Joannis Saresberiensis ...

발행: 1848년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

conscientia. Dat tamen sperandi ausum, qui nos ignobilium et infirmorum elector ecclesiasticae libertatis professores esse permisit, assertores justitiae, et testes legis, asseverantis quod nec exilium, nec

proscriptionem, dummodo illa vigeat, pro ipsa fidelis

debeat sermidare omnes caussae nostrae tenos articulos juramentorum, quae a nobis exacta sunt, noSti

conceptionem, ut in hac parte diligentius explananda

non Oporteat immorari.

Sed sorte dices, quod pridem proposita mutabitur

formula juramenti nec cogetur aliquis in reprobarum consuetudinum verba iurare. Contentus erit exactor juramenti, si fidelitatis servandae sibi succincte et absolute verba praestentur: ita quidem ut non adjiciatur, idem eccle8ias et praelatorum obedientiam salvam fore. am, ut aiunt, istis nec vult nec voluit praejudicare. Quod nec exigitur juramentum. Verum si praejudicare non debet, quare necessariae ad salutem

observationis non licet fieri mentionem ' Si praejudicat, qua conscientia praestabitur a fidelia Consilium, inquis, sapientum est, tum Pro bono pacis et omni suspicione vitanda, tum pro adipiscenda materia gerendorum, ut necessariis et amicis quisque possit ossiciosus esse. umquid amicorum et nugantium familiarium favore, qui nos deseruerunt in adversis relinquendus est pater misericordiarum, qui nos consolatus est et consolatur in omni tribulatione, immo nec tribulationis nos permittit habere scientiam ρSuadent alii ut juremus, at ille consilium dat non jurandi cuinam putas esse credendum 8 Ego certe Dei, pro me incarnati et mortui, consilium fidelius et salubrius credo et illum frontis attritae esse non ambigam, qui suum duxerit praeserendum. Ut ergo caeteras majores, et tibi notas exilii et proscriptionis caussas taceam, quia pro Christo juramenta dissua-

22쪽

I166. EPISTOLAE. denti credidi, sum proscriptus cui quicumque non credit, longe periculosius proscribetur. Nam in comminationibus et promissis est aeque fidelis. Νec dico quod omne, licet a malo procedat, ait illicitum juramentum. Habet enim interdum veniam:

cui locus omnino non est, nisi quum occurrenti culpae ratio veniam impetrarit. Locum istum Praetereo, Deo,

potius discutiendum et conscientiis singulorum, ne siquid argutius, proni ratio suggerit, eloquutus fuero, in aliorum, et fortasse innocentium, qui juramenta praestiterunt, sugillationem videar spiritum effudisse. Μalo enim moderationis habena calamum cohibere, quam Divinae legis articulos congerere, qui etsi recte prolati fuerint, interdum non nisi ad subversionem proficiunt auditorum. Transeo ergo ad illa, quorum tu dedisti materiam, orans et obsecrans, ut non deficiat fides tua, nec credas spiritu eorum, qui suum eptunum sequentes, ipso mediante properant ad Pi tonem, et descendunt in insemum viventes. Loquantur interim quae voluerint, actitent se adversus Christum Domini praevaluisse in vanitate sua, perditio eorum adstat pro soribus, quorum gaudium est ad instar puncti, et gloria ignis, stercus, et vermis. Qua via, in brevi, Deo propitiante, scies et tinnient aures

eorum a sibilis et clamore fidelium, quibus pauperes Christi fuerunt in sibilum et irrisum. ec dubites,

nisi sorte tibi persuasum sit mortales non esse morituros, quin in sententiam anathematis reponantur, qui fraude tacendi et metuendi astutia meritos laqueos

videntur evasime.

