Steph. Blancardi Anatomia reformata, sive, Concinna corporis humani dissectio, ad neotericorum mentem adornata ... : accedit ejusdem authoris De balsamatione nova methodus, à nemine antehac similiter descripta

발행: 1695년

분량: 968페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

tam nempe hujus portiodem , quae segmentum abdominis cingit, in quo hepar hospitatur. Ideoque superna ejus superis ficies , dicto jam peritonaeo proxima. eidem adaptari debuit. adeoque ovale segmentum aemulari: quippe sui diximus) totum peritonaeum abdomen ambiens, figuram ovalem aliquantulum depressam exhibet: ac propterea. non solum hepar humanum gibbo su mes sed S linguli lobi etiam

eorum animalium . quibus jecinora divisa sunt) parte illa , qua peritonaeum respiciunt, in gibbum protuberant. Necesse enim est ut quicquid cavitati ovali contiguum est, id

ipsum toto illo tractu, similem figuram , gibbam nempe

induat.1. Cavitas hepatis videtur ad partes eidem subjectas reserenda, utpote quas aliquo modo respiciat, ventriculum mempe, atque intestina, quae ambo, idque in omnibus animalibus figuram rotundam aliquatenus participant, ideoque inferior hepatis pars eXcavari debuit, uti iidem accommodatur. Animad versione equidem dignum est. non

solum totam hepatis figuram plus minusve illinc gibbam, hinc cavam extructam esse . sed S lobum quemlibet setiam in iis animalibus, quorum hepar fissum est) prout convexi

tate quadam abdomen respicit, ita & cavitate pariter aliqua donari, qua partibus, quas tegit, obvertitur. Hujus nimirum concavitatis auxilio , vicinas partes arct δcommodeque amplectitur, fotuque Vegeto eκhilaret, ac refocillat. . Necesse erat, sinistrum hepatis lobum atque anteriorem ejus crepidinem renuiorex eXtrui, ut pro occasione nata) flexiles magis, mobilesque redderentur. Neque enim di aphragmatis solum motui obsecundare par erat, ventriculoque atque intestinis plenis vacuisque credere, verum etiam necesse erat, easdem, quoniam aliquantum infra costas descendunt, majoribus incommodis eX poni &ab externo compressu aut impulsu aliquo huc illuc flecti, utpote costarum munimine privatas. Factae itaque sunt sentim tenuiores, donec in subtilem veluti aciem desinant: quo fit, ut sinistra hepatis pars, cunei instar, ventrisulum i abdominis cavitatem inseratur, adeoque lacunas de hiatus alias futuros plane eXpleat. Similiter, anterior hepatis crepido tenuitatem ejusmodi requjrit. ut facilius nter intestina .8c peritonaeum abdominaS cavitatem vestiens sese in si mei. Enimvero intestinis pariter atque hepati male esset, si quandoilla sursum inter peritonaeum atque hepar ferren-

552쪽

36 De Hepate, Vesica binaria.

tur: quod incommodum arcetur dum tenuis haec crepi do peritonaeum immediate attingit, atque intestina deprimit. ἁὸxtra , Dextrum hepati S latus , posticasque ipsius partes, cras ores esse oportuit; non solum , quod aliter plusculum materiae , quae ad magnitudinem ejus debitam requirebatur

a figura illius abfuisset: satisque spatii in iis abdominis partibus , quibus crassities illa respondet, relictum esset: verum etiam quod partes illae hepatis, a dorso costisque munitae, motui, fleXibilitati, aliisque injuriis minus essent

obnoxiae.

Ab sara q. Fissura hepatis , quam vena umbilicatis ingreditur . 6ηε. non modo infitioni illi accommoda est , sed etiam hepatis flexibilitati qua ventriculo & intestinis repletis aut inanitis , aliisque motibus obsequitur) plurimum inservit. Chirurgi emplastra sua, si locis quibus destinantur minus apte respondeat, centrum versus plus minusve incidunt, ut dextre magis iisdem applicentur. Quoniam tamen parteS hepatis a fissura hac interseptae, propriis nominibus destituuntur, & ejusmodi nomenclatura ex usu fuerit: licebit sane , per nos, easdem loborum nomine minus autem

propria significatione) indigitare, dicique poterunt dexter & sinister hepatis Iobus. Idque etiam ab eximio Viro &doctissimo Anatomico Spigelio factitatum legimus, ubi ait:

