Compendium medicum practicum per fasciculos distributum

발행: 1780년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

CΑp. II. DE VERTIGINE. 9

thorae saltem topicae signa, capitis frictiones pannis, spiritu C. C. succinato , Vel aqua hiln-garica rimbutis instituere licet. Quae a plagis, percussionibusve capitis fit vertigo, tractetur

chirurgica arte, non omissis evacuationibus generalibus. Si a materia acri ad cerebrum deposita cauterium inurendum & vesicatoria adhibenda. f. I9. In Diaeta conducit, ut aeger in loco quiescat obscuro, vitet strepitum omnem, som- Dum capiat modicum capite erecto. In debilitate solidorum exercitium conducit quotidianum cum pertinentibus omnibus atque g. 9.enarratis; alimenta dura, indigesta fatus producentia improbantur, nec non intemperantia in cibis capiendis. Olera nimis aquosa, esculenta pinguia, oleosa, fructus & acida nimis,NOXia omnino. E contra apium, scorZOnera, cichoreum, capparis, semen sinapios aliaque aromatica pro condimentis optima censentur. Potulenta quoque nimis aquosa damnantur, Ri- qui haustus vini Madarensis, Mummae BrunsWicensis interdum conducunt.

372쪽

A p. III.

DE APPO PLEXI A.

Q ac internorum plenaria abolitio, pulsit & re spiratione sterio rosa ut plurimum. superstitibus, Appo plexi a medicis, sideratio latinis aucti; a cerebri compressione per vasorum repletionem &infarctus in plethoricis; sanguinem alit serum; extraVasatum, tumores, lapides, ossa aliaque plerumque oriunda, quo liber spirituum per nervos, influxus impeditur. Aliquando febris adest, aliquando, quamvis raro, spuma circa os pessimo quidem omine, foeces & lotium invite em mittuntur ex sphyn dierum resolutione. 21.' Divisio Appoplexiae in serosam &sanguineam, quamVis haud, inepta, cum maxima detur disserentia in methodo utriusque medendi, minus accurata tamen Videtur, cum x pituitaria, atrabitaria, purulenta, meta statica, arthritica; verminosa, hi sterica per consensu iu Occurrant.

g. 22. Quae subito invadit appoplexia, dictoque citius hominem quasi ictu aut fulmine

percutit, sortis vocatur; quae autem lente & sensim obrepit, praecedentibus aliquandiu verti- gine

373쪽

gine, muscorum ante ocul OS obVersatione, memoriae lapsu, dentium stridore, motu linguae imminuto 'albutie loquelae depravatione & tarditate, capitis dolore obtuso & tumida faciei inflatione, sopore inter cibum capiendum aut statim postea, oblivione mox dictorum, spontanea oculorum illacrymatione, stupore frequenti brachii vel pedis cum extremorum continua refrigeratione, lenta & levior dicitur. f. ets. Collectio lenta humoris atrabitarii, scorbutici vel podagrici, leviorem adhuc asse-flum, ubi sensus vel motus leve vestigium remanet, parapoplexiam sistit. Sensus enim pereunt quidem, sed post momentum temporis iterum insurgunt; motus quoque abolituS Videtur, sed eo

namen movendi manet: eXcitatuS, Vellicatusve aeger palpebras eleVare conatur, quae mOX iterum labuntur claudunturque.

. 24. Qtiidam credunt omnes sensu & motu privari posse partes capiti suppositas, hunc queafectum para plegiam vocant, atqui raris lime si linquam occurrit & non nisi sorsan a violentia externa spinae dorsi nuchaeve illata. A causa interiana etenim ViX concipi potest absque sensuum internorum laesione; unum tantum latus assiciens sensibus internis non penitus abolitis, haemi plegia nominatur; sed haec potius ad paralysim &membrorum resolutionem referenda.

. et . Appo plexi a corporis, fabricae ratione familiaris est labe hereditaria capite gaudentibus

374쪽

tibus magno colloque brevi; maxime plethorici S, cacochymicis, pituitaque repletis, habitu phlegmatico & obessiori praeditis: aetatis ratione senibus a quadragesimo ad seXagesimum annum praecipue; vivendi modi respectu doctis, 'studiisque aequo plus deditis, laute viventillis, potu spiritu os , abutentibus, Venere que nimia exhaustis, somno nimio praecipue a prandio indulgentibus. Anni temporis ratione circa ae illi noctia& solstitia observantes 1PPoc RATE fiunt appo plexiae plerumque ex nimio aeris frigore & sanguinis condensatione vel es spirituum sideratione non raro fit. 26. Occasio hales variae sunt causae, scilicet serosam & plethoricam h icentes appople-Xiam. Hanc enim praecipue excitare valent epulae, ebrietas, irae motus, terror improvisuS, aliaque animi patii emata validiora, sanguiniS eVacuationes consuetae suppressae, lactis repulsio in puerperis, de cubitus supinus post coenam pleniorem.

