Magyar historiája, 1592-1598. [Commentariorum de rebus Ungaricis libri qui exstant] A szerzö ...

발행: 1866년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

cium ad Turcarum Caesarem, de tentanda pace mittere statuat Deligitur ergo ex omni numero Martinus Literatus Lippensis provisor, Vir linguae Turcicae imprimis peritus. cum haud mitis comitibus per fines Transalpinae Constantinopolim proficiscitur, partim ut animum tyranni de pace pertentaret, partim Ver0, si id minus ex animi sententia cessisset, ire Turcarum molitionesque clancularias eius animi sagaciter investigaret quum eo appulisset, praecipui purpuratis obviam missis honorificentissime eum Caesar X- cepit. o paucis diebus quieti datis eum accersit, et tam publice quam privatim attente exaudit, ac paulo post in diversorium magnifica cum pompa reducendum curat. Perlectis Sigismundi literis, habitoqim concilio, rursus eum Caesar ad se vocat et prolixa admodum gravissimaque oratione, ad pacem amplectendam Principem hortatur. Ρaucis post, iteras CaeSarad Sigismundum dat, ac in iis gravissime eum ad confoederationem stimulat. Quo vero mandatum Caesaris foret firmius, epistolam mater quoque Caesaris, relicta Amuratis, seorsim ad Ρrincipem eXpedit, eumque amantissimis verbis filiali prorsus affectu ad Obedientiam portae Caesareae praestandam commonefacit. Quibus mandatis Martinus instructus, ingentibusque promissis atque donis oneratus, domum remittitur. Is in ran-sylVaniam reversus postulata Caesaris exponit, quae cum duriora viderentur, coepit illico Princeps de provincia resignanda, gubernaculisque eius disponendis cogitare. Mittit igitur eundem nuncium ad Caesarem Rudolphum, eumque de omnibus tam uis, quam Imperatoris urcarum conatibus edocet. Μο misso illuc

Alphonso arilli Iesulta pactum foederis urget, et provinciam sibi promissam iamiam designari postulat.

382쪽

2s Io. DECII BARO ΠCaptus enim taedio curarum, ac praeter alias arcanas quasdam causas immensa cogitationum mole obrutus, iam tum Transylvania decedere, securioremque Provinciam assequi cupiebat. Quod ut faceret, et deploranda eius, quae tum fuit, cum Maria Christierna uxore dissensio, supra quam cuiquam credibile sit, eum exagitabat. Rudolphus reus promissi pullam et Ratiboriam ei cum certis pecuniae reditibus promittit, et ei aliis rebus quoque aiontifice impetrandis sedulum

fore intercessorem pollicetur. Interim tamen, ut in ginbernatione provinciae perseveret, etiam atque etiam hortatur.

Praeerat Lippae id temporis, quo haec ultro citroque geruntur Ioannes Szelestet, vir militaris, et ansemosa magis audacia, quam Vera prudentia bellica celebria. Is cum non exiguam equitum ac peditum manum sanadinum usque raptim eduxisset, insignem cladem a Tomosvariensibus acceperat. Qua re factumeat, ut sinistram de eo suspicionem aemuli eius et conceperint, et passim quaquaversum disperserint. Summa accusationis haec fuit: SEelestium esse temerarium hominem arrogantem, uxorium, commessationibus intempestivis deditum, et quod maximum esset, clancularia cum Baasa omoavariens machinatione de Lippa Barbaris prodenda agitare. Id ne fieret, primores equitum atque militum communicatis inter a clam

383쪽

consiliis hominem ex improviso comprehendunt, Vinctumque, qua posisunt celeritate Albam ad riincipem deducunt. SEelestius, cum se invidia in id vitae, honoris, fortunarumque discrimen praecipitatum videret, Principem obsecrat, ne fidem criminationibus aemulorum suorum adhibeat, sed rem omnem iudicio integram reservet se ea esse innocentiae conscientia praeditum, ni non dubitet quaeri tormentorum atque mortis genera subire, si vel lenissimum proditionis argumentum

in se deprehendi possit. rinceps iudicium tantae rei nequaquam praecipitandum ratus, gelestium iubet in libera custodia apud Casparem Sibrihium asservari Ia in centiae conscientia fretus, nihil trepidare, sed securo animo diem iudicii expectare. Qui cum incisset, negotiumque latum a delectis arbitris, legitimo