Hepar in medio Asuram habet, inquam vena timbilicatis inseritur , is qua in duas patres quas Iobus poshac fmper vocabimui) dirimitur. Inaqaealita- s. In hepatis cavo inaequalites quaedam conspiciendae ve- te in ομν- niunt: nempe hiatus sive sinus, & protuberantiae. Sinusn' ' isti eundum usum hepati praestant, quena manibus incisurae solent, quae in earum volis reperiuntur: nam ut harum auXilio, manu S eX pedite magis clauditur, atque aperitur; ita pariter & hepar sinuum illorum beneficio facilius eκ- panditur , & contrahitur : nempe, turgescente ventriculo, hepar simul cavitatem suam eXplicat, ut eum amplectatur; eademque, depleto illo, ad pristinam angustiam coarctatur denuo. Quorum neutrum facile contingeret, si hepar cavitatibus, ct protuberantiis hujusmodi destitueretur : quippe hepar minime fibrosum, adeoque dilatationi & contractioni parum idoneum est, ac propterea talibus auκiliis peropus habuit. -'alia Praecipuae quidem hepatis protuberantiae sunt tres numero, quarum duae a Galeno dicuntur, stan tque ve

553쪽

ct ductibus cholidochis. 3 7

nar Portae quae ab iisdem nomen suum mutuatur) conter

minae.

Tertia in cavo hepat js protuberantia. a Spiguio absolu- LObus, te lobus appellatur : S revera satis discriminis inter eum ac reliquum hepar intercedit , quo nomen hoc mereatur :minoris tamen momenti pars est quam ut ejus causa totum

hepar proprie in iobos divisum dici debeat. Mediante hoc lobo omentum hepati adnectitur : quippe circa lobi hujus radices , qua reliquo hepati continuatur, omentum quo que connectitur & duplicatura sua lobum ipsum ample Xatur. Connexionis hujus beneficio , hepar quacunque Omentum illi vicinum est) molli pulvinari gaudet ipsumque omentum loco suo detinetur ne vel partibus suis. vel intestinis irretiatur. Lobus hic factus videtur, ut hiatum locumve alias vacuum futurum expleat. Hujus ihrsan interventu fit, ut majora vasa a Pylori compressione protegantur. Utcunque, id certum videtur, ejus opera fossulam in hepate efformari, per quam cavae truncus qui alteri hujus lobi parti accumbit) delabitur: idem etiam cavam , ne inter hepar, ac spinam comprimatur , protegit. Detracto membranoso hepatis involucro quo circum- ambitur tota jecoris moles sese consideranda objicit

ejusdem substantia: & quoniam in perfectioribus sanguineis animalibus hoc solenne est, ut ipsorum simplicitas

multis obscuritatibus implicetur , hinc necesse est , ut imperfectorum animantium observatione gradum nobis faciamus. In cochleis igitur , ubi imi ventris viscera eviden- mpatiatiora patent. conglomerata quaedam insignis . si ad totius u.uii. Corporis molem referatur, glandula conspicitur: fusci coloris , in insignes fibras divisa, is testinorum longum e X- Currens , quae eX situ, ex vasor im conneXone , evidenter hepatis compagem, & munus explet: haec in quam plurimos lobulos dividitur non sphau ica , sed conica potius figura donatos: nec sat est conditori hanc parasse divisionem , sed minimorum , valde amicus ulteriorem, soloque micro scopio conspicuam, molitus est: nam singuli mox expositi lobuli, velut exigui uvae racemi conglobatis. subrotundis corporibus , acinorum instar conflantur, quae cum toto iobulo mediis vasis connexionem habent: singula tamen proprio describuntur termino. In lacertis idem elucubravit , quibus hepar in multiplices oblongos & quan doque graciles dividitur lobos: in his ita evidenter conspi-

554쪽

38 De Hepate, me sicabitaris

aut sunt hujusmodi lobuli, ut absque microscopio eonspici possint; quin etiam interstitia. & eorum fines punctis quandoque atris designantur in his quoque eadem consueta subdivisio observatur in singulis lobulis, qui glandulosis acinis constant Nec id mos in solis insectis . sed eadem methodo in componendo perfectorum hepate est: in piscibus enim, & praecipue in Galeo , s licet ejus jecur in duas conspicuas fibras. & oblongos lebos dividatur veluti in signes quasdam Iinguas abdominis longum pereurrentes)idem observatur: conflatur enim , quod usu micro scopi I

quin & solis ipsis oculis conspici potest , lobulis. quales in

pulmonibus jam descripsimus fere innumeris . membranΟ- iis neXibus continuatis, quorum figura trifolium rudi ter aemulatur. In aliis etiam piscibus , quibus continuari videtur hepatis substantia, idem observatur evidenter ut in anguillis, in quibus omnibus etiam glandia loli acini deprehenduntur.

