Constitutiones Congregationis Clericorum Regularium ab Alexandro Peregrino Capuano Congregationis eiusdem presbytero commentarijs illustratae

발행: 1628년

분량: 471페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

IO. Prooemium.

ciderunt, tamen ijs, qui voluntarie se obligant ad aliqum poenam , potest eis dari talis poena sine culpa, Bandinellus in loco praeallegato. Et tales sunt Patres , & Fratres nistrae Congregationis, qui voluntarie in professione se obligauerunt talibus legibus, Promittendo obedientiam,& reuerentiam debitam secundum regulam trium votorum eiusdem Congregationis. a. S. Praeterea poena intelligitur, aut laxata in nostris Constitutionibus, aut laxanda a Superioribus ; quia regulariter, quando poena a lege non est taxata contra illius transgresseres, arbitrio Superioris est taxanda . Pa-

a. s. s. Tenetur tamen sub culpa Religiosus subditus exequi poenam a Superiore sibi impositam pro transgre

sone Constitutionum i ita Toletus in instr. iacerdo. lib. g. c. I G.n. i Syl. verb. Religio. o.q. o Corduba in Regula S.Fr cisci c. loq i. dicto 6. realij, quos refert,&sequitur Sancheet in Praeceptis Decalogi lib G .c. 2.nu. s. Si vero esset taxata a leget, non teneretur illam exequi,

sed pati tantuin post condemnationem , si esset corporis afflictitia, ut carceris, &c. ita SIl. v. Religio. i. S. ia. in principio. a. s G. Supradictae poenae,quae imponi solet pro trasgressione Constitutionu. aliquae sunt leves, & aliquae graues . Leues sunt notatae in Decreto Capituli Generalis annii Gai. quod est p. 3 c. O. n. i. tenori S sequentis.

Statuimus leuiores esse poenas hasce in transgressores rerum leuium Constitutionum , Decretorum ,

et Ordinationum, tum Capituli Generalis, tum ceterorum Superiorum nost 'rum , videlicet, in medio refectorio genibus flexis comedere: Pane tantum,&aqua vesti: Pedes Fratrum deosculari: Vasa cibaria

c tergere:

22쪽

Prooemium 1 i

tergere: ac ceteris huiusmodi regularem mortificationem prae se ferentes , modo pro singulis culpis ne ultra sexies infligantur. Illas, tum Superior, tum qui locum tenet Superioris pro tempote, absque etiam vocalium consensu imponat: Ab ijs ad ceteros etianostrae Congregationis Superiores appellatio non

admittitur . In earum irrogatione non tenetur Superior iudicialiter inquirere de culpa, acta conficere, testes euocare, sententiam in scriptis serre, lataeq; poenae rationem reddere ; cum huiusmodi sint apud Religiosos viros mortificationis; humilitatisq; potius exercitationcs, quam poena'. a. S. T. Graues poenae sunt notatae in Decreto, quod est P. 3 cap. s. nu. a. teuoris sequenti, .

Statuimus poenas grauiores in transgressores rerum grauium nostrarum Constitutionum, Decretorum,& Ordinationum, tum Capituli Generalis,tum ceterorum Superiorum vel in quoquo pacto grauiter Superioris arbitrio delinquentes, censendas esse

hasce, nempe a coiiciendo Sacro etiam Vocales peritimestre interdicere, loco pro sessionis eos, qui Vo. cales non sunt per semestre priuare. Sacerdotes ad vocis ferendae suffragium non adhuc propositos missarum ministerio mancipare. Fratres laicos per trimestre detinere in carcere . aliasq; eiusmodi dependere poenas, quas Praepositus irrogabit ex consensu maioris partis Vocalium suae domus,vel Visitatorum visitationis tempore, modo delictum sit per mensem 3 , ante rum

23쪽

ia Prooemium.

ante visitationis tempus, & non ante perpetratum, nec de eo quovis tempore ante visitationem aliquid fuerit a Vocalibus actum. Ab eiusmodi poenis cernimus non dari ad Superiores nostros appellatio nem . nec Superiores de eiusmodi culpis teneri acta conficere, nec forensem exequi formulam, sed ore,

