Compendium medicum practicum per fasciculos distributum

발행: 1780년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

9. 6 . Quo frequentius redeunt, quovis diutiusdurant, quo vehementiuS fiunt,eo periculosiores Lypothimiae. Qui saepius & sortiter, inquit HIPPOCRATES , sine causa manifesta animo delinquunt, subito moriuntur. In hystericis tamen saepius contingunt absque psaesentaneo vitae discrimine. 68. Patet autem aliquando tolli, aliquando prorsus non auferri posse. Excitandi sunt tamen omnes asphyetici & ad vitam revocandi, si possibile, atque Varia arte Variaque methodo pro varietate causae subjective. Ita ut a neonatis ii cipiamus, digitus faucibus immittentibus, nares penna irritandae. Vini calidi haustulus praebendus, corpus Vino & aceto calido mixtis lavandum, epithemata calida Vinosa cordi carpisque imponenda; clysma salinum injiciendum: aer ex calido ore pulmonibus infandus, demum & mammae sinistrae praecipue suetio commendatur

quam maxime.

69. Pueros verminosos a Lipothimia excita panis calidi, allitque odore, spirituosis ad nares applicatis, dein anthelm inlicis vermes aggredere. Hystericae optime leVantur a Vapore nidoroso assae foetidae, plumarum combustarum, frigidae in faciem aspersione, vestimentorum solutione & omnis compressionis strictionisve amotione. Quique a phlebotomia animo linquunt, melius se habent a situ horleton tali & a decu

bitu in lecto, quin & prophylactica juvat, quod

decum

392쪽

3O CAP. VII. DE LIPOTHIMIA

decumbentibus in tali constitutione semper fiat venae sectio. 7O. De submersis quam plurimis & aqua

post pauca momenta eXtractis exempla habentur, quod pseudo mortui ad vitam revocati fuerint, tali arte nempe, dum Vestimenta litimida exu untur & cineribus, arenae, sali calidis, vel &pellibus animalium recens mactatorum imponuntur, ipsi variae fiunt corporis concussiones, frictiones spinae dorsi & artuum pannis duris sco .pisque rigidis. Balnea tepida initituuntur, si cor pus non congelatum aut a frigore rigidum fatus clausis naribus ori sollibus infatur, penna faucibus immissa vomitus proritatur, cly Sina aere eX

fumo tabaci ope tubi anglici injicitur; vena inbnachio aut jugulo inciditur non phlebotome, sed lanceola, ut profundius vulnuS infigatur. Naribus spiritus filis ammoniaci supponendus orique injiciendus. Statim vero ac deglutitio possibilis,

emeticum exhibendum ex solutione tartari emetici in Oxymelle squillitico. q. 1. Sustocati a fumo sulphuris, carbonum, vaporibuS mephiticis, in aere libero frigidiusculo collocandi, aqua frigida in faciem inspergenda, vestes exuendi & in remotiori loco assservandi, vel potius omnino rejiciendi. Asphy-ctici ipsi aceto lavandi, sic etiam excitandi ab

opio syncoptici, acetoque interne replendi: cucurbitulae magna flamma umbilico apponendae. Fumus tabaei hic minus aptus, rectius

393쪽

CA p. VIII. DE OSTER. PASS. 3 i

vero censetur in suffocatis a spirituum sermem tantium exhalationibus. In suspensis laqueo so, luto vena jugularis incidenda. Asphycticum frigore rigidum aut congelatum , nive, glacie vel aqua frigida prudenter involvendum. Ad prima vitae signa, tepidiori jam utendum eidem scopo. Dein ut in submersis procedendum. Omnibus incassum tentatis cauterium actuale plantis pedum adhibendum vel acus sub unguem in-

CAp. VIII.

DE HYSTERICA PASSIONE.

dem est nomen, Varia tamen & innumera accidentia sub se comprehendit. Symplom taenim omnium pene aliorum morborum aemul tur, pro Varietate partis, quam occupat. Quidam uti WHYT, SYDENHAM, PURcEL sta tuunt eundem esse morbum ac malum hypochondriacum in viris. Atqui cum ultimus hic morbus ut plurimum infaretui viscerum abdominalium & praecaeteris lienis obstructioni tribuatur, ille vero summae nervorum mobilitati sensibilitatique, in deque spirituum ataXiae ortae , praeterea quae

dam sint unicuique acte lui propria phaenomenR, qua

394쪽

32 C A P. VIII. DE HESTERI

quae in altero non observantur, utrique pecu liare placet concedere caput, praeeuntibuS FIOFF-ΜANNO & TRALLEsto, qui distinctum ab hypochondriaco morbum faciunt hystericum.