9. 27. Serosam prae ceteris inducunt pol Phagia, alimentorum dispeptorum ingestio, capitis refrigeratio in aere humido & frigido, praeterquam multa, quae humorum congestionem circa Caput adaugent, aerem & sanguinem intercipiunt circa praecordia, spirituuη influxum in nerVos cerebrum comprimendo i spediunt; uti balneum frigidum corpori calido applicatum, insolatio, carbonum halitus, stirituOsorum Vapor,

375쪽

CAp. III. DE APPOPLEMAE 13

narcoticorum usuS, casus demum, lapsus ictusve capitiS. f. 28. Morbus est acutissimus , Sc si non transit in paralysin aut haemi plegiam plerumque intra quatriduum necat. Levior aliquando solvitur sudore calido, aequali diu stibsistente, aut alvi fluxu copioso, vel lotio multo D pituitosum .sedimentum dimittente; sive haemorrhoidum aut menstruorum fluxu largo restituto, vel 1 ebri magna superveniente, distinguenda quam maxime a febri illa appoplectica seu appoplexi a periodice redeunte & typMm tertianaritim semante, quae statim si possibile, ac e constitinione epidemica innotescit, cortice peruViano supprimenda. q. 29. Cura Varia pro Varietate causae instituenda. Sic in sanguinea copiosae requiruntur sanguinis missiones, in brachio, talo & jugulari, vel & arterio tomia temporalis & hirudinum applicatio & pone aures & ad tempora conducit. In serosa non tam copiosa requiritur sanguinis evacuatio. MEAD hic cucurbitulas cum scarificatione occipiti appositas laudat, & plus quam venae sectiones prodesse Vires nequaquam labefactando cum ARAETEO statuunt quidam. go. Purgantia dein conducunt, quae perpetuam inducunt diarrhoeam in Sanguinea N. r. notata, in serosa fortioribus, oleo ricini uti licet, clysteres acriores N. a. non omittendi. Emetica

in sanguinea quoque minuS tuta, in pituitosa &praesertim poli ciborum nimia copia ingurgitationem

376쪽

I4 CAP. III. DE APPO PLUMAE

tionem necessaria. In exhaustis & inertia fluidi nervet omnes habentur noxiae evacuationeS. g. gi. Vesicantia ad nucham, verticem derasis capillis, nec non ad dorsum L artus in se- rosa praecipue utiliter apponuntur, sed ubique melius quam ad suras, a decubitu enim humorum in senibus varia incommoda orta observata habentur. Raphanismi, sinapi sint tutiores, tincturam cantharidam interne propinatam nulli bimagis prodesse posse, quam in appoplexia pitui

f. 32. Pannis asperis quoque vel scopis strenue perfricandae extremitates & spina dorsi: pe- diluvia tepida haud contemnenda, frigida interim imposita nudo capiti. Situs enim appo plecticorum optimus sessio in sede brachiata cruribus declivibus. Ligaturas supra genu injiciendas sum det TissoΤ & alii. Excitari debent etiam appo-ue lectici a colluvie serosa praesertim spiritu salis armoniaci naribus applicato, vel & pulvere sternutatorio No. g. Appoplexi a temulenta eX opto, optime acidis copiose ingestis curatur. A violentia externa capita illata repetitis venae sectionibus & catharticis, trepanatione aliisque auxiliis chirurgicis pertractanda. f. 87. Appo plexi a levior semel curata facile redit fortior lethalisque, pro phylactice ergo Venae sectio instituenda ter quater in anno, Videlicet in plethoricis, temperantia & frugalitas in omnium rerum usu observanda: studia, curae, medi-

377쪽

meditatio, somnus meridianus, decubitus supiniis stomacho repleto & a coena praecipue omnino vitanda, sonticuli aperiendi in artus. Aegyptii reserente ALPINo capitis inustione, & cauteriis appo pleXiam curant, in diaeta prophylactica omittantur allia, cepae, aer nebulosuS, caro suilla salita; e piscium genere mollioreS, uti carpiones, tineae, cyprini lati damnantur. Alvus libera servanda, tumi tabaci suctio valet in pituitosiS. .

CAP. IV.