Hoc autem amicis nostris, si qui tamen nostri sint, non fortunae, persuadere memineris, ut non eant super nos. Et utinam super se ipsos flere non debeant. Quia nobiscum agitauissimus, verbere tamen deducto, quomodo later serenissimus cum filiis carissimis

23쪽

agere consuevit. Caeterum tibi compatior, qui minorem securitatem in portu, quam in naufragio reperisti.

Sed si tibi Deus vel ad modicum patientiam dederit. quod tibi indubitata fide pronuncio, naufragi, de

quibus desperatur, citissime poterunt et volent opitulari. Sta ergo in ea conditione, in qua a Domino vocatus es, et saltem quatenus sine periculo potueris, divinae legis assertor existe Satis humanum est quod dico propter infirmitatem carnis nostrae. Quia nisi qui legis custodiam periculis omnibus anteponit, salvari non posse, testis est beatus apostolus, et tota concio persectorum. Scripsi homini pro quo sollicitatis et credo quod ab ipso per latorem praesentium de statu ejus, qui Deo propitiante bonus est, certior beris. Amicos nostros saluta diligentius, quorum nomina, sicut paginae subducta, sic animo portitoris oonfido multiplicatis precibus esse impressa. ΕΡΙSTOLA CXCIII. D BALDWINUM ARCHID. ExONIENSEΜ A. D. II 66.JBal in Emonteriri archidiacono. EXPECTATIONE longa suspensi, et impatientia desiderii aestuantes, nuntii nostri praestolabamur adventum, sperantes in reditu ejus nos amicorum diligentia foro vel iterarum solatio recreandos. Et quidem secus accidit, quum ille non retulerit tota vel apicem. echoc dicimus, ut aut caritatis desecium, aut negligentiam velimus in amicis arguere, quo tanto acerbius affligi conjicimus, quanto minus audent sua anguStias deplorare. Comprimuntur enim castigatione crudeli, puerorum more, quo Praeceptorum Severitas cogit, ut eductas doloris impetu, et extortas verberibus lacrymas redire faciant in sinum oculorum, ei

24쪽

II 66. EPIATOL E. latente sui sontis origines. etiebantur autem pericula conditionis nostrae, malitiam temporis, debilitatem Ecclesiae, rabiem persequutoris aedi latere sperabamus, quia iniquitas cohaerens talento plumbi, diu in summo stare non potest et Amorraeus citiuae validius eliditur, et detruditur ad ima teme, quum adimpleta malitia in excelsa prorumpit Amicis ergo compatimur, et Ecclesiae desolationem in regno Anglorum ingemiscimus. Et miramur quomodo abierit gelus tot religiosorum et litteratorum: quum vi unus et alter appareat speculator, qui juxta commonitionem propheticam audeat impio impietatem suam ex ore Domini nunciam. Impii ergo in facie speculatorum descendunt in insemum viventea, ut a speculatoribus, quia siluerunt, Sanguis eorum jure et merito exquiratur. Sed quid dicimus eos esso ex causa silentii puniendos sane quidam eorum sunt qui furem videntes currunt cum eo, immo praevii ductores et doctores ipsum in furta praecipitant, et rapinas, et suam ponunt in quovis iniquitatis symbolo cum impiis portionem. Quorum primus est Archisynagogus VeSter, et qui primo auro videbantur inducti, et columnas videbantur Ecclesiae, amplexati sunt stercora. Dederat eis argentum Dominus et aurum, et sicut ipse per prophetam conqueritur Ipsi in eo reperati sunt Baal, dum via verentur, hominem quam Deum, e colunt et erviunt creaturos potitia quam creatorie quod, sicut beatus docet Apostolus, idololatriae rectissima et certissima dissinitio est. amquod quisque colit prae caeteris constituit sibi Deum, ut alius venerem, libidini serviens, praeserat alius dum munera quaerit et retributiones, et intesrdum instaudes et in rapinas impingit, laveream veneretur: alius vento inflatus terram,oab inhabitet in supercilio Babylonis : alius gulam sequens porcum induat

