Steph. Blancardi Anatomia reformata, sive, Concinna corporis humani dissectio, ad neotericorum mentem adornata ... : accedit ejusdem authoris De balsamatione nova methodus, à nemine antehac similiter descripta

발행: 1695년

분량: 968페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

tentarum, nunc pallidus, nunc aliquantulum rubicundus apparet: interdum plane candicant, & liquor glandularum papillis expressus etiam albore quodam imbutus cernitur. Vasa omnis generis hisce pleXibus copiose interse

runtur.

De his plevibus insuper advertere licet: quod quamvis in

omnium tenuium intestinorum regionibUS occurrant. non

tamen pariter intra privatum cuJusque provinciae diffiictum ubique reperiantur. Ea enim parte qua mesenterii ambitus cum intestinis cohaeret nunquam . sed in loco semper opposito aut laterali observantur. In illo autem, numerosius quam in reliquis intestinis glandularum agmen congregari supra jam innuimus. Praeter plexus in tenuibus intestinis modo descriptos, aliud glandularum genus in crastis, caeco nempe seu processu vermi formi, colo & recto nonnullorum brutorum , ipsiusque etiam hominis , conspicitur. Quae glandulae illis , quas jam descripsimus, nonnihil quidem grandiores , ad lentis ferδ magnitudinem atque figuram accedunt; verum non, ut priores, in agmina live pleXus conglomerantur. Longius enim ab invicem distant, ac velut in stationes solitarias distinctae sunt, haud secus ac si hinc inde per intestina haecce, velut per agrum, dispersae forent. Iisdem insculpta quoque sunt forami uula eXcretoria , per quae transitus est in eXiguam cavitatem , ceu loculum quo mucus sub viscidus continetur. Disiectis intestinis, prima plexuum vestigia statim in duodeno apparent. Nimirum quinque aut septem glanduta miliares, junctim una positae, quendam veluti racemum , totidem acinis constantem , eXprimere viden tur. Per jejuni districtum nullus integer plexus oc- currit : sed in spatioso ilei sinu plures continentur . quorum ultra quindecim numerantur , extremoque ii ei portio, palmam unam S dimidiam longa, meris glandu- lis in plexum ingentem junctis, constare Videtur. Caeterum insignis in duodeno plexus, statim sub pylori sphinctere apparet.

Adeoque domicilium & sedem, notare est . eos potissi-- mum intestinum ileon occupare , quamvis etiam in duodeno , ac subinde, licet rarius , in je)uno reperiantur.' Quo autem ileon proprius ad intestina crassa devergit. eo plexus glandulosos frequentiores S majores ostentat: do- l nec in postremo circo eX meris glandulii coagmentatum D a BP-

532쪽

ro De Intestinis.

apparet. Prieterea pleXus isti tunicae interiori nerveae sunt affixi utpote cum qua tolli ac abradi possunt; atque ob id

etiam eXterius, prout in brutorum quorundam intestinis, non transparent. Porro obse rvare est , Valvulas conniventes de quibus superius docui) nunquam plexus istos supergredi, sed in primo velut limine subsistentes undique

circum eorum confinia terminari. Quod denique ipsias glandulas, plexuum incolas spectat: non illae quidem tam conspicuae aut elatae prosiant quam in plerisque brutis . sed nonnihil depresse ac velut in latebris consideant: intestini tamen portione secundum longitudinem dissecta, atque aeri illustrata vel luci obversa . glandulosorum agminum obtutu gaudere licet: quae & suppositψ extrita secus digito pressa, specie minimarum papillarum in apricum conspectius emergunt. Compages autem harum glandularum valde mollis & delicata existit: proinde ut paulo durius

contrectatae, mox quali dissiuentes. in pulpamentum abeant. Caeterum vasa sanguifera iisdem inseri evidentissime conspiciuntur, atque vicissim porulos excretorios, in cavitatem ilei penetrantes, micro scopiorum ope spectare licuit. Superest alterum glandularum genus, in caeco , colo &recto hominis intestino obvium : de quo superius innui mus. Addidisse sussiciat : numerum illarum , aeque ac firmamenti stellarum, esse innumerum ; insuper eas etiam in loco cui mesenterium ac mesocolon adhaeret, imo in ipsius valvulae Bauhinianae limbo reperiri. Amphisbaenae sive serpentis bicipitis viscera omnia eX-ceptis intestinis & membris genitalibus sunt deplicata ,

quae non quatuor sed duo tantum sunt.

TABULAE XXXIX.

FIGURA I.

