Mundi lapis lydius, siue, Vanitas per veritat falsi accusata & conuicta

발행: 1639년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

VANITAS

VERIT A S

Infirmissortia ce L

52쪽

IC . EVS immortali, quae demum insania est si Vubustum haec non est Quis nisi dignus Anticyris, s serti adversario, quis firmo carcere gavisus est umquam Zquisse belluis proximum quis pa--' rem,quis inferiorem gloriatus est

gloesia. blenim per robur, Insignem corporis agilita-

ter intelligis .finge te Athalantae, finge Ladoni,

ram ho finge Mercurio pare quantulum hoc est leporis,

se quantulum aVis, quantulum ventici Et hoc adde.... Caeli velocitas te praecurrens, ad senium te ad . '; mortem applicat illud tibi cursum eripiet, motum ista Prima aetas stimulos habet , framos ultima eo curritur, ubi non curritur. in vero firmitsimam membrorum compat

robestica gem accipiS quantulum nocequi est,quantulum

leonis, quantulum elephanti, quantulum naVis, quantulum trabis At equum tamen debilitat, perperam infixus ungulae clavus - leonem gallicantus perturbat, i phantem irrepens probo-h scidi musculus Navem ventis indis, remiS elis actam echenatis, semi pedalis pisciculus ne quid de altero limacis non aSsimili dicam immobilem retinet, solus elementorum atque hominum Vim retundens in nullo quidem actu alio, quam

navigii

53쪽

havigii postibus adhaerendo Trabem denique,etsi is, aι, pontis sublicii aut illius domus cujus insana mole non modo prodigos omnes, sed seipsum quoq;

superavit Nero onere sustentato nobilis sit, sensim sine sensu, edentula teredinis promuscis in pulverem ac in nihilum redigit. Vsque adeo verum est quod dixi, Infirmis fortia cedunt. Et meliora tuo spondes de robored falleris. In magnam virium fiduciam magnis viribus ta et accingitur fortuna; dcinterdUm e aequo congre- di indignans, ut ostendat quam fragile animal est v, homo, dum sibi etiam robustissimus videtur, gigantaeos viros levi proclio conficit. Milone ipsum . cunctis celebratum palaestris, arbor una det1nuit, lacerandumque feris objecit Anacreonti acinus, Fabio Maximo pilus, Philistioni risus ipse, parvus i , ingentis luctae victor animam ex tot sit. '' 'Vis candide tecum loquar Quidquid mortali tibus est roboris, id omne vel unius febriculi spo. lium est, atque adeo infirmum, ut infirmitas ipsa ---- sit longe robustior.

54쪽

VANITAS

A legos forma.

VERITAS

Pubhra domis cineris.

55쪽

EN habes pomum, quod, ab infami originis

suae busto, Gomorrhaeum Vocanto pomum, inquam, si speciem attendas, penicillo,clion β bore caeso, non terra genitum , at si medullam disquam habet, non e carne, sed cinere. Habes alte se 'rum e busto bustum habes domum pulchram sed cineris plus dico;habes aptissimum elegantis sermae typum Mendacii me reum age, si,vel teste

tefallo. Vides illum nostri temporis Paridem , vides hanc Helenam quid comptius i quid venustius h fiquid miraculo propiusci Apollinem illum putes nisi fides prohibeat; collatae cum hac ratiae,

gratia careant adeo serena frons est, adeo illustres oculi, adeo rubescentes ad gratiam genae, adeo cilia in ridem decenter infleXa, adeo collucens auro vibrata caesaries, adeo suis Omnia numeris absoluta. Video, inquis, insolentis gloriae luce praestri ctus, atque adeojam non meus, eXclam . O pro- ndigium prodigium,inquam,in quod omne omnium elegantiarum dotes natura prodegit iere jam non tuus, quia tui-ipsius nescius. Sed age, detrahe formae pulcherrimam cuticu-

