Constitutiones Congregationis Clericorum Regularium ab Alexandro Peregrino Capuano Congregationis eiusdem presbytero commentarijs illustratae

발행: 1628년

분량: 471페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

ro Prooemium.

ex sua prima institutione, nostrae Constitutiones no obibgent nos ad culpam , sed tantum ad picnam . Probatur primo. Ex Breui Clem. VII. facto in fundatione nostrae Religionis , ex quo clare liquet potestatem , quam habet Capitulum Generale nostiae Religionis condendi leges non esse limitatam ad condendas leges non obligantes ad cu pam, sed ad poenam tantum . Nec etiam esse limitatam quoad materiam, sed esse stinplicem, condendi Constitutiones. & Statuta de omnibus, & singulis , quae ad huiusmodi vitae propositum clera caliter vivendi

conducere videbuntur; licita tamen , &. honesta . rationabilia & bonis moribus ac Sacris Canonibus non contraria,& pro tempore iactae corrigere, retarinare, re in parte,vel in totum mutare, & de nouo alia instituere .

Secundo probatur ex c. unico de statu Regularium lib. C. ubi Monialibus praecipitur clausura, ad quam non erant obligatae ante professionem, tamen quia expediebat ad obseruantiam castitatis fuit illis praecepta. Tertio probatur ex Clementina, Exitii de Paradita, de

verbi signit S. declaramus,dc dicimus, &c. cuius verba sunt haec , Declaramus, et dicimus , quod dicti Pratres, non solum ea in tria oota nudes, O absolute accepta ; ex professione Aa Rogulae obligamur ; sed etiam tenentur ad ea omnia implenda, qua sunt peramentia ad ea , quae regula ipsa ponit.

Quarto. Non minor est potestas . quam habet Capitulum Generale nostrae Religionis te spectu totius Religionis ad edendas leges,& statuta, illa, qua in habent Praepositi particulares Domorum in suos subditos ad imponenda praecepta: sed Praepositi particulares Domorum possunt suis praeceptis, quae expirant finito ossicio, vel ipsis mortuis . obligare ad culpam etiam mortalem (vt patet ex Prooemio Constitutionum S. quamuis autem) omnes suos

subditos vel aliquem illorum cum potestas sit indefinita)

32쪽

Prooemium. 22

pro obseruantia alicuius rei pertinentis, & accommod ead obseruantiam trium votoria, vel pro obseruantia C. Wistitutionum , vel alicuius Corallii utionis, si ita videi in t ex .pedire. cum ipsis incumbat procurare, ut in loco tibi iii iecto , perfecte aeruetur Regula, re eam collapsan restaurare, & ideo possunt eis imponere pretecepta necessaria, quae ad eum finem conducunt, tanquam implicite, seu indirect e contenta in Regula, ut docent communiter Doctores, quos refert, & sequitur Sancheet in Praeceptis Decalogi , tom a. lib. 6.cap et . nu. O. sol mihi s. Ergo, & idem facere poterit Capitulum Generale per legem , vel statutum rei perui totius Religionis, cum iudicauetat medium simplici

ter necessarium L.

Quinto. Haec Conclusio est communiter ab omnibus Doctoribus approbata, tam primae, quam secundae, de tertiae opinionis . Secunda Conclusio, Capitulum Generale nostrae Cot gregationis , vel eius maior pars , apud quam est potestas condendi leges, si viderit obseruantiam nostrarum Consti. . tutionum esse relaxatam (quod Deus auertat & iudica, uerit expedire obligare subditos ad culpam etiam mortalem, pro eorum obseruantia. ut ad pristinam obseruantia nrestituantur, poterit per viam praecepti generalis hoc facere . Probatur.

