Steph. Blancardi Anatomia reformata, sive, Concinna corporis humani dissectio, ad neotericorum mentem adornata ... : accedit ejusdem authoris De balsamatione nova methodus, à nemine antehac similiter descripta

발행: 1695년

분량: 968페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

eulam in jam dictum vas fluctuasse, uti etiam inter vas hoc& ductum communem. Quod sane. si valvula aliqua interp oneretur , fieri nequaquam posset, quippe alterutti huic motui obicem poneret. Quinetiam plurima hujus generis vasa aperui , valvulam tamen hactenus in nullo eorum sum conspicatuS. Valis hujus ductus infra annulum fibrosum multo patentior est, quam in ipso annulo reperitur. Amplitudo hujus vasis, pennae gallinaceae fere aequaliS pti ado. est, longitudo autem, duarum unciarum reperitur: desinitque, ubi poro bilario ductuique communi conjun

guntur.

Canalis si veporus bilarius, item meatur, vel ductur hepa-σicut , ad meatus discrimen. Si integrum intelligas , primarium vas est, per quod humor felleus a glandulis He-paticis secernitur, foras e Xtra hepar amandatur. Majores longe momenti. quam vesicula sellea, depre- Toribaarιιhenditur: ejusque ramusculi per hepar dispersi , vesicae bi- c lariae capillamentis centuplo plures, nec minoris magnitudinis reperiuntur. Nullum etiam hepar poro isto bilario destituitur : at vesicula fellea plurimis animalibus deest, adeoque minus necellario in subsidium vitae requi

ritur.

Canalis hujus in ipso hepate structuram, quamque multifariam atque admirabiliter per totam ejus substantiam capaci σε distribuatur, posterius suo loco explicabimus. Ubi autem hepar egreditur, tubulus ejus, quam meatus cystici altero tanto major est. Et revera radicum illius in hepate ingens numerus quem modo diximus) videatur non imme- rito magnitudinem quoque ipsius longε ampliorem exposcere, meatu nempe cystico centuplo maJorem. Scient dum autem, meatus cystici hiatum a fibroso annulo constringi adeo, ut poro huic bilario proportione respondeat: reliquumque meatus cystici ductum ideo latius patescero , quod humor δ vesicula fellea per intervalla quaedam , non lautem effluvio perpetuo protendatur : quemadmodum in praecedentibus dictum est. Addo etiam amplius, canalem hunc hepaticum , si cum radicibus & ramis suis per hepar dispersis conferatur, humori omni ab iis delato versus intestina transferendo sulficere. Sunt enim radicum earum tubuli perexigui, motunque bilis in illis tardus admodum, adeo ut vas isthoc illis omnibus commode respondeat.

562쪽

suam Ion

ga atque

ampla sit.

6 De Hepate, Vesica bilaria

Quidam poro bilario et alsul ii assignant: unam nimirum prope egressum ejus ex hepate, idque in eum finem, ut ne bilis in hepar denuo regrediatur; alteram vero juXta Vasis hujus cum meatu cystico & ductu communi conneMionem. Ea autem sententia quotidianae eXperientiae refragatur,sicut multiplici diversorum animalium disiectione pro- compertum habeo. Longitudo hujus vasis, ab exortu ejus ex hepate, ad terminum illum quo meatui cystico & ductui communi conjungitur , est circiter duarum unciarum , magnitudo autem , pennae anserinae minusculae aequalis cernitur, Ductus communis nomen hoc obtinuit, quod meatibus duobus praedictis uniatur. Quippe ambobus proculdubio inservit, atque amplitudine utrique proportione respondet: facile enim humorem ab illis delatum ad intestina de. ducit , estque alterutro eorum major, & aliquatenus ambobus par. Tria haec vasa inter se conjuncta, literam Pythagorae, plane eXprimunt. Porus enim bilarius ductui communi non veluti recta linea continuatur sed facta prius curvatura, Communem occurrit: sed tandem meatus cysticus oblique inter utrumque incedens, angulum cum poro bilario acutum. Cum ductu autem communi obtusum constituit.