Repraesentat iurestinortim gracilium Tunicam externam S m0cularem ab invicem separarax, ut brae nervea , nec non f-brarum morνιcium ordines , clare ae distincte observari ρ sint. A. Exhibit intestini integri superficiem extimam, cujus Tunica nervea tenuissima cum fibris nerveis tenuissimis in Orbem , ut videtur, protensis apparet.

535쪽

B. Tunicae carneae sive mediae superficies exterior, quae, altera exempta, cum fibrarum motricium longitudinalium serie, sive ordine suo , plane conspicitur. C. Εjusdem Tunicae fibrae circulares sive angulares, quae, priori serie ordine exempto, manifeste apparent.

FIGURA II.

Tunicam renai Meam cum vasorum ramiscarionibus S rumcam glandulo som exbibui.

Vexa, qua tunicae nerveae cohaeret, glandulis, & vasorum osculis consitis limis referta. p. Tunica interior nervea, cujus superficies interior, crusta villos a sublata, cum vasorum ramificatione densissima in conspectum prodit.

FIGURA III.

Villoisos itibulos intestinorum ostendit. A. Intestini exterior facies.

rioribus interstincta: in cuj us margine extantes canaliculi repraesentantur.

FIGUR A IV.

Par, Brisini j uni valvulas conniventes Qxhibcns. A. A. Pars intestini jejuni. B. Interior facies jejuni. C. Pars quaedem dependens, ut facies interior appareat.

a. a. a. a. Valvulae conniventes.

b. b. b. Vestigia valvularum conniventium exterius *pparentium.

FIGURA V.

Finiae ilei ae coli initium secundum longitudinem dissecti,

536쪽

r a De Intestinis.

planum exporrecta, ut glandularum agmina in conspectum

veniant.

BB. Plexus glandularum m ximus , totam ites extremitatem glandulosam reddonS.CC Valvula Bauhini per medium disiecta, in cujus limbo glandulae solitariae d d. d. notantur. D. D. D. Portio coli per longum incisa & nonnihil diducta, ut ejus quoque glandulae in conspectum prodeant. Ε Ε. E. F. Glandulae lenticulares solitariae per coli interiorem tunicam sparsae. F. Pseudoccecum, vulgo pro coeco habitum, seu processus vermiseranis per cujus exteriora glandulae lenticulares plurimae

apparent. G . Superficies coli exterior. H. Pars coli replicata, ut interius inspici possit. I I. Valvular conniventeS. K. Spatium ipter valvulas conniventeS apertum. L. L. Cellulae , quas exterum ligamentum efformat, eoque ab scisso collabuntur. M. Sacculus stercoraceus, seu verum intςstrinum ccecum.

CAP. XXII. De Mesenteri eu membrana L actea, cum Cassis lanteis. Item de υasculis lymphati IS.

N L intestina ob longitudinem ferδ enim sexies supe

rant altitudinem hominis cujus sunt) in abdomine confunderentur , membrana interveniente colligari de- lbuerunt, quae veteribus Mesenterium E a nobis ab ipsius lusu etiam Membrana lactea dicitur. In homine est opacum,llin cane Fero transparens tenue, pellucidum, quae Opa- lcitas non tam adscribenda est mesenterii substantiar, quari quidem pinguedini coenosae, inter ejus membranas conis Clusae, quod confirmatur ex eo, quod in admodum macilentis & infantibus , plerumque transpareat, aeque ac in Canibus, similibusque animalibus, quorum mesenterium nondum ita pinguedine est obsitum ac fit in aetate pro-Vectioribus, pinguibus &robustis hominibus. Collocatur in medio ventris, constans ex peritonaei duplicatura.

Crassius est quod tenuia seu angusta intestina annectit, &

537쪽

De Mesenterio. a 3

quibusdam Mefaraeum vocatur, idque in medio ventris locatur. Tenuius vero est , quod in dextro S sinistro latere colon conectit rectoque intestino ad harret, quod Meso- colon appellatur. Intra duplicaturam non tantum vasa omnis generis eX currunt; sed adhuc ali uin contextum habet intermedium, qui constat ex infinitis fibrillis carnosis sese mutuo interteXtis , muscum quendam referentem , inter quem vasa lactea eX currunt: hinc musculi instar moveri

concludendum.