Primo, quia subi jciens se quis alicui ad aliquem finem, se quoque illi subiicit in iis, quae necessaria sunt ad illum finem , quale est regulam collapsam reformari . ita Salon

est, quia eadem est ratio finis, & eorum quae tendunt ad finem . l. oratio. c. de sponsalib. I Secundo . Sponte profitens in sua Religione . se ira Re gulae, ac vitae Religiosae subiecit , ut paratus esse debeat quantum ex se est ad conseruationem ipsius procuranda

33쪽

. Prooemium.

et a

Vnde si bonus Religionis status collapsus sit, tenetur pati

ut instauretur; & per consequens tenetur Constitutiones sic instauratas obseruare . ut docet Sylv. v. Religio o.q. 6. Tabiena. v. Religio. q. at .nu. et a. in fine. Gabriel Vasque et in I. a. Detho.q. OS .art. a.disput . IS cap. .ntam. 2S. 26. &a . Sancheet in praeceptis Decalogi t. a lib. 6.c. a. n. 3 s. Tertio . Omnes rationes allatae ad probandam primam Conclusionem, probant etiam, & hanc . Quarto. Haec Conclusio est definita in Concit. Tria sest a s. c. i. sub decreto de reformatione Regularium, ubi sic habetur: Sancta 'nodus nece sarium esse censuit quo factous es maturius, ubi recapsa es vetus, ac regularis ae si ina in a retur , cst conisantius, ubi construata es perseueret praespcre,

Dixi per viam praecepti,& non legis generalis , quia dum praecepto ( quod eis licitum est possunt malo occurrere, non possunt per viam legis hoc statuere, quia in perpetuuligarent conscientias subditorum , & per consequens ad

asperiorem vitam contra eorum voluntatem ; Nam votum

non obligat ultra intentionem voventis : Et ipsi in professione non habuerunt voluntatem obligandi se ad obseruaut iam Regulae obligantis ad culpam, sed ad poena tantum. Non tamen desunt Doctores qui dicunt posse hoc facere etiam per viam legis, ut sunt Innoc. in c. stiper eo. n. I. vers Austeritatem de Regularibus. & ibi Anton. num s. in fine . Cardita nu. a. q. . Anchar. nu. . Abbas nu G. Albericus in suo dictionario verbo Religio et S. vltimo. Fel in in c. cum omnes nu i s .vers. pro qua fallentia de constit. Gabr.Vasqueet in I. a. D. Tho.q ys .art. 2.disput. I S . c .nu ES et G. &a . ATor: t. i. Inst. morat. lib I s.c Ir. q. t . re alii, quos refert,& sequitur Sancheet in praecep Decal. lib G. c. a.

nu. 3 s. Sed melior est facere per viam praecepti generalis, quia si obseruantia restauratur, praeceptum expirat in alio Capitulo, & sic remanent Constitutiones in suo principio;

. si vero

34쪽

Prooemium.

Dsi vero non fuerit sussicienter restaurata, poterit in aliqCapitulo renouari praeceptum, donec obseruantia resta

Tettia Conclusio,Capitulum Generale nostrae Congregationis non posset pro sua voluntate absque singulorum consensu ferre nouas leges obligantes nos ad asperiorem vitam, & per consequens non posset ferre tales leges obligantes nos ad culpam , quia obligaret nos ad asperiorem vitam, & excederet Constitutionum praescriptum: Dato quod essent licitae. honestae, rationabiles , & bonis moribus, ac Sucris Canonibus non essent cuntrariae. Dixi, pro sua voluntate, quia in casibus expressis in prima Conclusione, posset, ut ibi probatum est, & similiter posset, si omnes, & singuli consentirent. Probatur Conclusio. Primo, quia debitum obedientiae in Religiosis, consurgit ex solq obedientiae voto, iuxta Ret. ligionis Regulam , siue exprimatur in ipso voto, siue non exprimatur; Ergo in ijs solis, quae ad Regulam pertinent, siue directe , & expresse, siue indirecte, & implicite tenentur obediro .

Secundo. Sicut nemo virtute suae professionis in una Religione potest compelli transire ad aliam arctioris regulae Religionem: Eodem modo nequit in sua Religione ad arctiorem vitam obligari. Vnde S Gregorius relatus in c. Gesta.dis . . ait , Iustum est, ut nemo crescere compella. tur inuitUS. Tertis Hanc Conclusionem probant communiter Doctores,& praecipue Theologi allegati pro prima opinione,& alii, quos refert, & sequitur Sancheae in praeceptis Decalogi lib. 6. c. a.nu .r s. contra Canonistas, quos refert i JESancheae, ubi supra nu. i . in fine , & Ludovicus Miranda in suo Manuali Praelat. t. i-q. et G. art. io. Concl. I. Quarta Conclusio. Capitulum Generale n rae Congrega-