Aliqui hic quoque OaIoulas reperire satagunt, nempe inter ductum communem & porum bilarium, vel inter eum & meatum cysticum verum irrito conatu : quippe ad oculum liquet, humorem a quolibet horum vasorum ad quodlibet eorum, perinde sursum ac deorsum ferri. Nam ii , digitorum compressu , humorem ex poro bilario versus ductum communem detruseris, ille quidem illuc facili negotio delabitur; ideoque simili nisu fit retrogradus : quod etiam de fluxione bilis inter vas hoc & meatum cy Iticum, haud minus verum est. Adeo ut tres hi canales, sine ullo obice susque deque stibi invicem pateant. Ductus communis a praedictis vasis exortus, recta deorsum tendit versus finem duodeni , aut si mavis jejuni initium . nam eodem haec res redit, est enim utriusque intestini limes sive terminus. Et licet intestina haec aliter quoque ab invicem distinguantur nempe, quod duodenum

nullis spiris circumplicetur, utpote mesenterio minime annexum ab hujus tamen vasis ingressu facillime internoscuntur. Ideoque mihi de lana caprina certare videntur , dum

hi ingressum ejus ad duodeni finem, illi autem ad jejuni Principium statuunt. Hu-

563쪽

Hujus vasis insertio , a nonnullis valvula appellatur &revera ossicium valvulta praestat, dum recursum omnem

bilis ab intestinis versus hepar praepedit) alii autem,& quidem verius, obliquam in Arionem vocant, quod eo pacto intestinum ingrediatur. Dictio tamen isthaec partis hujus usui. subtilique texturae explicandae viκ sufficit: ideoque adnitar ut ., descriptione ejus allata de totius fabrica una cum usu ipsius luculentius conssat.

Inseritur primo in posticam intestini partem , indeque

inter tunicas ejus oblique deorsum fertur. Postquam enim exteriorem tunicam penetravit inter eam & secundam tunicam, ad duodecimam circiter unciae partem , deorsum progreditur, ibique hanc etiam perforat, interque illam ct tunicam interiorem semiunciali fere longitudine prorepit , tandemque hiatu rotundo in intestinum aperitur. Quamprimum autem ductus hic communis utramque exteriorem intestini tunicam perrupit, adeo lax ε eum interior

tunica complectitur, ut digito huc illuc facillime dimoveri queat: huousque mobilitatis ratione rem quam libet ab intestino illapsuram arcet: quemadmodum id exploratu facile est, si modo, aperto intestino, acum aut specillum exi- Rursis mguum illuc immittere coneris. Videbis enim, vario huc il- α ρ luc subterfugio , spem omnem penetrationis eludere, nisi forte statim ipsum centrum illius stylo tetigeris. Praeterea, ne quid ab intestino in ductum hunc illabatur , ipsi insertionis obliquitas in causa est : quidquid enim

illo vorsum tendit, atque ingredi conatur, ut simul eodem nisu interjores intestini tunicas versus eXteriorem

comprimit, ipsumque adeo aditum praecludit: idque eo magis quo vis illata potentior fuerit. Denique, regressus omnis in ductum communem praepeditur a fibris annularibus, quae non modo orificium ipsum , sed & totum obliquum tractum obsident. Quemadmodum enim fibrae istae annulares sese facile extendunt , quoties humor biliosus diutule repressus copiaque jam auctus ad eXitum properat, ita quoque, elapsosemel superfluo humore illo, eaedem penitus connivent, transitumque omnem impediunt, donec humoris plusculum denuo collectum fuerat, quod fores illarum effringat. Dari autem ejusmodi fibras annulares, hinc constat: Si intestinum eκ adverso orificii hujus aperueris, bilemque in illud digitorum opera adegeris, videbis statim ab exclusa bile orificium

illud sponte sua denuo occludi; quod sane citra ejusmodi

fibra

564쪽

crimina.

fibrarum opem, fieri nequaquam pollet. Similiter , fi insertioni huic specillum indideris , idemque mox inde extraxeris , orificium jam dictum spontaneo motu contrahi cernes. Ideoque crediderim , aditum hunc eo nomine cum ani binctere convenire, licet minore cum molimine clausura illic peragatur : nempe . si quando ab ineum bente humore copioso molestia aliqua illata fuerit, mediantibus fibris hisce annularibus transitum ei concedit, denuoque in angustiam pristinam sese contrahit. Ductus communis in ove aliter, quam in homine, in intestinum inseritur. Quippe in illa, unciae integrae spatio inter intestini tunicas prorepit, priusquam in illius cavum aperitur, tumque fissuram efformat quae per intestini longitudinem deducitur. Fissura haec laXa & sp giosa protuberantia, ab interiore intestini tunica enata, utrinoue protegitur : adeo ut, si quidpiam eXtrinsecus in illam impingat , in eam protinus transsabatur, hiatumque occludat. Ipsa tamen insertionis hujus obliquae in ovibus longitudo, praecipue impedimento est, quo minus aliquid ab intestinis in ductum hunc communem regrediatur: qψο-niam enim orificium ejus in oblongam fissuram desinit, fi-hris ejusmodi annularibus nihil opus erat. Neque etiam insertio haec in ovibus aeque laxe huc illuc oberrat, atque in homine id fieri diYimus: ac propterea, quoniam aliis jam dictis auxiliis destituitur, aequum erat, ut itineris longitudo tunicarumque ad invicem arcta compressio, illorum absentiam compensarent.