25쪽

Epicuri. Quod enim de talibus scribitur, quoniam eorum Deus venter est, et gloria in confusionem, ad eastera quoque vitia probabiliter dilatata interpret tione protenditur. Unde et in Evangelio veritas docet, Deo etiammonae simul serviri non posse: et quod qui amicus seculi esse desiderat, Dei se constituit inimicum. Doctor gentium praeconatur et elamat, quia si hominibus placere vellem, Christi servus non essem et qui hominibus placent confusi sunt, quoniam Deus sprevit illos. Sed alia profecto Archisynagogi et complicum ejus sententia est, qui fraudulenta verborum interpretatione ad arbitrium, non ad mentem auctoris detorquent legem, eique nolunt suum accommodare intellectum sed id agunt

modis omnibus, ut quod eis libitum fuerit, divino quoque uri consentaneum videatur. Dicit enim quia non est Pro libertate Ecclesias decertandum. Sed fallax et salsa hypocrisis, quo progrederi. Quid haereses moliris et schismata nonne ab initio ascentis legis ad libertatem Dei vocatus est populus et AEgyptus intolerabilibus amicta plagis, quae Ecclesiam de antiqua et avita consuetudine, et sere per 300 annos obtenta vindicabat in servitutem y onne achabaei martyres pro libertate fratrum suorum laudabiliter et religioso sanctissimas anima posuerunt David nunquid non stravit Assophylum lapidibus dotonente congestis in peram pastoralem, ut Domini exercituum agmina ab indebitae servitutis jugo, ι religionis opprobrio liberaret sed quid pauca et Parva proponuntur exempla scriptura sere tota, iure in historii digesta ost talibus virorum illustrium

reserta ea monimentis. Duae autem causae sunt qua homines assectuo- aissime tuentur, et qua praeponunt animabus suis;

altera libertatis altera fidei et religionis. In tamen

26쪽

1166. EPISTOLAE. quae fidei est, creditur esse praestantior, et procul dubio justior est, adeo quidem ut et prophanae religionis homines hoc constantissimum habeant. amet Achab, quem reprobum fuisse constat, regi Syriae eum subjicere volenti semituti, argentum et aurum, servos et ancillas, et omnimodam supellectilem, uxorem, filios et filias, et tandem se ipsum incunctanter exposuit, et pro lege divina duntaxat non est veritus inire certamen. Quum enim ille vellet scrutari domum ut diriperet legem, contradixit ei Achab victoriamque promeruit. Quia etsi alias reprobus vel in hac parte Dominum honoravit, Pro qua ergo causa religiose contenditur, si non pro lege Dei servanda inempe haec iniquitatem prohibet, et pastoribus Ecclesiae praescribit, ut omnem ulciscantur inobedientiam. Sed fortasse Archisynagogus iniquitatem novit, quam Deus non prohibet aut quam nolit ab Ecclesias pastoribus increpari, et si fieri potest mandari vindictae. Hanc sane Μoyses et octor gentium non noverunt: sed praetendit quia Mannes arguebat Herodem in spiritu lenitatis, illicitum esse denuncians, ut fratria viventia abuteretur uxore. Quod utique dicens non tam imperitis quam ignaviae solatium quaerit, quum certum sit Iohannem ibi non gessisse personam pontificis, cui incumberet correctio delictorum, sed praeconis Verbi, penes quem erat duntaxat gerendorum denunciatio, et increpatio vitiorum Heliquidem corripuit filios, sed assectu potius et a suetudine patris quam severitate et auctoritate pontificis. Pro omni ergo divinae legis articulo contendendum est et potestatibus ascendendum ex adverso, et quicquid caritatem impugnat, quae legis est plenitudo, totis viribus subvertendum. Sed prosecto in figuram sacerdotii Deus tribum Leviticam a publicis iunctionibus, sicut in umeris legitur, immunem esse

