. CL. cujus responsoriae etiam insertae

발행: 1696년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

G. BARI AEUM EPIST. I 77lum novum una cum Vicario Ulefellio transmissis inaudiveris. Hic licet Legati nomine missus pacis conditiones Regi& Partamento propositurus sit , nullum tamen est dubium , quin ob consanguinitatem Domini sui & auctoritatem Regiam , quam procul dubio defendet, pluribus erit suspectus: Multa Parisiis scribuntur de rebellione in Regno Mexicano exorta , cui fidam: adhibere nondum audeo , licet Anginmquemdam, qui vigesimo die Novembris Μadrato profectus fuit', haec retulisse di cant. Vale, Vir Amplissime,& salve cum tota familia. Dabam HagaeComyis 7.Decemb. I 642.

192쪽

G. BARLAEO I. VICOPORTIUS. Ampli ο Clarissimoque Viro D. Gaspara

darias Amico incomparabili , Dachimus messortius S. P. D. . Amstelodamum.

Nobilissimus Μulterius , , qui has

ce ad Te perferet , ex Amico-Tum meorum numero est , & quidem illorum , qui ob egregias animi, dotes atque virtutes ab omnibus bonis amari debent. Itaque amicitiam Tuam ultro expetenti non potui non illam intervenis tu meo conciliare , nullus dubitans quin obvium istum adfectum exosculaturus sis atque ea humanitate accepturus, qua meretur. Clarus jam pridem legationibus apud Caesarem aliosque Magnates, idem quoque munus per menses aliquot apud Ordines Foederatos sustinuit, quo ritὶ perfuncto demum ad Hamburgenses suos reditum parat , ubi cum ordinis sit Senatorii & Patricii , . ac inter opu-

193쪽

lantissimos doctissimosque habeatur, facile Ubi erit conjicere quanto splendore dignitatem suam tueri possit. Si quam a Te postulet inseriptionem in Tuamlum amici cujusdam , quaeso ipsi faveas in re

honestissima , nee tantillum laboris deneges viro laudatissimo , cuius gratitudinem claudicare nusquam lentis. De Principe nihil inaudivimus, nisi cum exercitu trajecisse in oram illam Flandriae, ubi est munimentum Philippinae; promota illinc fuerunt castra Assenedum versus, ubi cum munire illa inceperint, Verisimile est nihil quod operae pretium sit

tentatnm iri, nisi ut hostium vires divertantur, ne durante Theodonis Villae obsidione irruptionem faciant in Galliam. Franciscus de Melos quarto hujus mensis die cum praecipiasMucibus fuix in munimentot, quod Gandavi Sassum indigetant,

unde crebrae tunc fiebant explosiones tormentorum, sed absque detrimento. Insequenti die Gandavo Brugas se contulit coismitatus quadraginta equitum cohortibus.

Iamque tota Provincia in armis esse dictuvur , quod spem obsidionia vel expeditionis nostris adimit. Cum aedes meae jam

sint confectae , nihilque ad recipiendum H 6 ' gra

194쪽

,8o I. VI eos ORT II AD gratissimos hostes desideretur , id velim suada Tua apud Nobilissimum Satrapamessicias, ut cum uxore, filiis & filiabus,

una Tecum quamprimum veniat. Non desunt cubicula, nec lecti, nec carrucae, nec.

equi. Si cibus S potus non fuerint delicatiores, deambulationibus & alloquiis id largiter compensabimus. Dabam raptissi. mEHagae Comitis 8. Quintil. I 6434 EX V ΙΙΙ. .

Amplissimo Viso D. G paro Bartio Amico summo, Dachimus Vicosortius S. P. D.

MIrto , Amicissime Vir , & litteras

& versus Nobilissimi Tulichemii. Quas in castris exaratas vides sesamo &papavere sparsae sunt, quos in Urbe &quidem in Aula , aceto & bile , ut diceres Palladem armatam mitiorem esse, quam ubi hastam & galeam deposuit. Habebam , quod Tuo nomine ad aeuis eos hodie reposuissem. Sed obstitit luiacturs & ingens , quam ex. Marchionis Eourii morte concepi, tristitia. occu-

195쪽

G. BARLAEUM' EPIsT LE I 'Ibuit maximi animi iuvenis non icta Sclopeii , non tormenti, sed lapidis, qui crepitu cuniculi improvide a fossoribus accensi prosiliens milites suos horistantem prosternit &in ipso aetatis flore, quippe vix attingentem vigesimum sexistum annum exanimavit. Hunc acerbissiamum casiam ut tota aula impense dolet,.