35쪽

a Prooemium.

gregationis , si ferret leges obligentes subditos ad asperiorem,& arctiorem vitam, ut dictum est in tertia Conclusione: licet non obligaret subditos, ut probatum est in diista tertia Conclusione, obligaret tamen ipsos et, qui concurrerunt ad talem legcm faciendam, & omnes inpisterum professores , si in receptione habitus manifestaretur eis,& ipsi sponte consentirent. Probatur quoad semetipsos, quia illi, qni talem legem statuerunt poterant obligare seipsos. Quoad futuros vero professos etiam probatur, quia cum profiteantur si cundum Constitutiones Religionis , & illa Constitutio sit facta ante professionem, & eis mapifestata, & ad illan obseruandam consenserunt , conqueri nequeunt , quod austerior vita ipsis imponatur , quam alii professi sunt , re ita tenet Sancheet in praeceptis Decalogi lib. o. cap. a. n. et O. sel. mihi ol. Quinta Conclusio, Capitulum Generale nostrae Religionis, vel eius maior pars, si praeceptum condei et obligans suos subditos ad culpam etiam mortalem ,& subditi dubitarent excessisse, nec ne limites suae potestatis, dum non apparet manifeste excessisse limites sum potestatis, tenentur obedirc legi Superioris, Et maxime quando clare

constat,rem praeceptam esse licitam. Probatur.

Primo quia in casu dubii melior est conditio Superioris, qui stat in posseuione suae potestatis praecipiendi subditis, qua spoliandus non est, nisi clare constiterit limites suae possestionis excessisse. Ita docet Sayrus in lib i .Clauis Regiae cap. I s. DU. C. S. Sot. de Ratio. teg. secr. membro 3. q, 2. Concl. i. Praeterea mandatum Stiperioris in dubio praesumitur iustum i Et sub ilio inest debitum parendi. cum abdicauerit suam voluntatem in Superiorem, Ergo Superior nab't ius, & possessionem praecipiendi. Secundo Potestas Superior una est ad gubernandos sub-

36쪽

Prooemium .

ditos ne errent: quae gubernatio maxime in rebus dubita est necessaria,ut ex se patet s nec tenentur Superiores reddere subditis rationem eorum quae iubent. Ita Sayrus inlib i. Clauis Regiae cap i s. nu. o.& Sot.de ratio.teg. secr.

membro 3 q. 2 concl. I.

Tertio. Regi indicenti bellum obediendum est a se ditis, dum non constat esse iniustum , cap. quid culpatur in

fine et g q i. & Doctores communiter. Quarto . Hanc conclusionem tenet Syl. v. bellum i q. P. Concl. 3. dc v. conscientia q. a. Tabiena v bellum q. I . n. l . di verbo conscientiaq.3.num & verbo obedientiaq i t. Du. I 2. Caiet. in summula v.bellum.& in a. a. D.Tho.q Idy.art. a. circa finem ad quartum in dubio a. Victoria de iure belli, proposit. s. nu. 3 i. &alij communiter, quos refert,&sequitur Sancheet in Praeceptis Decalogi lib. o. cap 3. nu. I. . in fine,& D. Bartholomaeus a S Fausto in suo thesauro Religiosorum. lib. c. q. s s. & Go. Lud. Mir. in suo Manuali

Praelatorum. t. I . q. sto. art. 6.

Sexta Conclusio. Capitulum Generale nostrae Religio, nis, vel eius maior pars, pro temporis occasione, vel alia iusta de causa, si viderit expedire, poterit codere leges pro obseruantia alicuius rei, quam ad propositum nostrae vitae clericalis regularis conducere videbit: dummodo sit licita , honesta, rationabilis, & bonis moribus, ac Sacris Canonibus non contraria. Et dato, quod illa res, quae praecipitur obseruanda, non sit necessaria, vel non pertineat ad obseruantiam trium votorum, vel nostrarum Constit ut i num , dummodo sit accommodata, vel pertineat, ad regularem obseruantiam, quam professi sunt. Probatur. Primo, quia Summus Pontifex potest condere talem legem, cum ab ipso Deo iurisdictionem absolutam in omnes

fideles habeat, vi eis licita, & honesta pracipiat, & pertinentia ad Christianitatem s ergo, & Capitulum Generale D nostrae

