Compendium medicum practicum per fasciculos distributum

발행: 1780년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

CAp. XVII. DE ΗΥDSOPHOBIA. 39

aut aquaS adhuc non timentes. Haec omnia die jam proximo increscunt cum taedio & odio ad aspectum liquidorum, qui jam non sine convulsionibus iit, guttulae ne quidem deglutionem concedentibuS.

ias. In hoc stadio febris oritur cum pulsu

veloci, vigiliis Voce rauca vel latratu, salivae in ore collectione in adstantes eXspuendae, perpetuoque priapis mo cum seminis ejaculatione urinaeque ardenti S emiisione, quae mortem ad binos

dies praecedunt: accedente demum delirio furibundo & rabioso , quo nec carissimi S parcunt, sed terribili horridoque adspectu cum latratu &mordendi conatu familiares quosvis ob 'io S aggrediuntur, magnisque viribus musculorum in talisurore pollent. Aliquando Delirium est taciturnum & mortem expectantes monent adstantes, ut sibi caveant, rogantque, ne amplius molesti esse velint, anxie respirando, convulsi inter tres quatuorve dies neque raro citius moriuntur. g. I 34. Cum Vero ut plurimum morbus originem habeat in morsu canis rabidi, Operae pretium erit, criteria D signa venenati animalis tradere, ut idem fugiamus de medioque tollamus &cura vulneri inficto apta paretur. Signa autem canis rabidi sequentia statuuntur. Parum latrant, parum blandiuntur, solitaria quaerunt loca, caudam & aures demittunt, percussi nullam edunt vocem, nareS mucum depluunt, sputum copiosum valde spumosum ex Ore manat, lingua caenosa

422쪽

nosa pendula, oculi tristes, lacrymantes, cibum y potum omne respuunt: cursitant oblique hinc inde, obviis frendentes inhiant. In initio hero parcunt, dein ipsum herum mordent: canes sani insanum naturali fugiunt instinctu. Ardoribus canicularibus canes rabidi fiunt. Virus in filiva consistere videtur, quod salivam demorti insectat, inde morsus in facie citius excitat

rabiem.

f. I 33. Vulnus a cane rabido insictum incidendo ampliandum , cucurbitulae apponendae, ferro candente utendum per multos dies adfluxum, apertum servandum D ad suppurationem perpetuam ducendum,unguento basilico cum mercurii pauco praecipitati rubri, pulvere canthari . dum; muria ex sale marino & aceto ad sextum usque mensem quotidie fovendum pars demorsa' supra vulnus ne virus ulterius ascendat, nihil vero tutius quam membri resectio,

ubi possibilis. Vestimenta aliaque insecta sollicite abjicienda. f. 136. Caeterum quae ad morbi rabieive ipsius curationem laudantur, incerta valdeque fallacia hucusque inventa fuere & si quid valent equidem prophylactice cuncta tentanda, antequam ad apicem summum per ventum fuerit malum Nam de illis ubi medicina nullam seri opem habet. OVIDIVS: Nec formidatis auxiliatur aquis.

423쪽

CAp. XVIL DE HYDROPHOBIA. 6 1

137. Commendantur tamen cineres eancrorum fluviatilium, spongia cγnorrhodi, cantharides tanquam potentissime diuretici , cuique scopo specifice laudantur scarabaei majales , lichen cinereus terrestris , testae ovorum calcinatae, assa foetida , radix Valeriana sylvestris, optum, moschus, cinnabaris nativa. Inmercurio repertum antidoton quidam putarunt, ideo & interne & eXterne ad salivationem usque exhiberi volunt. Methodo antiphlogistico alii utuntur ob febrim satis validam quidem, quae sub finem morbi saepius adoritur. Instituunt ergo sanguinis missiones repetitas, exhibent e- mulliones nitrosias, clySmata adhibent ex decocto tamarindorum Vesicantiaque quidam balnea

frigida, quidam tepida & pediluvia depraedicant, nec non ab antiquis jam temporibus laudata, in aquam marinam non opinantis oculisque velatis proje lio, mersumque ibidem perpauca minuta detinere, in malo tam diro haud contemnenda. Demorsi in diaeta abstineant a carnibus, Vino, spirituosIS, aromaticis' alvum servent laxam, cibis tenuioribus vel & clysmatibus; pediluviis saepius utantur a primo tempore, quo demorsi suere.

