장음표시 사용
491쪽
vasorum potius, vel sacculorum acervum sapere, quam solius conduplicatae membranae , alias ventriculu8, in testina, vehae & arteriae ipsae non eκcederent duplicatae membranae genus : cujus Oppolitum tamen redarguit ejus artificium. Distis additur probabilitas , nam in Ranis loco omenti. & renalis adipis, stria Γeusacculi mul- β
tiplices oblongi, oleosa substantia referti, in medio ab- .
domine collocantur. In ovibus autem, bobuS , capris aliis- dsticataque, certum inquam. est , omentum Videri ex condu- m m Mna.
plicata membrana, in cujus medio Propagata excurrunt vasta, ad quorum latera effunditur copiosa pinguedo, non absimili fere modo & figura, qualis in humano omen to mox descripta conspicitur. Intermediis autem spatiis continuatae extenduntur membranae. & in aliquibus etiam portionibus ita obliterantur dictae continentes membra nae, ut rete, vel fibrosa veluti vasorum cauda delinee
In hujusmodi striarum centro continentur arteriae &Venae, quae a ventriculi fundo, & praecipue a liene, in jecur propagantur : hae per totam omenti capacitatem ramis cantur , & ramis invicem unitis conspicua spatia essiciunt, qualia fere in arborum foliis a fibris designantur ; unde ex horum multiplicitate Rete dicitur. Nec quiescit sic rerum Plastes, dum a minoribus iam is, ut superjus dictum a maiori etiam trunco undique reticulares multiplicat propagines, non absimiles aliis sam descriptis in pulmonibus, ita ut hoc videatur Perpetuum. venas & arterias jungi reti intermedio. Aliae insuped propagines, seu surculi in mediis striis ipsis emergunt avenis & arteriis, quae propagantur ad iobulos pinguedinis , quibus conflari videtur totus sacculus. seu stria. In areis striarum mole circumvallatis . ubi reticularis sanguineorum vasorum propagatio conspicitur. Plura,& plura corpora, quae continuato ductu , quandoque flexuoso . per modum retis e Xcurrentia propagantur astria in striam , & nonnunquam superatis proximis ad remotas deducuntur: FLEc interdum ut in omento hi)Li- omentκmeis de recenti secto observatur micros copio, non solum ivturgent pinguedine, & evidentur distinguuntur a subjecto reti, sed ubi terminantur, pingueclinosos globulos eructare quasi diceres. Eadem in Cervecini omrnti portione , ubi rudi ter vaso rum rete ob velatur, deprehenduntur, quae a striis adi-B a. potis
492쪽
eervi, bovis, ovis, capri, ire canis.
posis globulis refertis, erumpentia, sinuosa Via ad oppositas deducuntur, & adipe turgida microscopio reperiuntur.
In pisce, Spinula Siculis dicto, circa ovarium hinc
inde usque ad extremum abdominis propagatur omentum reticulare , supra quod fasciculi adiposorum vasorum deducti microscopio observantur. In omento cervino , pinguedine destituto, observantur in adi posis sacculis haec eadem corpora, quae post longam propaginem in hisce membranis tandem solitarie foras erumpunt. &nonnunquam retis ad instar applicantur: haec mox veluti ad fasciculum recolliguntur, & iterum eXtensa tandem ad
In bove , & portionibus ovilli & caprini omenti, ubi densis membranis vasorum rete ocultatur, a lateribus, ct striarum finibus, vel sacculorum , emergunt haec eadem corpora, quae in oppositos striarum fines desinunt. In canini omenti portionibus, ubi aliquod membranae vestigium adhuc remanet, horum ductuum copiam saepe videre contigit supra rete eXcurrentium, & ubi omentum ubique reticulare est absque obvelante membrana, si adhuc calentibus vilceribus pertractetur, observantur
haec adi posse corpora supra strias. & adiposos sacculos pertransversum excurrentia, & tandem in rete sanguineum lineffabili implicatione terminentia. Sed dubitandum an omnes reticulares proseagines , quae in area O- menti canini observantur , constituerentur a vasis sanguineis . an vero h lateribus sacculorum , sicuti in cervo observantur emergerent. Haec adi posse corpora, quae in rete implicita mutuam anastomosin cum venisessicerent , ideo ut hoc eXploratum sit. ligaturae in ramo splenico in canibus & cuniculis adhuc viventibus faciendae, quibus impeditus sanguis stagnaret in venis minoribus . & facta turgentia rubedine solas venas . arterias nobis indicaret Nec tamen res eκ voto successit, nam conspicua tantum vasa & quaedam sanguinea stigmata inordinati sit uata emersere, caeteris minimis obliteratis, ita ut haesitandum adhuc sit, an omnes omenti propagines reticulares, sint propagines sanguineorum vasorum.