37쪽

as prooemium.

nostiae Congregationis, cum ab illo talem potestatem a ceperit, ut paret ex Breui fundationis nostrae Religionis a Clem. VII. nobis facto. Secundo, quia in voto obedientiae includuntur statuta ,& ordinationes quas facere possunt Praelati: Ergo ex voto tenent ut illas obseruare 'Tertio. Hanc conclusionem probant Doctores secun-d ae opinionis, & Ludovicus Miranda in suo Manuali Praela

tortim t. t . q. a 6.art. s. Nec haec conclusio est contraria tertiae con clusioni, nam ibi agit ut de obligatione ud culpam,& per consequens ad asperiorem vitam, hic vero ad minatant iun, ae non ad culpam . Ibi agitur de praecepto facto

ex mera voluntate, hic de manuato facto ex iusta causa,& communi utilitat .

Nunc respondendum est ijs, quae videntur obstares &ad vationes primae opinionis respondeo tii Ad primam , & quartam dico non obstare, quia procedunt , quando Capitulum Generale conderet leges obligates nos ad arctiorem modum vivendi supra Regulam,& in hoc casu requireretur singulorum consensus, ut dictum est iii tertia conclusione . secus vero quando conderet legem. quis esset simplicitet necessaria pro obsinuantia votorum, vel regii ad relaxatae, ut probatum est in prima, & secunda concitis e. Ad secundam, & tertiam patet responsio ex quana rei, tione allata ad probandam primam conelusionem. Ad rationes secundae opinionis tespondeo .

Ad primam dico, quod procedit in his , quae edi diviti

pro obieruantia votorti,&hoe est, quod probat ille textus. Secunda non obstat, imo probat primam, dc secundam nostram conclusionem.

At tertiam nego paritatem iurisdictioni , nam Episco.pi habent iurisdictionem a Summo Pontifice, & Summus Pontifex

38쪽

Prooemium

Pontifex immediate a Christo, & absque limitatione : ed Capitulum Generale habet limitatam iurisdictione in suos obditos (qui ultro se subiecerunt pet votum obedientiae ;nempe iuxta institutum, & Regulam, quam profesti sunt Ita docet Ioannes de Salas in suo tract. de legibus disput. 8.sect.12.nu .s . & sy.&Gabriel Vasqueet in I. a. D.Thom. disp. is .c. . nua . in fine Ad quartam dico, vetum esse, quod dicitur, sed iuxta primam, di secundam conclusionem, non autem iuxta tertiam, ut probatum est in dictis conclusionibus. b. Contemptum. Quaeri hic potest, quando quis dic tur peccare ex contemptu, Pro faciliori intelligentia huius materiae sciendum est. Primo, quod contemptus est duplex, formalis , & inter, pretatiuus. Formalis est quando est causa esticiens violationis legis, aut ordinis Superioris ex eo quod non vult illi subi jci, ita D Tho. in a. a. q. I 86. art. s. ad tertiUm. In te pretatiuus est, quando quis ex malitia, aut praua consuetue ine, aut ex indignatione, aut alia simili causa violat legem , aut ordinem Superioris, non autem ex eo, quod novult illi subi jci i ita Sancti, in Praeceptis Decalogi lib. I.

Secundo sciendum est, aliud esse contemptum legis, &mandati Superioris simpliciter, & absolute ; S aliud contemptum , non quidem illorum vi sed dumtaxat executionis illorum hic, dc nunc . ita Sanche Z ubi supra nu. I S. Tertio sciendum est, quod quando despicitur , seu contemnitur Praelatus, non ex eo erod est Praelatus, sed quia est imprudens, aut infamae sortis, S c. non esset conreptus simpliciter, sed secundum qu d. ita astr. de lege poenali lib. i. c. s.conci . a. Leon ardues Lestius de itist lib. a c. o. nu. pen. & vlt., quos refert. & sequitur Sancheet,ubi supra nu. I s. Nunc respondeo ad Qti tum,