Figura sermε circularis est,& quamvis diameter ejus vi κspithamas duas superat, circumferentia tamen ob plicas

plurimas omnia intestina connectit, adeo ut palmuS unus

ipsius fimbriae plus quam quatuordecim palmos intestinorum angusto spatio complectitur. Ubi vero a colo ad rectum descendit oblongius fit, & a circulari peripheria de flectit. Oritur circa lumborum supremam, tertiamque

vertebram nexu admodum firmo: in exortu est admodum ala gustum : inter mesenterium & lumbos magnus est consensus. In centro intra duplicaturam aliquot glandulae, numero incerto , magnitudineque varia, propriaque membrana & adipe circumfusa inveniuntur : praeter has , maxima est quae si, fellis vocatur Pan creas Asellit. Ab intestinis ad has glandulas minores & deinde ad mediam majo- ρσης ea rem vasa lactea excurrunt, ab iisque iterum alia ad chylici sternam mittuntur. Haec glandula aliquando duplex, a mestitis rii.

liquando triplex existit. Praeter haec lactea vasa, lymphatica ab hepate vicinisque partibus recipiunt, illorumquere chylum & lympham aliquo modo immutant. Daspergitur per mesenterium arteriarum numerus in ligni S , a ramo superiore arteriae magnae me senterio atque inferiore profectus, rami isti in usum mesenterii non eX currunt,

sed ad intestina , ut ibi mediantibus acinis glandulosis succum intestinalem deponant. Haud impar series Henarum a vena portae diffusarum manipulus insignis per mesenterii membranas ad intestina propagantur, quae & Venae. Variis valvulis dotantur. Nervos plures ab intercostalibus sortitur, de quibus superius in Neurologia nostra. Qui- Nervi. bus accensendi sunt ductus, quos ab ejus albicante colore tinctos Ductu, ad inos appellat inventor Malpighivi, de quibus capite de omento. Descripta mesenterii Historia , vasa lactea expendamus

538쪽

lacteorum

et Seu membrana La rea,

currunt. Circa jejuni regionem ingens numerus ad glandulas me senterii, & ab it eo pauciores emittuntur: hae

vaseula sunt primigenerii seu radicales, sunt enim nutricatus gratia totius corporis radices . quae succum nutritium

seu chylum primo ex ala mentis accipiunt, ab his glandulis mesentericis usque lacteorum vasorum agmen ducitur, &secundi generis lactea vocantur. quae ab illis glanduischylum denuo recipiunt & in sacculum chyli effundust. Eorum finis est ab hoc receptaculo ad venam sub claviam :non videntur perpend j colariter intestinis inseri . sed oblitque eodem modo ac ductus pancreaticus & bilarius , imo& ureteres intestinis enim inflatis & ab utrinque colligatis . nullo modo tument. Admodum tenuia sunt, adeo ut si chylo vehendo vacent. statim disparent. In origine& fine capillares admodum sunt, ut & ea quae secundi generis dicuntur, principiis angustis incipiunt, & latiori-hus finibus in sacculum chyli ferum delinunt. Valvulas femittinaxes intus foras spectantes, habent plurimas , ita positas , ne chylus recurrat: istis in secundo lacteorum genere magis vi suntur, quam in primo : atque haec vascula ut S caetera sanguinea inter me senterii duplicaturam ex Currunt. Nomen sortiuntur, quod succum chylosum seu lacteum gerant. Num lactea in crassis intestinis observentur, dubium est : quidam tamen observarunt. quod in cuniculis recens mactatis conspicua sunt in crassis intestinis. Haec, ut diximus, in chyli commune deferuntur receptaculum, situm circa thoracis ultimam & lumborum vertebras tres primas, quibus fibrulis pluribus adnascitur: interdum ad sinistrum interdumque ad dextrum magis vergens latus. Constituitur e X glandulosa congerie . quarum una sub diaphragmatis tendinosa extremitate tibi

locum vendicavit: reliquae ut plurimum tres, vCl quatuor, racematim inter sese lacteis ramis cohaerentes , lumsiarium nomine condecoratae, inferius inter Aortam arter ia mi&cavam venam inveniuntur, variae figui aff. magnitudinis&distantiae , varios emittentes sui generis & accipientes surculos lymphaticos, ita ut totus hic progressus tam in abdomine quam thorace , chyli vel lymphae receptaculi nomen mereatur: ab infinitis quippe partibus . ejusdem generis vasa Dumam hunc ingrediuntur. Ramuli vero praecjpui, derivantur ab hepate , secundum portae longitudinem e currentes : quin jmo ab omnibus glandulosis Vicinis partibus. Postquam diaphragma subrepsit, acquisito thoraci-

539쪽

Seu membrana Lactea, a s

ei ductus nomine variis insertionibus arteriae a riae a sinistris sese adjungit arteriae circa quartam , quintam & sextam Thoracis vertebram varia interdum fissura, furcatione

sive divisione ornatuS.