Subsequuntur medii ordinis animalia . quorum hepar ab exarata piscium structura non valde distat: ut in mure, lSc. Seve ut in Zootomia in Marte masculo observavit hepar septem fibris constans, quarum infima quaedam trifida veluti pes galli erat probabile enim est idem accidere, ac in pulmone, in quo licet evidens illa , & rudis divisio quatuor tantum iobos efformet. quandoque tamen , si vasorum rami ultra protrahantur, ex adnatis hic inde lobulis appendices illae excitantur, quibus pulmoneS Connectuntur pleurae vel saltem inaequales illae apophyses versus septum traysversum pendentes constituuntur: & quoniam vasorum rami hinc inde bifurcantur . accidit, ut appensi iobuli, ni ad invicem nectantur, de facili solutas. &trj fidas efforment , ex conglobatis extremis lobulis fi-ot

In Sciuro elegans, & clara est j oris compositio : primo namque in multiplices dividitur fibras, quas intersta- istiorum diversus color in plures lobulos divisas incidat, de itandem emergunt glandulos illi acini extra assurgentes, ilut quid distinctius vix conspici. In sanguineorum autem a perfectorum indagine lucem ferre possunt. quae ab Anato- amicis cursim & veluti in umbra observata fuere, intero quae eXtat illud. a doctussimo Gorti so eκaratum : Hic enim tDramina quaedam, seu rj mulas in Jecoris carne deprehendit In bovis itaque jecore, ablata tunica, interstitia, & con- li

555쪽

termini Iobulorum fines observantur, in majoribus praecipue vasorum bifurcationibus . ubi dum hepatis compages vi disrumpitur eκ solidis vasorum ramis ita custodiuntur intercepti l obuli, ut eorum e Xterior structura & nexus conspici possit. Hoc etiam felicius accidit, si leviter jecur maceretur & postremo elixatione media, licet nectentes & investientes corrugentur membranae , evidentiores enim iobuli redduntur.

Hoc totum sese videndum facillimo negotio obtulit in animalibus nuperrime natis , &praecipue in sele in quo ab extima hepatis superficie, ita distincti emergunt lobuli . ut repraesentent Anaglypta , suis intercapedinibus , es spatiis. Tandem in homine. diluto pretecipue sanguine , immissa aqua , jecoris omnem substantiam iobuliς contextam ob servabis, qui & ipsi cum caeteris perfectioribus

brutis racemorum congeriem eXhibent, quod, ut Pateat,

diversa perquirenda sunt jecinora , a quibus coctis unguium ope exterior membrana leviter abradatur; ita ut concludere possimus hoc perpetuum eκtare in singulis animalibus. In compangendo itaque hepate talis videtur firma me thodus. Uaia in jecore, medio involucro communi, RGlissonio observato, ita in ramos hinc inde disperguntur, ea inquam proportionali via , quam in pulmonibus intuemur , ad iangulas autem vasorum propagines, licet etiam exiles . lobuli adpenduntur. conicam ut plurimum , servantes figuram non absimilem a descripta jam in pulmonum divisione, consimilem etiam passim in pancreate. caeterisque conglomeratis glandulis observamus. Lobuli hi propria circumambiente membrana vestiuntur, & continuatis per transversum membranosis nexibus firmantur, ita ut intermedia spatia. & rimulae, minimae tamen , interlobulorum latera emergant , & taliter sibi ad invicem adaptentur, Ut nec maJor , nec minor inde intercapedo suboriatur mutata scilicet conorum magnitudine , situ adaptatione, ut evidentius in pulmonibus demonstravimus. Observandum tamen non eandem omnino in omnium animalium 1ecoribus similem esse iobulorum figuram, sed ut plurimum variari: in piscibus enim superius expositis trifolium referre videtur: ex hoc emergit praeter eorundem substantiae laxitatem , mollitiei & flexibilitatis non incongrua causa : quo enim majores