D et Dico

39쪽

Dico primo. Quod quando nostri Religiosi ideo violat

Constitutiones (quae apud nos sunt loco Regulae) aut Decreta Capitularia, aut Superiorum ordines, seu mandata,

quia nolunt subiics illis, vel parvipendunt quia superiores

Irunt; peccant m Irtaliter ex contemptu, quia hic est conis temptus formalis, & peccatum inobedientiae formalis . ita docet Corduba in Regula S. Francisci cap. Io. q. s. p. 2. Vac

p. G. D. Barthol. a S. Fausto in suo thesauro Religiosorumlib G. q. Is s. & Doctores communiter, quos refert, &α-quitur Sincheae in Praeceptis Decalogi lib. l. c. s. nu. g. Et si alia lege, vel ratione actio illa violationis esset peccatum mortale, ut quia esset contra praeceptum Iutis Canonici &c. in hoc casu duplex esset peccatum mortale, unum ratione violationis praecepti, & alterum ex contemptu . ita Caiet. in summula v. contemptus, & D. Barthol. a S Fausto, ubi supra q. S6. Si vero actio illa violationis facta ex contemptu supradicto esset tantum contra nostras Constitutiones, quae non obligant ad culpam vel de re leui,ordinata a Superiore, eo set similiter peccatum mortale, sed unum tantum, rati ne contemptus, quia quamuiS materia sit leuis, contemptus tamen est grauis, & formalis . ita Nauar. Corduba,

Valentia. & Vasqueet in locis praeallegatis, & D. Barthol. a S. Fausto similiter in loco praeallegato q. I ST. Sed hoc ultimum dictum limitatur in aliquibus casibus,& primo limitatur, non procedere, quando subditus non ex contemptu formali. sed ex indignatione ne Praelato regratam faciat, in una re esset inobediens, sed in alijs paratus esset obedire, quia in hoc casu iste contemptus no esset mortalis , sed venialis, quia esset tantum interpretatium sita Caiet. in summula ver. c temptus, &D. Barthol. a Sancto

40쪽

Sancto Fausto, ubi supra q. Is . vers. limita &c. Secundo limitatur non procedere quando subditus non contemnit legem, vel mandatnm Superioris , quia nolit illis subi jci; sed contemnit dumtaxat exequutionem illo rum hic,& nunc in re leui . ita Gregorius de Valentia in a.

a. D.Tho. disp. Io. q. . putasto S. l. pen. versicaeterum diligenter &c. quam sequitur Sancheae in Praeceptis Decalogi lib. I . cap. s.nu. Io. & II. & D. Barthol. a Sancto Fausto in suo thesauro Religioserum lib. G.q. I ST. nu. 3.

Dico secundo, quod nostri Religiosi , qui passim , & ex

consuetudine violant nostras Constitutiones, & Decreta Capitularia, quae non obligant ad culpam, non peccant mortaliter ex contemptus Et ratio est , quia contemptus inclusus in dicta consuetudine non est formalis, sed intc pretativus: nam tarmatis contemptus in solo actu interiori voluntatis perficitur, ac proinde ob solam externi ope iis multiplicationem, contemptus tarmalis induci nequit. Praeterea actus replicati sunt eiusdem speciei cum primo, ac proinde eiusdem malitiae: si ergo primus venialis est , caeteri etiam veniales sunt. Bene verum est,quod consu tudo supradicta disponit ad contemptum larinalem, sicut

venialia peccata, saepe reiterata, disponunt ad mortale. ita D.Tho. in a. a. q. IX s. art. s. ad tertium. & ibi Caietanus, Syl.v. contemptus Du.2.Valentia in I. a. D. Tho disp. .q 3. puncto G. col. pen. Sanche et in Praeceptis Decalogi lib. 6. Q .nu. II. D. Barthol. a S Fausto in suo thesauro Religio sorum lib G. q. I sa. Nauar in manuali c.2 3. DU a.

b. S. I. Est tamen aduertendum, quod licet in subditis ista transgressio frequens Constitutionum, non sit peccatu mortale, cum non ex contemptu tarmali procedat, sed ex libidine, id est ex nimia cupiditate, vel ex negligentia, vel ex alia causa; tamen Praelatis erit peccatum mortale, si fuerint negligentes ad extirpandas istas malas consuetudi

SEARCH

MENU NAVIGATION