DE MORBIS CAETERIS

SOPOR OSIS.

f. 3q. Morbi soporosi, somnive veternosi idiopathici praecipue quoad causas, essectus x curam cum appoplexia Omnino conveniunt. Dissercntia enim exigua est & facillime hi assectus inter se commutantur. Tanquam leviores appopleXiae conliderandi veniunt igitur lethargusi, carus &coma, quodvero duplex, somnolentum scilicet & ivigit; quod potius ad pervigilium & impotentiam dormiendi pertinet. 9. 33. Lethargus autem est somnus satis profundus non sine febri & cum oblivione maxima, nescit enim aeger se dormisse, & matula sidetur,

378쪽

I6 CAp. V. DE COMATE VIGILI

detur, mingere obliviscitur; plerumque dormit demissa maxilla inferiori & ore hiante. 3. 36. Carus somnus est profunditsimiis, ViXne vix quidem excutiendus & appo plexiae proximus graduS, nisi quod inspiratio liberior x sine steriore procedit , aliquando phrenitidis est efiectus. 7. Coma somnolentum est propensio in somnum a quo quidem eVigilari potest aeger ab objectis externis moverique, atqui mox iterum in1bmnum relabitur. Saepius est symptoma febrile; hisce as ectibus similes sunt somni illi chronici & Etutyomenei quasi, qui ab observationum coiblectoribus traduntur.

CAP. V.

DE COMATE VIGILI, PEM

VIGILIO SEU AGRYPNIA

Contrarii praecedentibus affectus sunt coma vigil vel Typho mania, pervigilium & Agrypnia. Prior qui & lethargus spurius dicitur, propensio est in somnum, nullo tamen insequente somno cum oculis conniventibus, delirio & insomniis, Subito enim oculos aperiunt toreo adspectu, clamant & incongrua loquuntur.

379쪽

PERVIGILIO SEU AGI 2 PNIA. 17

0. pervigilium status est, quo aegri nullo modo somnum capere possunt, neque noctu, neque interdiu absque delirio; in initio saltem, ominos una eit symptoma in quam plurimis morbis acutis & chronicis & ad mortem certo certius ducens , uti multiplici experientia compertum habeo.

g. 4o. Caeterum pervigilium diu durans

spiritus constimendo, cerebrique sunctiones turbando, corpusque quam maxime debilitando, si bres pessimas producit cum delirio semper comitatas; demum in coma & apoplexiam transit Critica est aliquando in acutis et haemorrhagiam praesagit salutarem, quam statim solianus excipit placiduS.

4r. somnum proxime impediunt δἰ agrypniam inducunt, sanguinis congestio ad caput, eiusque motus major. Ejusdem rarefactio, et putisatio inde aucta arteriarum, motusque spirituum inordinatus, quae iterum remo te a Varia multiplicique causa.

f. 42. In harum censu veniunt quodvis Irri. tans sive cerebrum sive alias partes ab encephalo dii sitas, qualia sunt acria mechanica, pungentia, fracturae, contusiones, vulnera, lithiasis, & alii dolores vehementiores, spasmi generales & topici; acrimonia quaecunque scabiosa, arthritica; febres, inflammationes, pleti ora, evacuatio nes suppressae, retentae ; infimi ventris inflarae s

380쪽

18 CAp. V. DE COMATE VIGILI, Se

ctus, Ventriculi nimia repletio, tormina in infantibuS. 43. Levioris momenti est agrypnia, quae inseriorum corporis partium frigori, tepidorum aquosorum potui, Vespertino tempore, vini, ce- revisiaeque generosioris usui, animi motibus Sccuris debetur. Caeterum hypochondriaci & hystericae praecipue perVigilio laborant. Senibus quoque familiaris.

44. Ut cura rite instituatur, corporis &animi quies commendanda, aeger in loco obscuro & ab omni strepitu remotissimo collocandus, ubi aerem frigidiusculum exhalationibus plantarum refrigerantium resertum respiret. Victus blandus farinosus exhibendus, medicamenta temperantia, humectantia, emulsiones ex seminibus frigidis, anodyna leViora ex PapaVerinis , non autem narcotica danda, & ex observatione SYDENHAMI constitit, linteum aqua rosarum stilla-

titia madidum, & frigide fronti ac temporibus adhibitum plus prodesse quam ipsa narcotica. Insessus etiam, pediluvia ac solus pedum tepidi

'emollientes plurimum laudantur. In alvo obstructa, cathartica & clysteres juvant. Coma vigil tanquam quid complicati secum portans, armiSContrariis oppugnandum, & ex prudentia medicanunc excitantia, nunc Vere anodyna propinentur.

SEARCH

MENU NAVIGATION