sunt tubuli, nec ita intime ad invicem adaptantur, ita

556쪽

o De Hepate, Vesica bilaria

ut insignes rimulae suboriantur , eo magis tota mole flectitur, ut in quibusdam piscibus accedit, qui flexuose incedunt, quibusis etiam in insignes fibras dividitur. In aliis animalibus lobulorum figura pisum aemulatur & in fele sex, aliquando plura latera observantur, in homine idem ad amussim reperies, unde Moebini in humano hepate lapides tesserarum liguram aemulantes vidit: erant autem proculdubio hepatis lobuli concluso, ct concreto tartaro lpetrificati. Glandulpsi acini, quibus iobulus componitur, cum pe- lculiarem circumscriptionem habeant, necessario propria& ipsit constant figura, quae ut plurimum heXagona , vel plurium laterum est : hinc etiam necessie est , ut ad invicem praeter vasorum ramos peculiaribus membrano sis vinculis nectantur, & interstitia aliqua emergant quae in pis cibus & imperfectioribus magis conspicua sunt, in per fectioribus autem obscurantur. Lobnurum Ad singulos autem , hosque minimos lobulos, prout e X f periri licet, & ex pluribus etiam colligere. multiplices Vasorum rami derivantur : nam surculi veme cavae, & portae porique bilarii indesinenter per totum hepatis CorpuS ra rnificantur ut luculenter etiam Glisonius , in nondum satis laudato hepatis opere , nobis indicat & sanguilaeum vas in iobulis extimam hepatis superficiem constituentibus E centro ejusdem erumpens, hinc inde ramificatur per totam peripheriam, bifidos promens ramos , a quo totus lo-bulus irrigatur quod etiam de penitioribus dubitari potest,& licet sensus, in perfectioribus praecipue . non attingat CX tremas vasorum propagines ad glandulosos acinos hian- ltes, ratione tamen id susticienter assequi videmur ; tot' enim jecoris moles his duobus coalescit glandulosis scilicet acinis. & diversis vasorum propaginibus; quare, ut

aliquod ab his commune opus emanet, necesse est, ut inter glandulas, & vasta commercium intercedat. Venae portae Propagines aristriarum ViceS gerunt. quod tunicarum multiplicitate indicavit, & tanta est societas & nexus porta

cum porobitatio, ut arcte amborum ramuli eodem contineantur involucro , & acutissimus Thoma, Cornelius vermium multitudine interdum ita repletos eosdem pori ramos fatetur, ut hac potissimum ratione distinctionem a sanguineis vasiis collegerit. In recenter natis brutis facili abrasione propriae carnis, vasorum in universum Propagines, Observantur aequali nu

557쪽

is ductibus cholidochis. I

mero, &mole, ita ut singuli lobuli, & glandulosi acini

gibbam & cavum hepatis regionem construentes, iiDdem polleant vassis. Expositam autem structiiram cum pancreate, caeterisque manifestis glandulis jecur evidenter habet: configuratio enim extima licet quoad universam molem varia sit. lobulorum tamen aggregatione, & compage consonat: contingit vero variatio ex diversa vasorum bifurcatione, hepatis situ, abdominis figura, & animalis incessit: quin & in ipso etiam pancreate non ubique sibi similes sunt contermini fines: nam aliquando totam aemu latur linguam , quandoque bifurcatur. & diversas recipit laciniationes, in jecore etiam substantiae modus, nexus, ct color, prout coecutientibus nostris permittitur oculis omnimodam sortiuntur cum glandulis rationem, nec urget consuetus hepatis color : si enim sanguis exhauriatur, si phone praesertim, albieat, quin& in Petu hoc observatum legimus. in piscibus etiam modo albescit, modo flavescit, ita ut variis cribratorum humorum coloribus inficiatur. Vasa item, quae glandularum ministerio inservire solent in hepate, insignia sunt, venae scilicet, arteriae, nervi . propriumque vas . porus videlicet bilarius. Enati etiam morbi utrique videntur communes, & penitus similes: in glandulis enim ex concretis succi S, eX tartarea,