424쪽

CAp. XVIII

DE OBLIVIONE SEU MEMO

RIAE LAPSU.

g. I 38.exus idearum praeteritarum cum praesenti bus dicitur Memoria, quae si laeditur ita, ut vel minus accurate Vel prorsus non revocare liceat ideas antea in mente conceptas, Graecis Amnesia, Latinis oblivio audit, & ab imbecillitate nervorum, spirituum inopia, cerebri compressione Variaque laesione pendet. f. I 39. Causae remotiores sunt, capitis vulnera & ictus, ejusdem morbi chronici, collectiones serosiae, plethora, ebrietas iterata, opitusus continuus, tabaci sumi abusus, studia assidua, labores pro tracti, animi pathemata, terror, in edia, Venus nimi S culta, quae semper memoriam debilitat, praesertim in senibus. l. I4O. Caeterum memoria labitur non raro ante apoplegiae aliorum morborum nervosopum invasionem, aliquando symptoma remanet post af sectum apoplecticum superatum. Sunt & praeterea, qui in morbo acuto omnem amisere memoriam, & ex doctissimis antea, dein stupidissimi facti suere litterarum elementorumque omni una prorsus ignari. f. I I.

425쪽

CAp. XIX. DE VISUS VITIIS. 63

1 I. In cura instituenda ad varietatem causae remotioris attendendum, quae igitur vitanda, emendanda Vel omnino tollenda. Caeterum diaeta adornanda Optima, eupepta analeptica, replens, Vitatis cautissime carnibus porcinis, anatinis, anserinis, piscibus mollioribus, lacte, caseo, leguminibus fatulentis, alimentis durioribus, dySpeptis, s omnoque longiori, praecipue diurno. Inter remedia laudantur moschus, cortex peruvianus, cubebae, cinamomum, salvia, beto

nica, rosmarinum.

CAp. XIX.

DE VISUS VITIIS.

obilissimus sensuum visus, cujus desectu vita ducitur miserrima mortique ipsi haud summopere praeserenda. Varios patitur maneS, qui commode reduci possunt Io. ad caliginem seu visus obscurationem partialem vel totalem unius vel utriusque oculi per opacitatem Vario modo ante pupillam. ado. Ad amblyopiam seu visus ambiguitatem & depravationem nulla Op citate comparente siVe in , extra aut circa oculum. 3tio. Ad caecitatem plenariam, quae opacitatem supponit, pone aut post pupillam in cataracta aut suffusione, nulliam autem in amaurosi seu gutta serena. f. IAS.

426쪽

64 CAE. XIX. DE VISUS VITIIS.

*. 143. Caligo autem oriri potest a Vario vitio palpebrarum, tunicarum bulbum oculi constituentium, quo accessus lucis ad oculos denegatur. Hinc pertinent ergo Imo infaminationeS, suppurationes palpebrarum, Concretiones earumdem ad adnatam, conglutinationeS interse ; natisculorum prolongatio & paralysis ; eorumdem spasmodi caconitrictio, tumores &excrescentiae. rdo. HumoreS Viscosi purulenti, pulvi S, Variola, albugo, cicatriX corneae, tumor & dilatatio carunculae lac malis, staphγloma, pannuS. Verum enim vero de visus depravatione a talibus causis hic non agitur. . 144. Amblyopiae autem dantur praecipue species sequentes, visus nocturnus, amblyopia meridiana, antiquorum Nyctalopia, neotericorum haemeralopia: sic assecti melius noctii quam interdiu vident, noctuae & seles hoc vitio laborant naturaliter. Huic vitio contrarium est am-blyopia nocturna, crepuschilaris, visus diurnuS, antiquis haemeralopia , neotericis Nyctalopia, noctu praesertim caecutiunt aflecti. Assectus naturalis est gallinis , Amblyopia dissitorum seti Myopia quo assectu, objecta remota respective ad visum naturalem videri non possunt, propinqua Vero videri possunt junioribus Myopia familiaris. Aliud vitium dicitur Amblyopia proximorum seu presbyopia, qua ad proximiora caecutitur, senilis est visus & cataractae depressionem seu extractionem sequitur ob lentis desectum.

427쪽

CAp. XIX. DE VISUS VII S. 6s

14s. Plenaria vero visus abolitio gutta serena leuamaurosis est, dum nullum apparet vitium in oculo praeter pylpillae nimiam dilatationem,

quod Mydriasis dicitur, vel & ejusdem immobillitatem, dum sanus clauditur oculus. Vitium in lente detectum cataractam & suffusionem sistit. Aliquando unus laborat oculus in initio, non diu vero post alter eo quoque assicitur vitio, si

ob ex ei non ponitur.

. I46. Haec Vitia varias agnoscunt causas proXimas, quibus praepeditur lucis radiorum adventus ad retinam. Ab insensilitate retinae fitam urosis & amblyopia nocturna. Nimiam econtra retinae sensilitatem arguit visus nocturnus, nec non lentis in medio opacitatem, dum ejus circumferentia seu margo lucem adhuc transmittit. 147. Myopia remotiorem a retina supponit lentem, oculum oblongum humoribus nimis distentum, corneam nimis protuberantem, lentem conVexam , unde Myopes juVantur a conspicillis concavis, juVenesque a naturali consormatione hoc vitio laborantes, circa senectutem