q. q. Corporis fabrica delicatior, labes hereditaria, morbi diuturniores, evacuationes menstruorum profusioreS, leucorrhoen, abortus frequens, intemperantia in sex rerum non naturalium usu, animi motus, amor clandestinus, Veneris desiderium, vita nimis sedentaria, mora diuturna & habitatio in solo humiliori, aereque

calido & humido, eruptioneS cutaneae male Curatae, ulcerum intempestiva consolidatio, men

sium emansio, haemorrhoidum suppressio, Vermes in intestinis nidulantes ad irritationem sy tematis nervosi disponunt seu ad hysteriae causam

g. 74. Paroxysmum saepissime excitant inconveniens . abdominis per thoraces aristiores Compressio, odores suaves, quales spirant in oschus, Zibethum & similia. Pertinent quoque ad cau-ΩS remotiores, tumores & uteri obstructiones, OVariorumque & aliorum viscerum, sed complicatiorem reddunt morbum potius ad hypochon-driacum assectum reserendum. Virginibus debilioribus, innuptis viduisque junioribus familiaris est hysterica passio. f. 7 . Hyllericae assiciuntur cordis palpita tione, spasmodica faucium constrictione, globo sic dicto bysterico qui perperam utero ascendenti

395쪽

PASSIONE. 33

denti adscribitur. Tremoribus, neque raro singultu, visus obnubilatione, taedio, pandiculatione, suspiriis frequentibus, dolore ad occiput, clavo hysterico seu dolore in temporibus fixo, cum illacrymatione involuntaria, risu invito &abmue ulla prophasi, quem iterum exc*it fatuS talis, quin & canum latratum & galli cantum imitantur, ut indocti incantamentum Vocent &a daemone obsessas crodant. Nullibi vehementius hoc assectu foeminas assici puto, quam Hol landiae. Memini enim, dum adhuc in patria est sem, me plurimas pessime mulctatas vidisse & in

ter caeteras virginem e generosa oriundam stirpe, alternatim per tres integros dieS aphonam, per alios tres coecam, iterumque per alios tres surdam Omnino. Paro smo autem sedato miseram &languidam trahebat vitam, magnis divitiis undique circumfusis, donec nova recurreret accessise, quod aliquoties in anno contingebat.

l. 76. Praeterea fatibus & borbo rigmis saepiuS VeXantur, Vomitu omni uni ingestorum, alvo immorigera, abdominis intium escentia, Odon-talgia; aliquando excitatur tussis titillatoria sine expectoratione, dolores colici nephritidem aemulantes, minctio dissicilis. Subinde cpnvulsiones, animi deliquium supervenit, quod lassitudo, levis lumbago cum frigoris sensatione per dorsum assurgente & nervorum tremore praecedere solent; hoc autem animi deliquio non prorsus omni privantur sensu, ut plurimum enim audiunt, quae adstantes loquumux, at vo 2erit nec respon-

c dere

396쪽

34 CAr. VIII. DE' STERICA M.

dere valent ad quaesita, pulsus est parvuS, extrema frigent, facies pallet, anhelatio cum rOncho, non nunquam somnus insequitur lethargicus ad aliquot dies durans: quin &' era Asphy-xia seu mortis imago. Redeunt ad se pulsu sensim sortiori insurgente, colore naturali faciei redeunte cum insequente ructuum eXplosione, respiratione profunda, loquela. Ptyalismum nonnunquam eo gradu passas Vidi post SYDENAAMvM, ut mercurio delibutas facile crederes. Sudoribus saepius solvitur accessio. Urina limpida, pallidissima signum pathognonaonicum parOXD

mi hysterici.

g. 77. Cura altera in paroXysmo, altera eXtra paroxysmum instituenda. Venae sedito in pa-xoxysmo vehementiori & ubi adest plethora noli inutilis aliquando. In clavo hysterico pediluvia,

tempora aceto laVanda, hoc quoque per nares attrahendum. ClySma aceto aquae mixto, solutione assae foetidae laudatur. Pro Vomitu sedando valet antemeticum RiVerii. In summo ere-n smo & abdominis meteorismo emplastrum de galbano umbilico apponendum. Opium summum remedium est in hoc assectu. E Lypothimia excitandae hystericae nidore assae foetidae, aqua frigida in faciem conspersa; concursum hominum.& accessum plurimarum foeminarum simul priaepediendo , ut atmosphaera, in qua Versatur aegra,

purior maneat. Situm horigontalem commendando. In convulsionibus cura adhibenda, ne caput

397쪽

piit durioribus allidant, caeterum manuum pol lices leviter non vi distendendi. f. 78. Extra paro smum laudatur exercitium modicum & praecipue equitatio in aere 1iceo puro: pro debilioribus conducit sunis oscit latio; usus continuatus corticis peruViani, aquarum chalybeatarum & balneorum frigidorum. Specifica hysterica sunt assa foetida, sagapenum,moschus, castoreum, opium, oleum cajaput prudenter administrata. Ubi febris adest, nihil praestantius quam decoctum saturatum corticis cum liquore anodyno i minerali. Caute cum sanguinis missionibus, emeticis x purgantibus caeterum in hystericis mercandum. Potus thea nOcet, tutius conceditur interdum poculum vini vel cerevisiae generosioris. Legitinium innuptis,

viduis virginibusque junioribus suadendum ma

trimonium.