iuria processu examinatum fuisset, sententia pro Samisatio pronunciata est. Ita capitia fortunarumque periculo liberatus, Aradiensis arcis possessione donatus, maiore, quam antea cura excubias adversus Barbaros

agere instituit. Ne vero gubernati Lippensis ditionis amplissima, manifesto cum reipublicae Christianae detrimento diutius vacaret, praesectus ei est Georgius Borbely, qui paucis ante annis Lippam cum circum- vicinia regionibus a Barbaris recuperavera Sub idem fere tempus, postquam paucis ante diebus pristinae libertati restitutus fuisset, et haud exiguam recuperandi Μοldaviae imperii spem concepisset, mortem Aaron Μοldariae regulus in arce inciensi obiit. Vir certe tot tantisque fortunae vicissitudinibus longe memorabilis, et conspicuum variantis fortunae exemplum ad Omnem posteritatem habendus.

384쪽

De Caspare Kornis Viennam misso, Tataque ac Papa in Christianam ditionem redactis, et aurino matra

Dum liae geruntur, Caesar Rudolphus novam in urca expeditionem adornat, eique Maximilianum rursus fratrem praeesse iubet. Ea re cognita, Princeps Casparem ornis, virum senatorii ordinis illustrem, imprimisque spectatae erga se fidei hominem, celerrim itinere Viennam ire, consiliaque Caesaris explorare iubet. Erat exercitus germanicus omni armorum atque hominum genere longe instructissimus Quem apparatum haud ulgariter condecorabat et legatio persica, quae propterea ad Caesarem Rudolphum mittebatur, ut exploraret num vera essent, quae Μ ο- metes Turcarum Imperator passim in toto oriente disperserat. Capta enim Agria ac Turcis iuxta atque Christinis fuga dilapsis, Caesar victoriam ambiguam certo sibi assignaverat, eamque falsis rumoribus, ex composito quaquaversum dispersis, ita in immensum adauxerat, ut iam omnes Christianas ditiones sub iugum a se missas gloriose mentiretur, nec ullum iami incipem Christianum superesse asseveraret, qui seruuml-manis opponere auderet. Sed id longe falsissimum esse conspectus tanti exercitus facilefersis persuasit, quos tandem Caesar Rudolphus spe bona completos amplissimeque donatos domum ad suos remisit Interim Maximilianus cum copiis progressus, atam atque Papam capit, Haurinumque obsidet. Simulabat Maximilianus fama se diuturnitateque commeatus, tam inexpugnabilem arcem capturum ideoque edixerat, ut

385쪽

temporarias quisque sibi aede iii castris faceret, commeatusque omnis generis, equis hominibusque necessarios, in quoslibet diuturnos obsidionis hybernae usus compararet. Quibus ad speciem untaxat ex composito procuratis, iubet cuniculos subterraneo quam Occultissime maximis operibus duci, aditusque parari tutos, quibus nova illa tormenti lignei machina, cui nomen est petarda, adduci, ac in portas urbis explodi posset. Eo enim postea, uti docebitur, stratagemate eadem urbs capta fuit. Sed re subito intellecta, selectig-simi quique Barbarorum in eam, ubi cuniculi agebantur, partem urbis erumpunt et cum aliis quam plurimis, tum praecipuo cuniculorum architecto, vir illustris ordinis, interfecto, omnem expugnationis spem nostris adimunt. Interim Hagonus Bassa Vegirius, cum intellexisset Iaurinum obsideri iussus a Caesare opem laborantibus ferre, cum ingentibus copiis affuit. Qua re cognita Germani continuo Vaciam castellum incendunt atque deserunt. Turcae progressi Tatam rursus expugnant, et Iaurinum versus iter intendunt. Ita oppugnatione Iaurinensi omissa, Obviam Barbaris nostri procedunt, castrisque in loco haud sat idoneo positis, tumultuarias cum hostibus pugnas tibinde ineunt. Sed ne totis copiis confligeretur, partim subdola Vegiri Bassae prosectione factum est qui sub eas velitationes exercitum Budam reduxit, partim Vero consili Archiducia qui noluit copias suas et clade Iaurinensi consternatas, et incredibili peste pene exhaustas, ultimo discrimini obiicere. Itaque Turcarum exercitu in hybem reducto et ipse copias dimisit, Vaciaque rursus restaurata, ac Ρapa praesidiis firmata,

Viennam regressus est.