Ductus hic dicitur vulgo Ductus Thoracietis seu Ductus eb lifrui : is ubi AXillarem venam ab inseriore parte attin--fra 4 git sinistram, huic vel subclaviae, & aliquando Iugulari, non semper servans eundem locum, inseritur : juxta cujus ingressum opposita est valvula cor respiciens, partim ne sanguis praeterfluens in ductum illabatur, partim ne chylus deorsum ruat: praeter hanc aliae valvulae in ipso ductu reperiuntur, quae prohibent chyli ascendentis regressum. Saepius ductus iste duplex est . praesertim in caninus ,&ab utrimque in venam subclaviam inseritur. Nudus non est . sed intra duplicaturas peritonaei & pleurae incedit. Usui est

in receptaculo recipere omnem e X me senterio chylum. &ab omni parte: praeiertim ab inguinibus, hepate liene, &c. Lympham. In ipso receptaculo etiam valvulae reperiuntur :una prohibet chyli, altera lymphae regressum : tertia verone chylus ex ductu regrediatur, impedit. Hic vasculorum tum lacteorum tum lymphaticorum concursus sacculum hunc essiciunt, & desinit ubi sacculus seu receptaculum angustius sit. Hujus ductus vulnera, conapselliones, &c. Pariunt phthisin & mortem. Cum hic de lacteis sermo fuit, ac vasa bmphatica sese in Vasa se receptaculo eXonerant, horum historiam hic subjungere photiς , libet. Nomen sortiuntur a contento limpido liquore. Plurima annulari forma venas sanguineas ambiunt hederaeque instar amplectuntur , per tenuissima flamenta illis alligata Sc connexa. Multa recta protenduntur i Prassertina prope hepar, jugulum, Sc. Nodosa sunt& inaequaliter tumentes. idque propter valvulas, non tantum ingi essui in ductum chyliserum assigas, sed in omnes ramos dispositas, geminatasque ubique, & oblique invicem superpositas, textura tenerrimas, ct numerosiores quam in venis, hisce praecavetur ne lympha regrediatur. Tener , exilia & angusta apparent, styli mediocris V Isuia, crassitiem admittentia. Prope hepar crassiora, quia plus Iymphae ex Hepate accipiunt. Iliacum ramum plurima in

abdomine ambiunt. Mesenterium ingredentia augentur.Εxiae pate quinque vel septem ut plurimum in ramuli portae eXeunt amplexibus nonnunquam duodecim , ex omni He- Patis ambitu, interdum viginti aut plures. In anterioribus

540쪽

prope aXillarem unicus fere utrinque ramus conspicitur latere & a collo. Incertus tamen est numerus pro indiu duorum varietate & specierum. In Capite etiam reperiri

non dubitem, Hydrocephali id indicare videntur. Vasorum lymphaticorum origo, est ab omnibus partibus& visceribus, ex quibus lympha separatur, Hepate nem pe , vesicula fellis, sterno, mediastino, pericardio , cor de, pulmonibus, intestinis, ventriculo, liene, utero, testibus, collo, inguinibus, axillis. Omnia ex glandulis

prodeunt, quamvis semper visibiles non sint: nam in visce ribus , musculis &c. Eorum vestigia assequi non possumus. Quaedaria eorum infra septum medium enata in chyli fac culum vel glandulas mesenterii lumbares implantantur. Alia vero supra diaphragma in thorace, collo vel artibus exortum sortiuntur: haec omnia in chyli ductum & fortasse etiam in venas inseruntur. Liquorem, quem Vehunt succus nutritius redux est , a

nervis nisi fallor in corporis partes delatus. Semper a peripheria ad centrum sive chyli receptaculum vel ductum &deinde versus cor ducitur. Si quis velit vasorum lacteorum scire experientiam, Ut intumescant , vinculo constringat ductum thoracicum,

tunc statim intumescent, alias statim disparent; sed illud in vivi sectionibus fieri debet.

Mesenterium etiam suos habet Lymphae Ductus, eandem fert fabricam, ac vasa lactea, componentes : hi a parti bus intestinorum membranaceis oriundi, lympham prim bin glandulas aliquot mesenterii, & mox in chyli recepta

culum deponunt. Verum aliquoties notatum, vasa messenterii lactea, non tantum chylo, sed & cum eo lymphae transitum praebere, imb peracta chylificatione, chylo que jam in fanguinem advecto, humori lymphatico tantum eadem patere; namque praeterquam, quod lympha aliquoties in lacteis visa sit, etiam conceptu dissicile nc,nerit, si succi pancreatici portionem majorem, nec non in intestinorum glandulis lympham secretam , alias Vias, praeter has, nuspiam invenire, per quas ductui thoraci

SEARCH

MENU NAVIGATION