In Leonio Omento extremae sacculorum , seu striarum adiposarum appendices videntur propagare ingentem Vasiorum copiam , quae nullam videntur habere connex- l
493쪽
ionem cum venarum & arteriarum truncas & ramis, qui in hoc omento ex sanguinis contenti rubore, pinguedinisque tenuitate emergunt : idem de omento Hominis &Suis philosophandum , quae ex eadem textura constare vi
t Unum etiam his addere possemus , probabile quidem esse, cum propaginibus vasorum sanguineorum rete con-l stituentium portiones etiam ex adi posis corporibus necti, & communi involvi membrana I sacculis propagata, quod in histrice, & in fragmento ovilli omenti observatur , Cum reticulares implicationes, & configurationest ex diversis corporibus diversam inclinationem habentibus manifeste fiant. Firmari posset hoc totum arborum observationibus, in quibus . ut in pino, oleo e venulae& meatus aliis fibris interjecti observantur, quibus lectis copiosa substantia emuit. Dubitabit aliquis, an haec corpora si ni fibrae i&ner-vea tantum flamenta & stamina, quibus singulae membranae a primordiis conflantur : Huic tamen obstabunt horum corporum propagatio, & processus , qui in areis, membranis ob velatis , ut in bove & Ove i continuato tramite, & super membranam excurrendo a lateribus & finibus striarum deducti in oppositas prorogentur; in fibris autem membranas componentibus errabundus & intricatus est neκus, ita ut quandoque in conspicuae fiant: in caeteris autem omentis , ubi vasorum rete membranis denudatum apparet, copiosae horum corporum propagines , quae aliquando reticulariter ramis invicem uniuntur, eXcurrunt supra rete, & si de recenti pertractentur, globosa pinguedine ita turgida conspiciuntur, ut ejus globuli quandoque enumerari possint in cervino omento a membranosis sacculis, quibus conflantur adi-posae striae foras nonnunquam ad latera erumpunt haec eadem corpora, quae cum venis & arteriis implicita rete constituunt, & horum progressus diversus, est evidentera complexu fibrarum, quibus componuntur membranΟ-sae striae. Negari tamen non potest, ultra haec corpora, fibras nerveas, tum a nervo, tum ε membranarum stamibus reperiri, quae ubi reticulare non est omentum, ut in ove, bove, &c. apparent, ad eandem semper regionem propagatae & invicem implicitae, nullo tamen Ordine, vel reticulariter invicem unitae'
494쪽
Iisdem & similibus evincitur has nequaquam esse ap-vis pendices, & Striarum eXtenuatas propagines , ad fir- linunt totius omenti robur: non licet in aliquibus, ubi non iex toto obliteratar sint membranae, observentur vestigia istriarum , quae sensim gracilescendo , tandem veluti Cau- dam , continuatas propagines extendunt ad Oppositas in his tamen , piae ter hanc productionem , deprehenduntur ietiam haec adi posci corpora sibi ubique similia , & non sen-n sim gracjlescentia , aliaque via incedentia, a finibus dc ilateribus stilarum intime emanantia. Postremo haesitari potest , an haec corpora sint commu- iniones striarum factae a pinguedine , quae calore fusa Cu-nt niculosas sibi vias inter membranas efformet, sola mate- iixiae necessitate, nullo intercedente alio fine. Hoc autem i, destrui potest , si consideremus