386쪽

De Tomosvar,frustra per Stephanti Iosikam

oppugnato.

His rebus Sigismundus rinceps excitatus, ne suis ipse quoque partibus deesse videretur, copias in Transylvania cogit, numero quidem non magnas, sed armis, viris atque omni commeatu longe florentisaimas Comitatus eas est Devam usque, atque ibi habita oratione, sceptro publice porrecto Stephanum Joatham Cancellarium copiis cum imperio praefecit. Quod licet plerique Ρroceres molestissime ferrent, tamen mandato Ρrincipis obsecuti Tomosvarum Versus cum universis copiis iter intendunt. Qua re cognita Geor. Borbet Lippae praefectus, adventum Josicae nequaquam expectat, sed cum expedita suorum manu progressus Aradum castellum, ac paulo post sanatam etiam capit, atque praesidiis confirmat. Inde iunctis copiis progressi, pridie divi Lucae Tomoavariensem urbem atque arcem obsident, et suburbiis quaquavem sum direptis atque incensis, septem continuas ibi hebdomadas irrito conatu absumunt. Inciderat haec expeditio in ipsum autumnum, cum ipsa coeli natura, tum extraordinaria aeris intemperie tam salutari bello longe incommodissimum. Vnde factum est, ut cum sponte ob invidiam Cancellarii segniores in oppugnatione omnes ordines essent, milites quoque gregarii una cum rusticis ipsis, frigoris, imbrium, atque pen riae commeatus impatientissimi, passim dilaberentur et fuga sibi consulerent Cancellarius, suggestione aliorum edoctus, cum nullam aliam expugnandae urbis rationem superesse videret, iubet duos tumulo ex

387쪽

egeata terra exstrui, et ex iis tormenta in subiectos muros dirigi Sed cum ob nimiam operariorum paucitatem perfici coepta non possent, nec prior irruptio ex animi sententia cessisset missis aliis super alios nunciis atque literis, duo millia Siculorum in subsidium sibi irincipe mitti rogat. I cum Venissent, tentata rursus irrito conatu irruptione tanta clade repulsi sunt, ut nulla amplius potiundae urbis spes superesset. Ita relicta obsidione ac obfirmato sanado atque Arado, qua cuique proximum fuit, magno cum detrimento iuxta atque dedecore nostri in byberna redierunt.

De Ci mittis Ithensibu , ac consilι resignandae rati- sylvaniae per fraudem Iosicae retardato.

ΜDXCVIII. audis post diebus indicta Comitia

Albae Iuliae ad Calendas Ianuarias. Ibi post cetera provinciae decreta agitatum est irincipe secreto quam ob rem legatos Caesar Rudolphus, uti convenerat, ad Comitia non miserit; cuius rei causam ut cognosceret, Alphonsum arillium celeriter ad Imperatorem ablegat. er eum cognoscit, arte Stephani Josicae Cancellarii factum id esse, qui literis ad Imperatorem datis submonuerat eum, ne vel Maximilianum Principem ransylvaniae praeficeret, Vel Vero Booz-kaium gubernaculis provinciae praeponeret. Alioqui enim futuram, ut aximilianum provinciales vinctum Caesar Turcarem mittant, eoque fidei pignore Barbaria reconcilientur. Vel vero si Boogkaius rerum po-

388쪽

tiatur, evitari non posse, quin Catholicis posthabitis. Protestantium religio indies magis atque magia invalescat, et in tota regione propagetur. His rebus a ceptis, incredibili dolore rinceps affectus eat, ni taedio gubernationis rerumque aliarum, quae charissimae mortalibus esse solent, ita captus fuerat, ut discessu iam nihil antiquius haberet. Sed tamen cum simulandi iuxta atque dissimulandi, magis quam ullus alius, peritus esset, tanta animi magnitudine omnem conceptam iram dissimulavit, ut maiore etiam, quam antea amore, Cancellariam prosequi videretur. Sed haec e duntaxat faciebat Princeps, ne Cancellarius cognito facinore suo Vel profugeret, Vel periculum ei

conciliaret.

