Compendium medicum practicum per fasciculos distributum

발행: 1780년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

C A p. XX.

DE AUDITUS VITIIS.

Obscura sonorum perceptio Dysecoia & Ba-

ocoi i & gnavis auditus dicitur, aucta sonorum perceptio, & quidem a minimo sono, contrarius est affectus & oxycoia vocatur. Nulla Vero sonorum sortium quamvis perceptio, perfecta surditas &cophossis est. Tinnitus aurium, susurrus & bombus sunt soni, quos aegri percipiunt, a nullo corpore sonoro eXterno editi.

q. I 6. Haec vitia debentur nervis acusticis laesis, membranae Tympani ruptae vel ulcere erosae venereo sc. ossiculis auditus cariosis vel 'alio quocunque modo male assectis, canaliculis elaberynthi obstructis , praeterea tumores enati in , eXtra & circa aures, collectiones sanguinis, puris, seri: tubae eustachianae angustatio, glandularum tumores, & polypus faucium & similia viam radiis sonoribus ad partem mollem nerviaco ustici intercipiunt. . Ι37. Membranae tympani atonia, musculorum ossicula auditus moventium laxitas, vermes in meatu auditorio exilientes, cerum en induratum , corpora peregrina intrusa vel illapsa leviorem producunt assectum , cognitu atque cu'

432쪽

7O CAP. XX. DE AVDITUS VITIIS.

Patu faciliorem. Siccitas, tensioque nimia, iΠ- fluminatio & dolor tympani membranae , O Xy- Coiae causa, spasmodica assectio , aer in cavitate tympani nimis motus, vasa turgida & obstructa in meatu auditorio , tinnitum susurrumque producunt in hystericis nec non in assectibus catarrhalibus. f. 138. Caeterum surditas datur a nativitate, quae & homines mutos reddit, arte AMMANI DE PEREYRA tantum curando S. Si Vero a Velamine membranoso, meatum auditorium tegente,

arte chirurgica curari possiliat, goc enim amoro amovebitur pariter & surditas & mutitas. Datur etiam critica in morbis acutis & narium praesagit haemorrhagiam, aliquando symptomatica est S delirium protendit. Interdum Variorum morborum capitis, o talgiae & otiti dis pedisse quam e-tastatica non raro a materia impetiginosa scabio. sa repulsa; anno ultime elapso adiit me consilium petiturus quidam pro filio, qui omni rhoda surditate conflictabatui post scarlatinam mali moris superatam, & ut ex relatione videbatur arieglectis rite evacuantibus. Purgans mercuriale pro tempore praescripsi, animus erat vesicantia' ad nusiam applicare, nec non tentare electricam Vim, hisce que vel frustra adhibitis salivationem instituere mercurialem: non rediit Vero; post tertianam biliosam ab immersione in fri-lgidam observata habetur, a spirituum paupertate frequens senioribus , debilioribuS littera-litisque. q. IS9.

433쪽

f. IS9. In Vitiis auditus, quae non ab alio morbo praecipue tentanda sunt, sanguinis missiones in plethora, ex jugularibus, ex carotidibus externis, hirudinum applicatione pone aureS, laxantia repetita, non raro emetica, Vesicantia ad nucham, electricitas, tubus acusti-CUS. Vermes, si qui adsunt in canali auditorio, oleo , aceto & spiritu vini injectis enecandi, alliciendi, cerumen induratum solutione saporis cum sale in aqua resolvendum. Corpora aliena instrumentorum ope extrahenda, membrana mpani nimis sicca, tensave, oleo amygdalarum dulcium , amararum , lacte cum croco , mellegossypio calide exceptis emollienda, humectatIda; e contra autem humida aut laxa nimis sus sim igio ex mastiche, olibano, labdano, g os*pio cum grano moschi , camphorae , aliquotve guttulis spiritus lavandulae anatice aquae hungaricae mixti imbuto , auribusque immista exsiccanda, demum et piyalismus hydragirii ope excitanduS.

CAP.