haec corpora, ubi solum rete vasorum absque membranis obversatur , ut in Hi- istrice, sinuoso tractu, quin & lateraliter propagatis ramis, hoc rete per longum spatium excurrere, & in insig-Hinem altitudinem, si in calenti adhuc animali obser en- , tur, elevari. Ulterius haec eadem , ubi etiam areae mem-hranis ob velantur ut in bove, &c. Non in contiguam vel , proXimam semper terminantur striam , sed quandoque Per globorum pinguedinis acervum ulterius eXcurrendo j in remotos sacculos desinunt : tandem superequitantur tadinvicem haec corpora absque ulla mutatione propriae is ructurae Quod si contingeret ex sola pinguedinis insinua-ra tione in mutuo occursu fieret potius pinguedinis cui nu- litus , & interciperetur ulterior bifurcatio. & pr0gressus. ave avi sint An cava sint haec adi posta corpora instar venarum &..ὸ με μ arteriar I , ita ut quasi per tubulos fusa pinguedo pro-t' ' pagetur: an vero sint veluti filamenta, per quae eXCur rant ad j pota particulae, arduum est determinare quia ob exiguitatem, &pelluciditatem , sensus nequit attingere accuratam S minimam structuram. Probabilius mihi tamen videtur vasa esse, quia in recenter mactatis aequaliter turgida apparent, & videntur veluti intestinula globulis reserta. m A quanam parte oriantur haec corpora adi pose , non
dum sensibus colligere licuit, quamvis in pluribus . hisce diversis, animalibus omentum expIoratum sit: quia ob feγilitatem, & disii palam pinguedinem obliterantur ul- riores processus. Sed ut brevis sim : Duae sunt insignes par-llteS, quae materiam subministrare possunt, ct firmo nexu
495쪽
I mento insigniter continuantur, ventriculus sc. & lienuo liene milita ut hae non spernendae rationes Uena enimias agnis , quae copjosas hinc inde Per universum omenum propagines mittit. Ortum habet a liene, &in omni-ms animalibus, etiam piscibus, lien in centro omenti lo- atur. Hefatiui in cive Patavino in lienis gjbbo adornatum idipem. lapidis instar concretum , observavit & accura- illimus Seboichmi sub lienis membrana pinguedinem vilisse fatetur ad vasorum ingrestum. His accedat, ex omΘaium consensu librosa corpora in liene Observari, quaei membrana in membranam per substantiam eXcurrunt, non vulgari nexu cum sanguineis valis : Haec prout vide-e licet. arcte nectuntur membranae omenti, quae una
im splenito vase intrat splenis lineam , & cum hucus lue nondum constet, an cava sitir, & cujus propaginis inti & quem usum corpori praestent, ideo abs re coa rit, de his quandoque dubitare an possint esse prima radix adiposorum corporum , vel saltem eorundem communicata soboles. Altera pars, insignem conne Rionem Cum omento ha-Jens , est ventriculus , per totam longitudinem arcta
ectitur & vasa sanguinea in ipso radicata recipit, quod in omnibus quadrupedibus, & piscibus quibusdam obsee-zatur , &' in pennatis supro carnosum ventriculum excur 'it, quo ventriculus & tenuia intestina cooperiuntur. Iniuibusdam piscibus ad ventriculi fundum insignis emergit membrana, quae vasta diversa a sanguineis habet. Dubitandum quoque est. num is a pinguedo ex cibo
in ventriculo concocto in illos ductus evivat; num vero pinguedea sanguine arterioso, si ve lienis, live ventriculi. medit. 'u ς