μι lae

56쪽

1 larvam, ivestigio detectus, oculisque vel solis haustus Gomorrhati hujusce pomi cinis, illos

sibi, te tibi reddet. Tam facile mors vitae medicinam facit. Non credis λ Consule tumulum testo siqui timi, Graecia, α ω ι mi μα, corpus sepulchrum est.Consule mortuos,& cum Damasceno move discipulo magistrum te referes Muti quidem hi Doctores sunt sed disertissime loquuntur;& docent. Audi defluit hic, unt, flava caesaries, frons squallet,livent genae, stupent oculi cervix languet, rigentu ManUS, pedes subsidiunt, omnia in sordes cine- rem abeunt; juxta fatale supremi Iudicis decretum Punis es minpunerem relaerteris. An non igitur recte tibi de forma corporis eximia superbienti respondi, Pulchra domus cineris in Ethaec quidem non tuis usibus apta, sed hostium, ui in te non te sed se diligunt. Vere domus cineris nerat, quae per se ita stando durandoque consumitur, di in nihilum redita neque tantum gaudii florenstulit, quantum deflorescens horroris Vere domus cineris, quae, ne sola ruat, improviso funere simul

hospites suos obruit, vix detecta Europam Asiam ruinis implet & cinere. Vere igitur pomum Gomorrhatum, hoc est al- z terum e busto bustum.

57쪽

VANITAS

I m patria.

58쪽

Iillustris tibi patria est, perque te fulges est,

a patrI

i, itast id quae suas sibi lauo es arroget, tuisque partic, pet, ne dicam deroget. Quod enim eam salubris aer,clari sente S,mar

mihi ab

icatebrae, argenti venae, incolarum numerus, sub

structionum moles, divitiarum copia, ac demulsitus ipse nobilitet mihil hoc tibi laudis accumulat,sed illi quidquid vero bene gesseris, primui quodammodo patriae laus erit. Testis Themistocles, testis communis enco-miastis omnibus praeconii stylus quin imo, plus hic negotii habebis, ut in lucem venias fulgent enim minutiora etiam astra per noctem , ad solis autem radios hebet Bootes Lucifer. Sin autem illustri in patria obscurus agis, quid

uisis ii Iblata Illa patriae, praeter tenebras,adrerat Urom

ptius in luce notaberis , claritas ipsa te prodet, praestabitque, ut latere nequeas, si velis. Ita jucun- M.t Lia dissimum tibi vitae latibulum, ac secretus rerum

et trames eripietur Quidquid ages,eris vulgi fabula,

pudebitque tantorum testium. Inter tot oculos nullae sunt latebrae. Multos habuit claritas magnae urbis obscuros, quos

59쪽

quos abunde claros parvi ruris obscuritas habuisset. Nihil aeque maculas detegit, quam splendor illustris.

Age vero : Quid refert Atheniensis sis an Se ryphius, ii Athenienses virtute prie vertis Θ Melius dis incola

est sua, quam patriae gloria clarum esse. Recte Themistocles Seryphio cuidam inter urgia Obji h.

cienti, eum non sua sed patriae laude celebrari,in ta respondit: Neque hercule aut ego obscurus, si Se-ryphius aut tu,si Atheniensis,clarus esses. Adde, quod magna sunt magnae urbis incbm moda Distat templum,distat forum: illud animo', .nocet,hoc corpori. Distant opifices, atque amici, α . quos laboriosum visere,negligere inhumanum est atque noXium. Quocumque ire decreveris, ceu peregre profectiarus,domui tuae disponas oportet. Quid si, ne aberres, serro ac magnete iter agen dum est Hac eas facilius,hac rectius; hac cUriam, hac theatrum,hac macellum vites. Hi,&mille alii sunt magnarum urbium scopuli, quos inter fluctuans,domum tuam,quasi alterum orbem,petis. Vide quas non molestias .Qua non curaS UaS non pariat Umbras illustris patria Habes Itaque non laetitiae materiam sed curarum Dubitas Da mblemate disce. Quaeris cur tantaS UrbS, quam qui

SEARCH

MENU NAVIGATION