434쪽

DE GUSTUS ET OLFACTI S

ommune hoc habent inter olfactus & Gustus, quod rarissime seorsim laedantur, ob vicinitatem organorum hisce sensibus inservientium. Sunt & praeterea horum sensuum laetiones fere semper sympathicae, rarissime vel nunquam idio- pathicae, ideo & simul pertractandae. Depra Vantur ergo, augentur, minuuntur & totaliter abolentur, quod ultimum si de sapore Agheustia, si de odore Anosmia Vocatur.3. 16r. Depravatur ergo gustus a vitio salivae, acrimonia salina, biliosa praeditae: augetur, id est, fit dolorificus a nimia linguae sensilitate in ejusdem inflammatione, Ulcere Cancroso &c. imminuitur a saliva nimis Viscida, in aphthis, in nervi gustatorii laesione, compressione, in ejusdem paret lysi omnino aboletur. . 162. Olfactus perit vitio nervi olfactorii de membranae SCHNE1DERit, laeditur & imminuitur in Coryga, depravatur & oblata in odora, sua-xiaque, quamvis foetent a vitio lymphae, ab ul

cere

435쪽

cere narium , quod OZaena audit, ossaque carie exedit spongiosa & tenuia valde, nec non a dentium corruptione, gingivarum putrida dissolutione in stomacace, scorbulo; ab ulcere pulmo num a cibis corruptis in ventriculo , a Vermibus& in naribus & in ventriculo nidulantibus, a remediis mercurialibus & ptyalismo, quibus simul halitus foetet aegrotis ipsis & adstantibus non minus molestum. Solet etiam in febribus, sensorio communi affecto & gustus & olfactus perire vel depravari malo omine secundum HIPPOCRA- Tis esatum. De cura nihil esst quod peculiariter addam. Cum catisana habeant morbum primarium, quo sublato, tolluntur & ipsa. Obiter Vero monendum, quod olfictus semel ammissus rarissime Vel nunquam recuperatur, noVi sic per totam Vitam Anosmum, qui a vomica subito rupta & feliciter per os ejecta, pure gravissimes Oetente, olfactum amiserat.

DE LAESA ET VITIATA CIBO

RUM CONCOCTIONE.

f. Ι63. Titia, quibus ventriculi sunctiones sive infame excitanda, sive in cibis concoquendis sunt

436쪽

74 CAr. XXII. DE LAESA ET VIT.

Malaccia. An orexia est appetitus in assumendis cibis omnino deletus, qui in minori gradu prostratus seu imminutus eli. Apeplia &Dyspepsia digestionem & ciborum concoctionem itit dicti-ciliorem & cum An orexia quoad causas & cura

tionem conVenit.

164. Bulimia dicitur ciborum appetitus adeo auctus &molestus, ut absque animi defectione ferri haud possit. OreXys quoque vocatur &fames canina vel bovina aut lupina, in hisce ingesta cito per secessum eXpelluntur, in illa vero, brevi post ingestionem per vomitum rejiciuntur. q. 163. Pica esst assectus, quo absurda, inusitata, esuique prorsus inepta, uti calX, Carbo, Creta, corium, piX liquida, haleces coliti, carnes tales, cineres, sedimentum seu pulpamentum casCfee appetuntur, dum usitatiores cibi fastidiuntur, in Malaccia demum exquisita vel saltem minus familiaria avide desiderantur cum antipathia &aversione ad reliqua. q. I66. Omnia haec vitia sunt idiopathica vel sympathica aut symptomatica & in genere arguunt ventriculi debilitatem et atoniam, motum peristallicum inordinatum, pertuitatum; spa-s icas fibrarum contractiones, irritabilitatem &sensilitatem nervorum auctam vel imminutam, liquorem gastricum acriorem , copiosiorem , pituitae, saburrae, acidi, nidorosi, alcatini putridi vermium que praesentiam.

437쪽

CIBORUM CONCOCTIONE. 7s

f. I 67. Causae remotiores quaerendae in inordinata victus ratione, ciborum quantitate eΚ- cedente , eVacuationibus nimiis, lactatione diu protracta, acrimonia quacunque ad ventriculum delata ple thora, graviditate, excrementorum in intestinis accumulatione, tumoribus & vitiis viscerum abdominalium, ab usu potuum aquosorum

tepidorum, spiritu osorum nimis; spirituum perturbatione, ut in dentientibus, moerore affectis, navigantibus, Verbo, in omni morbo acuto seu chronico symptomatica est appetitus laesio. 9. 168. Digestionis & concoctionis laesione, eX ciborum ab normi 11Ve qualitate, sive quantitate peccantium ingurgitatione laborantes que-xuntur depressione & pondere stomachi, ructibus amaris, putridis, acidisve, pro indolis corruptorum Varietate, nausea & vomitu. Potatores &Bacchi alumni prae caeteris in ano reXiam ab atomia ventriculi incidunt: nec non qui emeticis

vel & remediis salinis, nitro sis, specioso titulo pulveris temperantis & praecipitantis abutuntur. Vi ea & Malaccia assectus sunt familiares insantibus, puellis, chloroticis & gravidis. Si ab exhaustis spiritibus vitalibus, uti in senibus & lactantibus diu, tarditas & lassitudo simul adest