S extraiudicialiter facti veritate inspecta delinque rem de suo errato monere, ut si quid in sui defensionem habeat, exprimat, ac deferat. ac demum sim: plici facti enarratione, poenaq; irro a scripto prolata a se, , Vocalibus , sive a Vultatoribxis visitationis tempore, ac nominabus subscriptis, regularem poenam dependere , auctograph um in Archilip suae domus seruare, exe inplar vero ad P. Generale transamittere in Archi uo Romano recludendum. Deci ramus autem nemine per huiusmodi grauiores poenas regulares, aliquam iuris, aut facti infamiam incurrere, sed tantum regulari disciplina fore emen

datum

a. S. g. Sed circa hoc Decretum, haec sunt aduertenda . Primo, quod Praelati Superiores sine iusta, & rationabili causa non possunt, nec debent indulgere, aut tollere poenas impositas ab inferioribus Praelatis contra eorum volsitatem, nisi per viam supplicationis in casta,quo illam iniustam esse repererint. Et ratio est, ne praelati ordinarii des. piciantur. ita habetur in Conc.TDd. sessi i . c. i. & docet Ludovicus Miranda in suo Manuali praelatorum t. a. q. 3o.*rt. 1 t. concl. I in fine. Postquam vero Praelatus inserior

functus fuerit officio suo, poterit superior Praelatus relaxa te, idem ubi supra

24쪽

Prooemium. 13

a. S. v. Secundo, quod Transgressiones graues possunt esse sequentes , ( quae in alijs Religionibus xales reputatae sunt, ut apparet in Constitutionibus ordinis Praedicato tu

distinctione I .c. I .tit. de graui culpa,& c. I S. eod. titulo .

Si quis cum aliquo grauiter contempserit: vel opprobrium , vel iniuriam dixerit. Si quis mendacium perniciosum de industria Praelato, vel alteri dixerit. Si quis murmuret. vel detractet de Patribus, & Fratribus, & multo magis de Superioribus , etiam finito officio. Si quis literas miserit,uel sibi missas legerit, siue aperuerit a bique licentia Praelati. Si quis per contumaciam, vel manifestam rebellionem inobediens Praelato tuo extiterit,uel proterve contendere ausus fuerit. Si quis leuiter percusserit Fratrem. Si quis rem sibi donatam, absque sui Superioris licentia sibi appropriaverit, vel alteri donauerit. Si quis de die extra domum etiam cum Socio, absque licentia sui Superioris exierit, dato quod aliam culpam

non commiserit.

Si quis inhonestatis grauem suspicionem dederit , &aliae similes. a. S. I o. Tertio aduertendum est quod si aliqui iudicio Praelati, & Vocalium domus sunt pernitiosi communitati,& sine graui periculo , vel scandalo, in communi tolerari non possunt, in carcerem sunt recludendi, vel si in eo sint, non sunt liberandii nam utilitas communis est praeferenda utilitati unius cap. Resecandae. et . q. 3. Magister Vincentius Bandellus in Comment. Constitutionum Dominicanor se. dist. i.c. is lit. b. versiculo. si aliqui sunt, fol. 6 s. col. a. sed ab A. R. P. nostro Generali , & suis m. PP. consultoribus

supradicta fieri debent.

25쪽

1 Prooemium.

a. S. II. Quarto, quod si Praeposito locali videretur carcerandum esse aliquem Sacerdotem, vel vocalem perpaucos dies pro aliqua impertinentia,vel manifesta inobedientia, vel ad vitandum scandalum, pos et hoc facere cuconsensu Capituli domus, & PP.Visitatorum, tempore visitationis, ut in praesenti Decreto absque processus sed non sine graui causa debet ad hunc actum deuenire. Nec obstat praesens Decretum, quod poenam hanc taxet pro Fratribus laicis, quia sint exempla, quae demonstrant quid regulariter agendum sit, sed non constringunt, ut contra alios fieri non possit in aliquo particulari accidenti. l. scire oportet. S. fin Ede excussi tutorum. l. damni

insecti stipulatio pertinet Ede damno infecto . Christoph.