antibus glandulis; segregetur, incertum est. Videmus enim , ubi maximus cumulatur pinguedini8 proventus, in illis partibus etiam glandulas luxurire : glandulis exiguis abundat omentum , praesertim circa duodeni regionem de lienis sinaam partem ubi multo minores conspiciuntur et porro innumerabiles visumque effugientes per totum non tantum Omentum reperiuntur, sed in ipsa pinguedine σillae, .cum obli ructae sint, facilius ob oculos versantur, quam in statu sanitatis, de quibus consulatur Auatomia nostra practica rario lis. Constat enim in corporis habitu, in mesenterio, ad inguina, elunes &ii milia . ubi maximus cumulatur pinguedinis proventus in his etiam
glandulas luxuriare: imo in pinguedine sub cute glandu-
496쪽
Iarum acini sine numero reperiuntur. Ex his recolligi potest glandulas vel esse fontes pinguedinis, vel saltem remedium propagationis eiusdem. Adhaeret pinguedo membranae propriae adi pota, in hominibus inter cutim, & carnosam appellatam membranam squae ipsa adipola membrana est) sitae: haec univeressum investit corpus: in capita vero, temporibus aliisque nostri corporis partjbus deest; cumulatur autem in corpo .ris centro ad renes, lumbos, &mesenterium. Constat itaque, pinguedinem in eX possitis nostri corporis partibus diversimode cumulari circa membranam, quam adiposam appellare licebit quae it,cubatum prίebet, prout videre est in adipis frustulis animalium insig, niter faginatorum. Ubicunque enim observare est pinguedinem , praecipia E circa cutim & in musculorum inter, stitiis, ibi inveniuntur multiplices membranae sacculorum ad instar, & lobulorum excavatorum 'quae substratae cuidam membranae crassiori tamen, veluti fulcimenta. &hasi adhaerent: Per hanc propagantur Venae & arteriae,
quarum trunco a lateribuS pinguedinis moles, veluti mi- Iii acervus, cumulatur. Vasa sanguinea eX panduntur in ramos arborum ad instar, quorum extremitatibus appenduntur membranosi sacculi. seu lobuli, pinguedinosias glo-hulis reserti, qui veluti folia ramis adnata arboris exactam figuram complent. Membranosi isti sacculi diversimod εfigurantur, sunt enim leviter depressi, & ovalem pene hahent figuram, & sunt instar lobulorum , quibus compo'nuntur etiam pulmones , seu mavis glandulae conglomeratae : Nectuntur ad invicem membranis, quibus efformantur, & vasorum reti: ex pluribus lobulis superpositis fiunt insignes pinguedinis portiones, ut facile est obse vare, praecipue in suis lardo, quod veluti paries, his
lapidum instar, construitur: quare in cadaveribus horninum, brutorumque insigniter emaciatorum , pinguedinis loco complicationis pellicularum copios, observantur. Pinguedinis globuli. Gum a continente membrana evelluntur, foveam , seu membrano sum involucrum relinquunt, ita ut si pelliculae illius pars interior microscopio
perscrutetur, melleis favum alveolis conflatum oculis eκ-hibeat: an vero singuli adi post globuli propria rursus innvestiantur pellicula, oculus pertingere nequit, micrOscopii enim acies candidis . & lucidis corpusculis retunditur; hoc tameti videtur oculus attingere, globulos ad necti
497쪽
necti vasorum lateribus, sicuti uvae grana racemis appenduntur.