De Comitiis renovatis advenit Legiorum, cretoque

Iosi a Cancellario. Legaverat Caesar Rudolphus in Transylvaniam Stephanum Zuhaium Episcopum Vaciensem ac Camerae Ungarica Ρraefectum, Virum sapientem Francis- cum Adasdium Comitem Castriferrei, et Bartholomaeum Peggenum, iuris utriusque Doctorem Ex iis Nadasdius morbo correptus Ροsonio domum rediit, ac pro eo Nicolaus Istuans Locumtenensialatinna Vngariae missus est. Hi post longam taediosamque ordinum expectationem, advenere tandem in Comitia ad II.

diem Aprilis, magnifica Ρrocerum pompa excepti. X iis tamen Nicolaus IsisAnfi, vir et aetatis honore, et magna rerum experientia, incomparabilisque illius

389쪽

Erasmi Rotterodam disciplina clarus, triduo post reliquorum adVentum, ea, quam diximus, ratione appulit Hi in aulam adirincipem magnifice deducti,

rem Omnem secreto aperuerunt, clanculariamque Cancellarii suggestionem ostens eius chirographo liqui dius demonstrarunt. βubolfecerat rem Josilia, totamque eam noctem insomnem prae sollicitudine transigendo: fugeretne an permaneret, diu multumque secum anxie disquisierat Mox nocte adhuc intempesta porta urbis egressus, inter spem ac metui diu haesitaverat. Tandem incente metum spe animum obfirmat, ac mature salutatum Hincipem in palatium interius thgreditur. Ιniunxerat iam secreto 'inceps Stephano BOOZ-kaio, ut simulac Stephanum Agar praetorianorum Ρraefectum viderit ad se ingredientem, confestim Cancellarium comprehendi iuberet. Sed et tribunis praetorianorum ad se seorsim accitis seVerissime mandat, ut quemcunque Boogkaius comprehendi iusserit, eum, quisquis is fuerit, illico vinciant. Ita tribunis in praetorium ingressis, ocZkaius comprehendite, inquit, hunc proditorem, eoque simul dicto Cancellarium ostendit. Quum is metu exanimatus causam rei quaereret, seseque purgaret, ostendit ei Bocgkaius chirographum, quo Caesarem proditori submonuerat. Ita captus, ac in aliud conclave ductus, et in ferream compedem est IV. die Aprilis compactus. Domus eius confestim est occupata, arces in fiscum redactae, bona omnia adempta, quae quanti fuerint aestimanda, ne facile quidem iudicari potest. Substitutus ei est in Cancellariat authoritate rincipis atque Consiliariorum Demetrius apragius Episcopus, Vir eruditione, ac

rerum usu miraque comitate morum excellens.

390쪽

300 Io. DECII BAROVII

De iuramento Ordinum , Legator ιm Caesareorum

literisque Rudolphi Imperatoris. Sequenti die Ρrinceps in exterius palatium pro gressus, prolixa habita oratione monuit serio ordines

Omnes, ut quoniam semel iuramento se Romanormn

Imperatori obstrinxissent, nunc etiam id firmioris fidei gratia facere non dubitarent. Ita primum Consiliarii, mox Comites omnes, ceterique ordines, praeeunte Demetrio Napragio Episcopo atquesCancellario iurarant, se, quandocunque Sigismundus rinceps vel vitam cum morte commutasset, Vel sponte Imperio Tran- sylvaniae cederet, confestim Rudolpho II. Romanorum Imperatori legitimisque eius successoribus fidem

praestituros, et in rebus omnibus mandatis eiu parituros, amicorum eius amicos, inimicorum inimico situros, nec clam nec palam, vel facto vel co illis, quicquam adversus eum molituros, sed pro virili ana omnibus eius impedimentis repugnaturos, et quamo que formam gubernationis instituerit, vel per absolutum principatum vel per Gubernatorem, eam acceptaturos ac periculo capitis propugnaturos denique omnia eius statuta, omnemque Voluntatem secuturos. Cum hia conditionibus iurassent, statutum est ut absentes quoque Omnes tam equestris ordinia quam liberarum civitatum Senatores intra certos dies, sub poena perduellionis, idem sacerent. His rebus confectis, legati quoque Caesarei Stephanus Zisay, Nicolaus Istvsita et BartholomaeusFeggius afrincipe in conventum producti solenniter, per Vinculum, quo Vngariae et eius Coro nae est obligatus Caesar, iurarent, hac conditione,

SEARCH

MENU NAVIGATION