Portius Instit.Tit. Quibus modis re contrahitur obligation. a. in princ.Tuscus i. g. lit. E. conclus fg fol. s. a. s. ia. Quinto est aduertendum ibi, Ex consensu materis partis Vocalium . Hic primo dubitari potest, Vtrum iste consensus dari debeat per vota secreta, iuxta Decretu

p. s. c. .Du a I. an per vota manifesta 3 Respondeo , quod

dum agitur de poenis imponendis debent scrutinari rationes, quae pro, & contra reum faciunt, & proinde per vota manifesta dari debent i quja rai io unius potest ad se trahere votum alterius: Et Iudices hoc modo proferre solent sua vota, quando plures sunt, & non secrete . a. S.I3. Secundo dubitari potest . Ponamus, quod Capitulum Domus determinationem faciat contraria opinioni, & voluntati Praepositi; Vtrum pollit Praepositus relicta illa determinatione, reo imponere aliquam poenitenu, tiam regularem ex illis, quas ipse solus impone re potest, ut in praecedenti Decreto primo 3 Respondeo, negative, sed tenetur sequi determinationem factam a maiori parte Vorcalium: Et ratio est, quia conuocato Capitulo,& proposita causa in Capitulo, iudicauit culpam rei esse grauem, taper

26쪽

Prooemium.

per consequens Vocales esse Iudices illius causae, & eorum votum in hoc casu est decisivum, & non consultiuum, Vnde discedere non potest a determinatione facta a maiori parte Capituli, sed illi stare debet. a. S. i . Sexto ibi, Mari delictum sit per mensem, es et Hic dubitari potest quando incipiat currere iste mensis, ante ne visitationem Prouinciae , an Domus, ubi est commi L. sum delictum E Respondeo,quod intelligitur mensis ante. quam incipiatur visitatio domus in qua commissum est delictum, quia si alias intelligeretur, castigatio culparum perlongum tempus differreretur , quod est inconueniens. a. S. I s. Praetera dubitari potest, Quot dies debeat habere iste mensis 3 Respondeo, quod debet habere triginta dies s primo , quia mensis regulariter pro triginta diebus accipitur,l.ubi lex. ff.de Reg. Iuris . secundo, quia quando fit mentio mensis , in dubio de mense triginta dierum intelligitur, secundum Bariolum in i Cum basextus sis de verborum signis & Baldus in Authen. qui semel. C quomodo& quando Iudex, ct in l. eos.C.de appellat.& Socin. in Regula a I S. a. S. 16. Septimo ibi, R ularetis pararam dependere . Si Praepositus localis, vel Generalis vellet expedire aliquam caulam regulariter , & reus vellet expediri iudicialiter ivtrum teneatur Praepositus illam iudicialiter expedire &e contra,si reus vellet expediri regulariter, & Praepositus iudicialiter, Vtrum teneatur regulariter illam terminare pRespondeo,quod a principio stat in arbitrio Pi aepositi, quia

quae a lege non sunt determinata , arbitrio Iudicis sunt determinanda, c. De causis. S i . de ossic. Deleg l. i. E. de Iure delib.Nauar. consit 63.de Praebendis. Cardin Tuscus lit A conci . et inu . . nisi delictum sit ita graue, quod det ure, iudicialiter causa sit terminanda . Si Iudicium est incoeptu

iudicialiter cum Assessore, & voto Capituli Domus, dc in Progressu

27쪽

is Prooemium.