Omnium membrorum, animique vigor & alacritas perit, nec famis percipitur stimulus. f. 169. In appetentia aliaque digestionis vitia ab alio morbo pendentia ut plurimum primario curato affectu cessant: quod si post morbum remanent,

438쪽

76 C. XXII. DE LAESIA ET VIT. Fc.

plerumque recidivam praedicunt; si ab erroribus in diaeta, facile hisce emendatis, remediiS-que idoneis datis superatur. Caeterum si diu

persistunt, nutritionem depravant, destrittant, corporis emaciationem, eXtenuationem S. consumptionem inducunt.17o. In genere autem Curantur emetico,

ubi adstant nausea, ultaque signa saburrae in primis viis, vel hisce absentibus, cathartico salino

amaro; ubi acidum peccat, magnesia alba cum rhabarbaro optima remedia roborandi demum scopo Valent, corteX peruVian US, aquae minerales, pyromontanae specifice tum & nnedicamen- ta No. 9. IO. II.&I2. medicum praesuppono doctum, acutum, qui pro re nata hanc vel illam praeserat sormulam. f. III. In Bulimia, fame canina, quae Vires Ventriculi, sensilitatem & acrimoniam arguit auctas, conducunt oleosa, pinguia, lacticinia, fa- Tinacea, pisa, fabae, lentes, amygdalae, cho colata in diaeta; nec non fumus tabaci. In caeteris Vitiis digestionis, abstinendum a sumo tabaci; Vitentur quoque potus spirituosi inebriantes, aquosi tepidi, cibi duri flatulenti, grana piperis integra subinde deglutienda. Pro condimento commendantur semen sinapi, corporis eXercitium modicum quotidianum ante pastum, frictiones ad regionem stomachi jejuno corpore hic non omittenda.

439쪽

CAP. XXIII.

DE IMPOTENTIA VIRILI

ET STERILITATE.=- 72. itium a parte Viri, quo denegatur in veneris V militare castra, Anaphrodisia audit, consistitque in impotentia coeundi & generandi. Haec iterum in vitio seminis prolifici, illa ut plurimum in vitio Mentulae, quae vel non erigitur prorsus, Vel sperma ejaculare cum impetu haud

valet.

f. I73. Virgae Vitia varia sunt & quidem connata vel acquisita morbo, iterumque persistentia aut transitoria. A natiVitate, parVa ac cur,ta est suppellex, vitium irreparabile, curva saeupe, praeputium nimis longum, quod & ab aliis causis, praecipueque morbis Venereis etiam acquiritur & Phimosis dicitur, quin & virga nimis longa coitui inepta refertur: vitium quidem, cui mederi licet annulo ex materia molli, subere sic. cera obducto pollicem lato & Mentulae imposito, ut tanto breVior reddatur. Praeputium nimis lon gum circumcidatur. 174. Vitia acquisita aut astititia frequentiora sunt atonia & paralysis musculorum erecto-vum penis, vel & seminis copia minus lassiciens, uti

440쪽

28. CAP. XXIII. DE IMPOT. VIRIL1

uti fit in senibus, diu jejunantibus, a morbo re-COnValeScentibus, Venere immodica, aliaque eVacuatione exhalistis; moerore, animi cura, sollicitudine, studiove nimio defatigatis & in iis, qui remediis aestrum Venereum temper re satagunt, nec non in abstinentibus diu a coitu, uti qui te-1tes habent scirrhosbs, induratos, aliaque vitia venerea, qui partes genitaleS mercurio inungunt.17s. Cura tentanda in junioribus temperantia & abstinentia a Venere pro tempore, ab- Itinendo a nitro sis, camphora uti legitur: Camphora per nares castrat odore mares nili forsan alius lateat sensus in hoc verticulo, nempe quod saepius odorando camphoram pri- ventur olfactus sensu, qui antea strenui & mares erant odore. Stimulantibus caute utendo, qualia depraedicantur boraX, optum, radix satyrioniS, cantharidum applicatio ad lumbos, pollices pedum non ad bullarum seti vesicularum eleVationem, sud ad cutis rubedinem &ardorem tantum :usus internus vero vix admittendus. Eidem scopo commendantur natium & lumborum flagellatio, sunt enim, qui ad venerem nunquam a cenduntur, nisi Vapulent, nec illis pars illa, qua viri sumus, nisi ad flagelli numeros sinosque insurgit. -In Cusibus urticarum viridium in inguina. brevitatem hastae virilis emendari virgam ille simagnificari assirmatur. δε Caeterum in atonia Mentulae topice Valent decoctum sinapios probalneo. ejusdem testiculorum frictio cum oleo

SEARCH

MENU NAVIGATION