DE HYPOCHONDRIACA AG

A ntequam ad descriptionem huius morbi accedamus, necesse est, quam maxime distinguere inter hypochondriam spasmodicam mereque nervosam & sine uiateria, atque hypochondriam C et cum

398쪽

cum materie dictam: haec enim potius ad melancholiam pertinet, de qua mox, materiam atrabitariam pro causa agnoscenS, viscera abdominalia infarcientem & systema Venae portarum Occupantem. Illa potius conVenit cum malo hysterico, quatenuS in utroque symptomata varia excitantur, unice systemati nervoso irritato tribuenda. Cujus causa vel in ipsa solidorum fabrica, vel sorsan in aliqua lymphae depraVatione quaeritur, deque hoc assectu recte dicit MEAD, non unam aliquam sedem habet malum, quod hypochondriacumidicitur, sed totius corporis est

morbus.

q. 8o. Saepissime morbi latet origo in acido copioso primas obsidente vias , vita otiosa, diaeta crassa dura, acida, leguminosa flatissenta, studiis continuis, lucubrationibuS longis, materia arthritica, quae chilificationem turbant, sanguinem creant Vapidum, lympham inertem & remoram injiciunt sanguini circulanti in systemate venarum portae.

f. 81. Hypochondriaci multum eructant ac, di: anxietatibus, spasmis, doloribus ventris, flatibus, alvo constipata, aliquando nimis laxa, stomachi languore, abdominis inflatione cum prae cordiorum oppressione, pulsu exili, colore si ciei fusco, calore in Volis manuum, hecticorum

ad instar digestionis tempore, aliisque haud raro

extraordinariis vexantur symptomatibus. Appetitus ciborum modo languet, modo Viget nimis, murmura audiuntur intestinorum, liquor

399쪽

AFFECTIONE. 37

limpidus subsalsus cum nausea saepe ex ore

fuit.

g. 82. Praeterea taedio summo assiciuntur, morosique sunt, de leviori incommodo queruli nimis, minimique mali impatientes, valdeque solliciti & anxii de propria valetudine, de Vit, que se certo periclitari credunt, desinit aliquan do in melancholiam & maniam. Urinam saepe emittunt aqueam. Certa experientia mihi constat hypochon Ariacos vere & quidem magis autumno pejus sese habere. A coena pleniori haud satis tranquille dormire, insomniis tetris tristibus torqueri maneque evigilantibus caput dolere Flatus catervatim sursiim ac deorsum explosi, subinde levamen omnium asserunt symptomatum, interdum tussi sicca vexantur diucontinuante. . 83. In curatione conducit primum primas eXpurgare vias decocto No. 7. in ipso paro-xysmo validiori, solvetur alvus clysmate emolliente, Vel cathartico salino, aut haustu aquae Seidlicensis; nihil enim aeque conducit quam alvus quotidie soluta. Venae sectio aliquando necessaria in plethoricis saltem, quaeque in similibus semper prophylactice circa aequinoctia insti tuenda; evacuatis evacuandis, tonus fibrarum firmanduS Ope martialium, aquarum mineralium,

corticis peruviani, radicis ligni quassiae ab Anglis laudatae. Corporis exercitii, cui scopo nihil salubrius quam assidua equitatio. Per sonticulum in brachio apertum curavi aliquando hypochon-driacum,

400쪽

38 CAr. X. DE DELIRIO

I. 84. In Diaeta, viscida, dura, tenacia su- move siccata sugienda , ab acidis abstinendum, nec non leguminosis fatulentisve. Studia protracta praecipueque lucubrationes cane & angue pejus vitentur.

l lentis aberrationes aut Hallucinationes pertractaturus, de delirio in genere quaedam In antecessum praelibare licet. Idea autem nata in homine vigilante, objecto externo haud respondens, sed ab interea cerebri dispositione mutata pendens absque Voluntatis imperio deli- pium est. g. 86. Variae quidem deliriorum dantur species, quibusdam enim concomitatur febris, ut

in phrenitide & aliis febribus continuis sive putri dis sive non; quaedam iterum sunt prorsus sine febri iterumque dividuntur, sive febrilia, sive apyreta in ferocia & mitia. Ex febrilibus ferox ' est delirium in phrenitide aliisque febribus inflammatoriis; mite & obscurius in febribus putridis S malignis, atqui de hisce oportuniori jam egimus loco. g. 87.

SEARCH

MENU NAVIGATION