27쪽

decrevit, et summi tantum pontificis dispositionibus subjacere. Abiathar quoque, qui Spiritu Sancto restiterat in disposition David, amotus a sacerdotio,

ea ratione sententiam mortis evasit, quia arcam portaverat, et praecedentis ossicii privilegio tutus diem expectavit satalem. Quod si clerus in privilegia tribus

Leviticae non succedit, et apostola vanus est, et sallaces omnes interpretes scripturarum. Ex quo liquidum esse debet omnibus justissimam esse causam

eorum qui pro libertat Ecclesiae dimicant, et preti siorem habent legem Dei quam sortunas, immo quam animas suas. Sed ortasse dicet aliquis, quid hoc ad causam vestri Cantuariensis, qui in causa Ecclesiae cessit apud Clarondonam et in pecuniaria conventus, in jure sibi conscius iniquitatis, et de praestigiis suis dissis , subterfugio imprudenti et impudenti suam quodam modo, immo plane professus est injustitiam, et partem justificavit adversam. Esto sane quodeesserit. Propicietur Deus episcopis, qui eum ad

hoc induxerunt, et circumventoribus qui eum eduxerunt, quum tamen justus esset metus, et Praesens, et

qni in constantissimum hominem caderet. Mittitur vobis epistola ejus, ubi pro se satisfaciat ex parte; sed quia deliquit, poenituit, consessus est, a domino papa absolvi meruit causa recognita, et ut Ecclesiam

Anglorum ab illicitis et extortis obligationibus absolveret impetravit. Qui ergo imitati sunt ut aiunti

delinquentem, quare Poenitentem, confitentem et satisfacientem non imitantur nunquid malunt in sordibus immorari, quam surgere, mundari et reparari

in pristinum gradum Sed causam veritus est ut objicitur pecuniariam, hoc quidem salsum est, sed judicum iniquitatem, qui eum iniqua sententia condemnaverant, parati judicare quicquid tyranno libuisset In eoque verecundia seculi nostri pepercit

28쪽

adimplere. Oamea erant Balaamitae excogitant qua arte maledicerent et condemnarent causam ui

benedixit Dominus. Suadebant mala fieri ut et venirent bona, et ad mitigandam peraequutoria ina niam pernici a P Maaionum et divini juria dis msatione admitti. Quod certum erat revocabatur in dubium, ut comicum Bud sere in omnium volveretur animis

Quod aero, n eis.

Quis enim meiebat quod rex ancellarium auum ab omni administratione et obligatione liberum reddidit ad regimen Cantuariensis Meleaia λ Cui ignotum eat quanta instantia illi caede amat Pallium impetravit λ quid postea promiserit, ut consuetudinea quaa

dicunt avitas, et revera pravitaisa sunt, admitterent plurimis notum eat Archiepiscopumtamen ad malitiam calumniatoria ex judierim iniquitat aut simplicitate, aut dispensatione quum tamen ad hoc vocatus non venisset, urgebatur ad litigandum, ad satis dandum, quum tamen Pollaeasor emet amplissimae rei immobilis, ut vix ex causa graviarimae infirmitatis ad deliberandum unius dieculae pomet inducias impetrare Antea tamin eum iniquo judicio condemnaverant, et quod Sede apostolica causa cognita retractavit Cujus retractationis apud nos privilegium extati onne

ergo judices potuit et debuit habere suspecto. sed

fortasse dicetur quod ipsos oportebat non de conscientia sua, sed de partium allegationibus ferre sententiam quia et Dominus Iudam, quem proditorem noverat, non condemnavit et mulieri in adulterio deprehensae pepercit, num nullus procederet Rccusator. Inde etiam ad informationem nostram dictum est, Ego sicut audio judico sed profecto audire ibi pro intelligere ponitur, ut pro rationabili