gypsea, & quandoque aquea excitari solent materia, ut passim in parotidibus, colli glandulis, & aliis cum animalis detrimento observamus, quod & in hepate contingere docent plurium Virorum observationes. In hepatis pariter lobulis vermium frequens generatio conspicitur, quod in caeteris glandulis facillime excitatum quotidie deprehendimus, in canum praecipue conglobatis glandulis, ut & in ipsa vesicula fellea. Accedat etiam in interstitiis Iobulos dividentibus, aqueos assurgere tumores, quales in pulmonum spatiis alias fieri indicavimus: & tandem tanta est signorum , & accidentium, quibus glandularum compagem designamus , firmus in hepate consensus, ut magni alioquin Viri, nolentes etiam , sola sensuum vi hepatis frustula glandulas appellare cogantur. His itaque probabiliter statutis, non incongrue determinare possumus, hepar conglomeratam esse glandulam . eum in cliversa frustula & acinos dividatur, unico eκcretorio polleat vase, & determinatum separet succum in cavitatem intestinorum eructandum. Et si solus intuitus, ex-

558쪽

a De Hepate , Vesca bilaria

teriorque species ad ferendum judicium lassicerent, solo

piscium jecore conspecto lis dirimeretur, nam omnimodam undequaque cum pancreate, & thymo similitudinem exterius habet, si praecipue contentus sanguis essiuat, &dilatur. V si aD In medio hepatis concavae parti appenditur Vesica sel- ιιο. lea, hanc Graeci κυήιν appellant: Latinis, δε- seula, sive Folliculus leui dicitur. Est autem humoris fellei, quantum capacitas ejus commode si verit, condus Promusque Figura elus est propemodum ovalis . vel potiusmi et imaginem repraesentat, hujusque pediculum meatus cysticus exhibet: Magnitudo illius sin vesiculis grandioribus ovo gallinaceo haud multo minor est: longitudo autem duos pollices proxime aequat. Dividitur ipsa in fundum , &cervicem. Fundum ejus inserius propendet, bur sulae inflar: paulumque ultra anteriorem hepati crepidinem protenditur. aliquando duplex est inventa, aliquando intus cellulis distincta. Vesicula haec ventriculo atque intestino colo incumbens, utrumque tape flavedine tingit, S non tahium illas partes, sed aliquando ipsum peritonaeum, musculos abdominis eorumque integumenta, ct cutim pc

netrat.

c..hμι. CerviX illius, cum hepati, tum meatui cystico conne-

duplex, ai ctitur.

quo ηm Qua hepati adnascitur, sinus parvulus reperitur: in quoso. ἡ ' recondita, ut firmiuS hepati adhaereat, variis adminiculis dise=simbri adjuvatur. Mediante communi tunica a perjtonaeo ori- firmatur, unda. Ope tunicae , quae ipsi qua hepar respicit obtenditur : Oriturque a venae Portae communi capsula , ii ve tunica ut ita dicam) vaginali, quam infra fultus describemus. Auxilio multarum minutissimarum fibrarum quae in hepato radicantur, suntque fortitan vesicae bilariae vasa capillaria : id certum est earum interventu, vesiculam hanc cum hepate firmiter connecti. mineisu Denique, radicum vasorum bilariorum insignis integer-Dii λ τδ' que truncus, partem illam vesicular ingrediens, ubi fibro- so annullo constringitur, connexionis hujus firmitudine plurimum conducit. Truncus iste , licet valde eXiguus iit, vixque centesimae radicum pori bilarii parti aequalis ramusculos tamen aliquot, & vasa capillaria in hepatis cavum distribuit, videturque etiam ipsum ramulus tu idem venae Portae comitari, quemadmodum pori bilarii radici-- hus

559쪽

is ductibus cholidochis.

hus contingit, a quibus eum haud aliter distinxeris, quam

quod vesiculam felleam ingrediatur. Si vesicam hilariam eo animo aperueris, ut trunci hujus in illam insertionis modum intelligas , eum sar e haud facile reperies. Licet enim ductus iste in dictam vesiculam pertundatur. humorque in eam illac delabatur, in interiore tamen vesicae superficie, vix vestigium foraminis hujus ap

paret.