melius vident, & absque conspicillorum adminiculo. Praeterea fit Myopia ab humoribus nimis densis sanguinisque congestione circa corpus ciliare, ejusque dilatatione, compressione superhu' morem vitreum, strictura musculi orbicularis. s. i48. In praesbyopia causae adsunt oppo

sitae, bulbusque oculi planior est , inde juva-

E men

428쪽

66 CAp. XIX. DE VISUS VITIIS.

men iis a conspicillis convexis. In cataracta Scsususione humor crystallinus densus opacusque est, & quo ad consistentiam mollior duriorve haec, catanacta matura & operationi apta, illa vero, immatura & depressioni inepta audit. Qito ad colorem est alba, cinerea, Viridis nigra, idem vitium in humore Vitreo glaucoma secundum HE1STERVΜ consti tui t. f. I 49. I, on reticenda adhuc duo oculorum vitia, scilicet Strabismus & Luscities, quae ut plurimum connata sunt vel saltem ab ineunab iis malo habitu contracta. Luscus autem oblique videt uno tantum oculo; strabo dicitur, cui agis utriusque oculi non est parallelus, unde inclinatis oculis Se contortis ad se mutuo, vel remotis a se mutuo adspicit.

. Is O. Variaque iterum & infinita sunt fere

remotiores, proximioribus hisce causis originem praebentes , congestiones, metastulas Variae ad oculos, uti scabies, tinea, achoreS, podagra re pulla, ulcus nimis cito sanatum, sanguinis evacuationes, mensium praesertim suppressae, sudoris, corygae suppressio subitanea, incongruus usus topicorum repellentium in ophthalmia, gonor hoea virulenta cohibita, salivatio mercurialis praemature cessans. Amailrosin vidi a lacte repulso in puerperio, quam secuta fuit apoplexia lethalis, puellam novi amaurosi laborantem, quae e

cepit febrim putridam epidemicam.

429쪽

is r. Caecitas etiam inducitur ab exostos1-bus Venereis, puris fuaguinis serive eXtravasatione circa orbitam cranii balin & cerebri ventriculos , aliisque vitiis pos cerebri laetiones capitisque morbos relictis, tum & sympathica debilitate in toto systemate nervosb cacochymia, spi-xituum inopia per studia nimia, Venerem immodicam, animi pathematibus, terrore, ira, nimia assiduaque ad lucernam lectione, diuturna objectorum minutissimorum aspectu, subitanea luminis irradiatione a tenebris eXeunti. . Isa. Omnis visus debilitas sensim augens perfectam demum inducit coecitatem. Non raro subito invadit, aliquando cephalea praecedit refractaria; coecutientibus saepius apparent muScae , socci, arane e , scintillae variique colores, qui etiam saepius occurrunt febricitantibus,

ophthalmicis, epiphora, phrenitide; conVulsione laborantibus, hystericis & hypochondriacis,

a mobilitate nervorum & humorum circa Caput congestione. Cataracta alba, cinerea, interdum medicamentis, interdum chirurgica acu Curatur,

viridis & nigra medicamentis nunquam, chirurgia rarissime. Strabis mus & Luscities in curabilessere, nec multum refert nisi venustatis aut deformitatis causa, distincte enim vident S. conspicillis propriis optime juVantur. q. I g. Vitia oculorum omnia dissicillime

curantur, praesertim illi Opathica. Symplomatica vero & Sympathica aliquando emendantur, causa

430쪽

68 CAp. XIX. DE VISUS VITIIS.

sublata & amoto morbo primario; tentanda tamen sunt Varia, quae ab authoribus commendata habentur in idio pathicis, & pri mo inplethora universali vel topica ad caput, venae sectiones Celebrandae & quidem repetitae virium habita rutione, arterio tomia temporalis, hirudinum applicatio, emetica antimonialia dein exhibenda,purgantia validiora mercurialia saepius propinanda. Salivatio ipsa mercurii ope excitanda, Vesicantia, setacea, sonticuli non omittenda, ut quocunque modo humores viscidi solvantur, revellantur, expellantur. Caeterum haud contemnenda sunt decocta lignorum, florum Amicae. Inter speci- fica numerantur pulVeres No. 8. quorum usui interponenda interdum purgantia. f. 134. Pro tono fibrarum augendo, nervO-que optico stimulando laudatur vis electrica, Vapor spjritus vini, lavandulae, quo manus fricatae ad oculos applicantur. Huic scopo commendatum quoque est Balneum Vaporis ex aqua, in qua hepar coctum bovinum, valet Sc hic vividissimi luminis frequens in oculum ingressus. Sunt Vero haec omnia ut plurimum inutilia & cataracta ocius citiusve formatur, quae si matura, manu periti chirurgi amovenda , sive depressionesVe extractione, tuncque demum videndum, quid boni sperandum a cynspicillorum usu. Monen dum autem, caecutientes sive ante sive post cataractae operationem, non debere oculos ad scribendum, legendum vel aliud opus frequenter

SEARCH

MENU NAVIGATION