progressu causae colligitur, delictum non esse tale , ut mereatur reus puniri poena iudiciali debet iudicialiter termi, nari causa, imponendo reo aliquam poenam regularem, pro qualitate culpae: Si vero incoeptum est regulariter, cEVoto Capituli Domus,& in progressu informationis detegitur delictum esse graue, & proinde iudicialiter puniendum, potest Praepositus cum consensu Capituli, de consilio Assessioris iudicialiter mimare processum , & iudicialiter causam terminare . Nam Iudex iuxta probata se regulare debet. l. illud. st de officio Praesid .l Res aliena. C. de rei

vendicat. a. S. II. Quaeritur utrum Capitulum Generale nostrae

Congregationis, cui commissa est facultas codendi nouas leges, & veteres abrogandi, possit nouas leges statuere obligantes nos ad culpam mortalem, dum nostrae Constitutiones non obligant nos ad culpam , sed ad poenam

In hac difficultate tres inueni Doctorum opiniones,quae applicari possunt ad nostrum propositium . Prima opinio est multorum Theologorum ( quos infra referam) qui docent non posse Capitulum Generale condere nouas leges obligantes suos subditos ad culpam, sed

requiri singulorum consensum. Probant suam opinionem, primo quia, sicut nemo virtute suae professionis in una Religione emissa,potest compelli,ut transeat ad aliam Religionem aristioris Regulae: Eodem modo no potest in sua Religione ad arctiorcin vitam obligaru, sed nos virtute nostrae professionis non obligamur ad culpam pro obseruantia nostrarum Constitutionum: Ergo Capitulum Generale non potest nouas condere leges, quae obligent nos ad cubpam, quia obligarent nos ad arctiorem modum vivendi, ad quem non tenemur mirtute nostrae professionis i & periconlequens absque singuloru consensu id facete no potest. Secundo

28쪽

Prooemium. 1

Secundo Capitulum Generale nostrae Congregationis potest condere nouas Ieges,& veteres abrogare : Ergo par est potestas condendi, & abrogandi : Sed leges quas p test abrogare non obligant ad culpam, sed ad poenam tantum; Ergo, & nouae leges, quas statuit non possunt nos obligare ad culpam, sed ad poenam . Tertio. in Prooemio nostrarum Constitutionum habetur Superiores nostrae Congregationis habere facultatem praecipiendi, & suis praeceptis posse obligare subditos ad

culpam etiam mortalem: monentur tamen ne temere alia

quid praecipiant, & ut abstineant a multitudine praecept rum , ne laqueum subditorum animis inijciant Ergo si intentio Fundatorum nostrae Congregationis fuisset, ut Capitulum Generale posset condere leges, obligantes nos ad culpam, expressissent, sicut expresserunt de Superi

ribus .

Quarto, Cum hoc negocium tangat omnes, & singulos professores nostrae Congregationis, sequitur quod iumta regulam iuris, debeat ab omnibus, & singulis professis approbari , c. Quod omnes tangit de reg. iur in o. Hanc opinionem sustinent D.Tho. in a a. q. IO . art. s. in resp. ad tertium, & q. I SG.ari se &Quodlib. Io .art.io. Gerson lect s. de Vita Spirituali alphabeto.6 a. lit. Ricirca finem corol. is. S. Bonaventura in a sent dist. t. 3 q a. Durandus ibidem. q. . & Carthusianus q. 3 S Antoninus in J.p tit io c. I. S P, & I S. Turrecrem. In expositione Re gulae S Benedicti tu s. Rodriqueet t. a. Regular. quaest. q.22, art. S.& q. S.art. s. & r. 3 q Iy art. 3. Valentia. in et a. D. Tho disp. . q. 3 puncto et S. Addit. & disp. io.q p s. S. Nunc vero, & alij, quos refert Io de Salas in suo tractatu de legibus disp. s.fcct. Ia,nu. ST. Secunda opinio est Canonistarum , quos infra referam,

qui oppositam tenent sententiam , nempe posse CapituluC generale

29쪽

1 8 Prooemium.

generale instituere leges obligantes singulos ad arctiorem modum uiuendi: Nec requiri singulorum consensum , ex qua sequitur posse condere leges obligantes subditos ad culpam etiam mortalem , lato quod Constitutiones non obligent nos ad culpam. Probant suam opinionem. Primo ex c. unico de statu Regularium lib. 6. ubi Monialibus prosessis indicitur clausura sub praecepto, quae non erat in Regula, & arctiorem eam facit ; & idem praecepit Concae Trident. sessi et s .c. s. de Regularibus, Pius V. & Gregorius XIII. in suis Bullis . Secundo, qtia in Voto obedientiae intelliguntur leges,& ordinationes, quas facere possunt Praelatis Elgo eo ipso, quod sunt faciae tenentur subditi ex voto obedientiae

illas seruar .