Quod equidem creditu arduum cuipiam videri non debet, si modo insertionis ureterum in vesicam urinariam meminerit : quamvis enim truncum hunc amplitudine longe superent: originem tamen eorum aegre inveniat, si, aperta vesica, eandem simili pacto investigaverit. Optimus quem nobis hactenus reperire licuit invenien

t di x vi ci hujus insertionem modus, ii vessicam felleam ape

ri re, i ngressum que in illam rimari placuerit) ita instituitur; nempe . si juxta orificium ipsius prope meatum cysticum .

exiguam quandam spongiosamque protuberantiam scri ital tus fueris; in illum enim, ut arbitror, truncus iste haud obscure inseritur. Protuberantia is haec a Spigelio valmulae nomine indigitatur , & revera quidem valvulae munere fungitur, dum bilis regressum prohibet : est tamen figurae illius artificium insigne adeo, ut nudum t aenomen texturae ejus exprimendar forsitan haud sussiciat. Proxime sene accedit ad substantiam illam spongiosam . quae ingressum ductus communis in jejunum intestinum occulit quem conspicari licet, si modo intestini latus alterum ε regione insertionis illius aperueris. De dicta jam protuberantia hoc solum addam amplius, cocto aliquantulum hepate, si vesiculam denuo protuberantia' huJus inveniendae gratia, inspeκeris, eviguum jam sinum apparere, ubi prominentia antea conspiciebatur. Nimirum , cum truncus hujus

vasis fui in jecinoris excarnatione clarε liquet) loco illi alligetur , in quo protuberantia modo dicta ante coctionem apparuit. idemque a coctura plurimum contractus sit, breviorque evaserit; necesse est, partem illam vesiculae felleae, cui annectitur, propius ad se attrahat, cavitatemque eo pacto efformet: quemadmodum , si crumenae parti alicuilitum ad alligaveris . atque hoc te versum adduXeris, foveola quaedam ibidem in interiore illius superficie essicitur. Ut in certam trunci hujus ejusdemque distributionis atque insertionis notitiam devenias hepar ipsum sua carne ex-aendum est; quippe hoc modo, numerolla mi nimaeque fibrae ,

harumque

inferris.

560쪽

nica.

Mea res

que uos. Neatnse sicus valvulis desiluitur.

444 De Hepate, messica bilaria

hi ae, quae fradicum instar vesiculam selleam hepati adnectunt, in apertum veniunt. Fieri etiam potest, ut truncus iste geminus reperiatur; minimeque, ante insertionem ejus in vesiculam bilariam, uniatur 'Quinetiam vesicula haec venis, arteriis, nervix Sc canalibus aquosiae donata est : Veni, quidem duabus, a trunco Portae, quae cysticae gemellae appellantur: totidemque arim i , a coeliaca: &praeterea nervis eXilibus a nervo intercostali cum hepate

eommunibus, & ab eodem principio Oriundis, quorum ope pars sensibilis aestimanda est.

Fellis vesicula ex triplici constat tunica, externam a peri tonaeo habet, qua & hepati Connectitur. Media caseea est, ex duplici fibrarum serie constat, quae invicem ordine irregulari decussant, ut in ventriculo & intestinis liquet. Harum auxilio bilis retardatur & elutriatur. Tertia seu intima nervea seu potius tendinea est , & cum prioribus velut musculosam vesiculam essicit, huic ab intima parte glandulosa seu Tillina quasi runica adhaeret, ne a bilis acrimonia laedatur: istae glandulae ob illam causam ab arteriis succurri quendam segregant, qua bilis acrimonia continua obtunditur. Meatus C sicut progreditur a cavitate vesicae sellege, hi-

lique inde evacuandar quoties vesicula eadem turgescit abunde sussicit. Eodem tamen loco , ubi illi conjungitur . fibroso annulo donatur: seu valvu , quae aliquando duplex vel triplex conspicitur quo fit, ut meatus hic valde arctetur: adeo, ut bilis sua sponte emuere nequeat, indeque, nili levi compressione tacta, aut ob plenitudinem insignem squae eodem recidit) haud emigret. Fibrosus hic annulus accenseri potest vel vesicae bilariae, cui praecipue inseruit: vel meatui cystico, ejus ductum angustiorem reddit. Perinde enim est, utrum unius principium , an finem alterius statuas : si quidem utrumque interjacet. & ambobus continuatur. Videtur in eum duntaXat usum extructus, ut meatum jam dictum angustiorem reddat, caveatque adeo , ne vesicula fellea quam libet levem ob causam exinaniatur et ne effusa bilis regrediatur. Anatomici quidam in hoc ductu valvulas quasdam e finXerunt, unamque hoc ipso in loco statuunt. Crediderim autem fibrosum hunc annulum iis pro valvula lipposuis se. Facto enim inpius periculo, expertus sum bilem, levidjgitorum compressione, prorsum retrorsumque inter vesiculam

SEARCH

MENU NAVIGATION