29쪽

motu animi sui decernat judex, interdum asserti nibus, interdum praesumptionibus utens ut numquam ex conscientia justus et innocens condamnetur, et si multitudo stare videatur in parte adversa. Νam scriptum est, In ntem et justum non Occides, quia adversor impium. Et alibi: Non sequeri turbum adfariendum malum, nec in judirio plurimorum adqui ces sententiae, ut a is declines. Si vero contra conscientiam, praesertim in praejudicium innocentis, sententiam tulerit, gravissime Peccat quia, sicut dicit Apostolus, omne quod non egi eaeide peccatum est. Salomon in causa meretricum conjecturali argumento utens condemnavit calumniatricem. Et Daniel in liberatione Susannae praesumptionibus revelavit malitiam sacerdotum. Quod si judices in causa domini Cantuariensis vigorem debitum habuissent, si lege praescriptam exercuissent diligentiam, si scripturas consuluissent in judicio, si potestati supra

modum et sas non detulissent, posset fortasse probabiliter argui qui illorum judicium declinavit. Sed

ubi suror omnia vindicavit, quis locus potuit esse Milona vel juri ante praesidem ductus est Christus Domini, Convenerunt principes Scr. et Pha adveτευε eum. Et prosecto praeses iste illo sub quo condemnatus est Christus, truculentior erat. Νam Pilatus id agebat exquisitis occasionibus, ut Christus evaderet accusatus hic autem operam dabat et diligentiam, ut innocens accusaretur et damnaretur Christus. Ille ne sub eo judice puniretur, Christum transmisit ad Herodem, ubi vel contemptus evasit Christus, remissusque est indutus veste alba: hic modis omnibus agebatur ne quocumque modo Christus evaderet. Dicat vir amator veritatis quicumque audet coram Deo, cui de hoc testimonio in districto examine redditurus est rationem, dicat certe, si audoi, quod archiepiscopus ibi ma-

30쪽

I166. EPIATOL E. Is litiose quod ad calumniatorem et complices suos, et fraudulenter aut debiliter quod ad judices tractatus non est, et contemptibiliter, quod ad Ecclesiae dignutatem, et ignominioseu et ipse competenti securitato recepta ad judicium revertetur. Dicat ergo probus vir et discretus hoc, et ut consilio ejus adquiescatur facile obtinebit. Nec est credibile, quod etiam archisynagogus vester aliter sentiat, licet contrarium praeducare non erubescat sed ipse et omnes sui sic dentium soliditate gaudeant, sicut eis respondet conscientia,

quod juste et ad honorem De Ecclesias ibi tractatus

est archiepiscopus, et omnes qui archisynagogo consentiunt simili versentur in calculo. Quia ergo archiepiscopus semel iniquam sententiam reportaverat, et videbai ex malitia persequutoris et debilitate judicum imminere nequiorem, declinavit judicium, causam transferens ad audientiam ejus, qui fidelium Omnium judex est a Domino constitulus, et locum adiit, cui specialiter mandata est omnium sacerdotalium decisio causarum. ec hoc de jure imperatorum aut canonum, sed ipsius Dei auctoritate dicentis per ΜΟΡsem: si di cile et ambiguum apud te judicium esse

perapexeris, inter avuinem et anguinem, causam Et causam, lepram et lepram, lo. Mende ad locum

quem rimini Dominus, adaacerdote Letitici generia, et ad judicem qui praefuerit tempore illo, etiari suo eumque dixerit tibi, sequerisquesententiam sacerdotum: Qui autem superbieritnolena obedire sacerdotia imperio et decreto Didicia qui eo tempore miniεtrat Domino, morietur homo ille, et aufere malum de Israe Ecco

quod a judicio sacerdotum nec causam excipit, nec personam, licet alias per se ipsos, alias per ministros vicarios Ecclesiae decidant sacerdotes. Nonne in Per Sona sacerdotum, sicut Ecclesiae doctoros fideliter tradunt, Jeremiae dictum est Ecce constitui te hodie sup

SEARCH

MENU NAVIGATION