Tertio, probari potest, quia Capitulum Generale habet iurisdictionem ordinariam in suos subditos , & eandem, quam habent Episcopi in sua Dioecesi in subditos suos, ut docet Victoria in sua relectione de Potestate Ecclesiae q. r.

nu . . s. & Soto in .sent .dis .et .q I. art. , quos refert , &sequitur Miranda in suo Manuali Praelatorum to. r. q. 13. art. s. & habent a iactoritatem condendi leges, ut patet in Prooemio nostrarum Constitutionum. S. Nemo autem. Sed

leges eo ipso, quod publicatae sunt ex genere suo obligant

ad culpam venialem, vel mortalem; Ergo Capitulum G nerale habet auctoritatem condendi leges obligantes singulos ad culparim. Quarto in prooemio nostrarum Constitutionum;quamuis declarctur nostras Constitutiones non obligare nos ad culpam, declaratur etiam non deesse potestatem nostris

Superioribus obligandi suos subditos ad culpam etiam peccati mortalis, quod potestatem in praxi posuerunt Patres Capituli Generalis anni i6io. itii a. & isi s. & hanc opinionem sustinent Innoc. in c. super eo de Regularibus. &ibidem

30쪽

Prooemium.1 s

ibidem Pa not. Vincentius, de Hosti e tisis, Praepositus in c. ante triennium , vers tamen si per statutum, dist. 3 i. glosin regula, quod omnes de reg. Rir. in s. Io. Andreas in c. Ioannes. S. sed nunquid Papa de Regularibus. Fel in in c. ad LOstram. S. secundo considera nu . . s.& s. de appellat. dc alii, quos refert Ioannes de Salas in suo tract. de legibus disp. 8 .sin. ia nu. s 8. & VasqueZ in I. 2. D.Tho. q. y s .art. a.disp i s .c. . sub nu .a . S. oppositam sententiam. lTertia opinio mihi videtur media inter dictas opini nes, & il lam proprie probat tex. in c. mico de statu Regi lar. in o. si recte consideretur . di illam tenent Sylu in ver-ho Religio o. q. 6.nu. 6. vers. ego vero dico, & c. Angelus, verbo Religio nu. so. Ioannes de Sala in suo tract. de legibus disp. X lect. r a. nu .s 8. ibi, Mihi placet, quod ait Syl. de

Gabriel Vasqueet in i .a. D. Tho. disput . I fg c. . DU. 2 sidcSancheet in Praeceptis Decalogi to. a. lib. d. c. a. per totum.

Pro decisione propositae disticultatis statuo infrascriptas Conclusione s. . Prima Conclusio. Capitulum Cenerale nostrae Religionis, vel eius maior pars , apud quod est pol cstas condendi leges, potest pro temporis occasione, vel alia iusta de cau. se , si iudicauerit medium simpliciter necessarium ( quod raro accidere poterit, quia per praeceptum generale,quod licite facere potest, poterit cogere subditos ad dictam ob seruanti condere legcs, quae obligent suos subditos ad

culpam etiam mortalem pro obseruantia alicuiuS rei per tinentis, vel accommodatae ad obseruantiam trium votorum, siue sit expreta in Constitutionibus a Sede Apostolica approbatis ( quae loco Regulae apud nos sunt siue non e Et etiam pro ob eruantia alicuius Constitutionis(si viderit communiter non obseruari) vel alterius rei, quam aliquomodo ad eius obseruantiam iudicauerit necessariam; (cum implicite , de indirecte contineatur in Regula) dato quod C a ex

SEARCH

MENU NAVIGATION