Per has membranas eXcurrunt minima vasa & in modum retis eκpansa, quae tenue Omentum repraesentant: haec avenis, & arteriis, ut videtur, ortum ducunt , & non tantum leviter exterius pinguedinis lobulos. sed etiam intime penetrant, & pinguedinosis globulis nectuntur : quandoque autem cooperiuntur levi supereX tensa membrana, ita ut in conspectum non erumpant : emergunt autem quotiescunque vetustate & carie membranosae portiones corrumpuntur. Per hanc eandem membranam dirami ficantur adi posse vasa, in omento reperta . quae pinguedine turgent , si praecipue in de recenti mactato animali inspiciantur. An haec vasa per universam pinguedinem in ambitu etiam corporis locatam propagata ab omento, veluti radice fluant, sensus huc usque non indigitavit. In ranis ipsis strias utrinque renibus adhaerentes oblongas . & insignes oleo refertas observamus, & veluti adnatas trunco venae portae prope iecur , evidens indicium pinguedinis collectionem non fortuito quidem fieri. In ranis pertractandis hoc observari licet, dum languide adhuc redit in cor sanguis, in trunco vena: Portae, cui appenduntur expositae oleo sal striis, videre est conspicuas guttulas olei, compressis praecipue striis, quae una cum sanguine in hepatis cavum rapiuntur, & in pennatis, in quibus vasa mesenterii ferε sunt diaphana, hoc idem -- pe conspicitur. Soverinus in Histrice venam splenicam plenam gelato succo, pellucido & pauco adipe fotam vidit : & ingeniosissimus charieron magis pinguem & unctuosum observat venarum , quam arteriarum sanguinem, Industrius Ma thius in omento Histricis, in sanguineo vase, quod excurrebat ab acervo pinguedinis in alterum oppositum, globulos pinguedinis propria figura terminatos videt rubescentes, & corallorum rubeorum vulgo coronant aemulabantur. In anguillis & similibus utrinque a lateribus intestinorum propagantur per longum abdominis adiposae striae, quae intestino, medio omentali reti, & striis nectuntur.& incentro ramos venae Portae eXiguos habent. & in insignem quandoque eXtuberant molem. In ossium cavitatibus fere omnium quadrupedum continetur medulla, quae Sc figura & substantia, caeterisque
pingueda iterum a sanguine absorbetur.
498쪽
non videtur multum differre a pinguedine , sed & in
quibusdam ostibus cellulae adinvicem communicantes eX- tensis tenuibus osseis parietibus fabrefactae sunt , eaeque copiola medulla repletae. Haec medullam in ossium cavitatibus haud nutritionis gratia Continetur ., nam omnia ossa ejusmodi medulla non replentur, qualia sunt costar, quae assi uentem tantum, continent sanguinem, quod etiam avium quibusdam ossibus , & in infantibus, fi milibusque observatur in crius a-tis aquatilibus & terrestribus quibusdam loco medullae, musculi vel nervaceum corpus musculo analogum continetur. Ossa ideoque potius non ad continendam alimo niam cava existunt, sed praeter quod ob cavitates leviora sint, etiam pinguedo a succis ossa nutrientibus segi e-gari debuit: pinguedo enim ossibus noxsa & eκ alia submitantia quam pinguedinosa constat. Haec medulla etiam in ossibus non diu moratur, sed iterum in sanguinis ri
Praeter vasa adi posse, cArterias accepit a ramo coeliaco& mesenterico : Venai vero a vena portae , & ala quidem
superiore, gailroepiploicam deXtram & si nil ram ven-ltriculo quoque communem. Ala inferior Epiploicam dextram ct posticam in his plurimae habentur valvulae ad sple-lnicum ramum & gailroepiploicas spectantes , ad venarum Ostia positar, ne sc. sanguis recurrat. Nervos eXjgGOS ab intercostalibus habet. Haec vasa retis instar per omentum sparguntur. Vidit & Warthonui etiam lactea vasa per il-llud excurrentia quae forte lymphatica fuerunt. In Cadavere mulieris hydropicae in omento digitum crasse & carnoso tumor inventus est pilosus, qui fixe peritonaeo adharrebat pugni magnitudine, quo secundum longitudinem aperto , primi paululum materiae Pultaceae . albae , nullo istore praeditae, erumpebat. Hac emissa, nil praeter glomum Gurum, E capillis intricatis.& crispis constantem inventum: capilli diversae erant longitudinis , nonnulli longitudinem digiti, alii spithamam superabant: cum aliis capitis pilis videbantur convenire, CX
cepto quod nullis gauderent radicibus: color erat sere aureus: hosce ipse vidi: TA.