ita ego ob intimam , qu1 me dum vixit, dignatus est amicitia , oblivisci non facile possum. Magno mihi solatio esset, si a Musa Tua aliquid impetrare possem inessigiem tanti juvenis. Ut obiter scias.qualis fuerit , operae pretium erit pauca dicere , quae ad commendationem illius spectant Vix annum vigesimum aetatis egressiis fuerat , quin Praetorianorum Tribunus in Patris adhuc vivi Ioiacum suffectus , audierit ,, & simuI . promissa fuerit Caudomensis Praesectura post obitum Parentis. Ex quo bellum exortum fuit inter Gallos &Hispanos nullus praeteriit annus , quin specimeti ediderit & strenui militis & egregii Ducis. In obsidione Fontarabiensi ita se se gessisse omnes confitentur, ut licet irrita illa fuerit incertum an virtute

hostium an ignavia Gallorum ille tamen

196쪽

iri I. VI Coso It TIB AD nien gloriose & tribus ni fallor vulnerubus discessit. Quanto cum honor cum Atrebatum ab Hispanis obsessum erat, pugnaverit, ex eo liquer , quod captus ab iis non fuerit nisi duodecim vulneribus confbssus. Saepius puto Te ex me audiisse captivum tunc una eum Nobilissimo Rigueherio Gandavum deductum, ibique

in arce per aliquot menses detentum , postea eum magni nominis Hispano commutatum fuisse. Postrema hac &funesta o sidione Theodonisvillana , illum vigilantia, alacritate, & sortitudine nemini D cum cessisse omnes litterae loquuntur.

Spirabat alta generos Isimus juvenis, di, sisniter se rem gerere putabad , nisi h roicis factis quotidie ad maiora se natum ostenderet. Sed invidit Parca istam selib. citatem, cum jam deditio urbis instaret. Si, Amicissime Virorum , praeclarorum

illa factorum gloria meretur clarorum in ingeniorum encomia, ne quaeso tam mascula virtus praeconio Tuo careat. Habebis

D. Tulichemium & me pro officio obstrictissimos. De Theodonisvilla nihil:

certi adhuc constat. Antuerpiensium quaedam litterae deditionem adfirmant,. quaedam dubiose loquuntur. Priores urbem

197쪽

G. BAR LAEUM Esrsm is, hem vi captam & quidem septima oppugnatione volunt nono hujus mensis die. Circa finem hujus hebdomadae Amstelois

damum ire est animus, nisi ex transverso quid occurrat. Si Satrapa Muydae non fuerit, facile dies aliquot commorabimur & reditum exspectabimus. Inteream cum tuis valere & felicem vivere ex animo voveo. Dabam Hagae Comitis 16. Augusti. I ue . .

μ Tressongiae Sorores Te plurimum si Iutant, minor , filia Tua Anna responsum exspectat

LAEUS. ε Aius aliquando commisisti facinus, dilectissime Vicolarii, quam quod litteras Eburonensis amici reseraveris r

198쪽

,8 I. Vrcoso RTIT AD illud nempe , quod litteras ad N obtilissimam Viduam missas pro Tuo in

me iure ut facinus credas veniale eust y citius ab aliis legi si veris , quam in ipsa. Hoc nefas, quale quale est, plurium osculorum abstinentia expiari debebat. Nihil mihi arcani est cum Eburonum Mente e cum Viduis multum, idque ineffabile. Sunt sua Theologis, Chymicis, Politicis , . Medicis mysteria, adde & viduis , quae non minus silentio involvi oportet, quam quae in aurem Presbytero dicuntur. Mira scribis de Gallorum mensis , quibus ex cepti sunt Principes nostri. Si illas vidissem , exclamassem sorte cum Ε gasilo apud Plautum et Quanta pestis pernis accidit , quanta labes larido , Quanta sumini absumedo , quanta Callo calamitas , Quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis i Frustra ingenium in cerebri panniculis hactenus quaesivimus: in gula , in ventre , in abdomine quaerendum. His non minus in geniosi sumus , quam ea parte, qua sapimus. Non singulas aves patinae, sed avium exercitus exhibuere. ViX nata animalia cessere in pastum , & naturae

199쪽

turae matris moras antevertit erudita fames. Geometrica ordinantur , quae minus Geometrice comeduntur. Ut

etiam secula nostra Apitios habeant, quibus longiore collo opus , ut fruantur diutius. Sed dandum hoc viris

principibus & magnis , qui Regis sui

majestatem non bellis solum & armis, sed mensis etiam explicant. Quam Vellent Hagienses Tui , mnasteris prandere Legatos , ut habeant, quod comedant liberalius, & minus caro. Iam pretiosius vivunt ob paucorum magnificentiam , ut rivulis ac torrentibus suus decedit liquor magnorum fluminum voracitate. Ego tam feliciter illustrissimos Legatos velim crudas Principum Europaeorum lites emollire , quam rem cibariam feliciter perfecere Fra I rumimagiri. Sed jocorum, satis. Dan ux Iringitur. Suecus intra Cimbricae Chersonesi limites stris igitur. Pax Monasteriensis a variis varie fingitur. Britannia scinis .ditur. Italia in novas partes distinguitur. Castesiae Rex contemnitur. GaIlia victrix pingitur. Ego fausta Tibi omnia , mi vicosorti, & prospera vo-Veo , & cum uxore & familia omni sal

200쪽

I. VI cor RTII AB Uvere & bene rem gerere jubea. Am- stilodami I Feb. I 644.

LXX.

co oratus S. P. D. Amstelodamum. Ratias ago maximas, Amicissime IVir , ob rerum mearum , quam geris, curam. Sacculus nummorum

tradi potest fratri meo Gasparo , sed oleum palmae, uti & piper album manebit apud Te, ni fi incommodum erit, per septimanam aut alteram , ubi occasio erit ea mittendi Rothomagum. Aquam Spadanam nondum gustavi per incuriam , vel potius per negligentiam. Novi nihil habemus , quod curiositati Tuast

SEARCH

MENU NAVIGATION