Insertio haec in bubulo genere vix quicquam ab eo discrepat, quam modo in homine descripsimus: nisi quod illic

majora omnia atque conspectiora sint, ipsumque orificium, fibrarum annularium veluti collari muniatur. Ipsa vero insertionis longitudo in bobus, altero tanto. quam in ovi bus , minor est : licet illi corporis mole longe praecellant. Totius etiam ductus communis proliXitas in ove, duplo, quam in bove, major est. Vasis hujus in homine amplitudo pennae anserinae maximae aequalis est ; longitudo autem duarum circiter unciarum cum semisse reperitur. Superest, de principali internae hepatis figurae parte dicamus : nempe de figura substantiae interna, vasorumque ejus teXtura agendum est. Substantia haud aliam figuram internam sortita est; praeter eam, quam vasorum ejus vestigia induΣerunt: que

565쪽

madmodum figura sigilli cerae imprimitur. Ideoque quas vasorum ab hepatis carne liberatorum ramificationes cernimus , easdem quoque elegantes figuras in il la substantia Stis risiadum integra est, exsculpi credendum est. Quilibet enim interna d horum vasorum ramulus adaequatam sibi in substantia cavi- έ fς tatem nactus est : ac proptet ea , cognita semel eorum figura, de hujus pariter descriptione haud ultra laborabimus cum sibi invicem respondeat. Id itaque solum anni tendum est, ut de vasorum ipsorum descriptione nobis certo constet: quippe ad eorum normam , Substantiae figuratio reducenda est. Aliter enim non est quod figuram aliquam internam propriam in eodem elis ecte

i Quibus addere licet eam venae umbilicatis in hepate par item. quae in ligamentum degeneravit; ut & canalem vel nos iam . qui in Embryone quidem talis reperitur, postea vero an ligamentum transit, cuique pars suspensbrii praecima a annectitur. Vena umbilicatis propriδ ortum habet ex Placenta uterina , quae sanguinem in venam portar effundit. Hoc obtinet peculiare, quod sanguinem vehat arterioso limitem hoc est , colore donatum intense rubicundo quod nus iam spraeterquam in vena pulmonali) in reliquo Venolo genere conspicitur : & aliunde deducendum non

Excarnationem hepatis molienti, vasa capillaria ramu- filii jst 1ique omnis generis primum occurrunt; quoS nisi detur torum Uopi imo itatim intuitu ab invicem descernere, vix multarum rum i se hic a nobis traditarum observationum judices erimus adonei : adeoque operae fuerit pretium, discrimina eorum manifestiora proponere , ut ita genus illorum quod libet, quam primum in conspectum venerit, clare innoter. Rami venae Portae rubicundiores paulo simulque eo lore nubilo obscuroque magis , quam rami Venae cavae donlpiciuntur. Habent etiam tunicam duplicem ; pro 'riam nempe atque aliam a Capsula communi mutuatam qindeque crassores , fortioresque evadunt. atque ad artes laeli militudinem propius accedunt. Quin etiam tubulus seve

566쪽

s o De Nepate, Vesica bilaria

Canalis eorum m j nor est , quam ramorum venae cavae, Iicet edicteriore ambitu utrique pares sint. 2. Venae cavae rami, ramuli, & vasa capillaria. singulari duntaxat tunica induuntur: sunt etiam candidiores,

tenuiores, magisque pellucidi : ampliores quoque pro

proportjone) Cavitatis . quam rami venae Portae. Sequitur nimirum haec canalis eorum amplitudo tuni Carum tenuitatem : ubi enim duo vasa fari exterius magnitudine fuerunt, quod tenuiore tunica donatur, neceste est cavi catem intus ampliorem obtineat. 3. Vasorum felleorum rami. ramusculi & capillaria vasa , ex pallido fuscoque flave sciant: tunica etiam eorum, quam cavae , multo crastior est , imo vero utramque Venae Portae tunicam crassitudine excedit. Ambitus illorum longe minor est, quam ramorum venae Portae, quibus asto ciantur. Similiter & canalis eorum multo angustior est quam Vel venae cavae,. vel Portae, imo sane sob tunicarum crastitiem) ratione propriae circumferentiae , Valde

ex dis est. Sicubj vas aliquod hujus generis obstructum repereris videbis id plurimum supra modum dilatari. Obversa parte illa scujus dignoscendae tum satagis ,

ad lumen Solis: si duo vasa occurrerint, in una eademque capsula sese invicem comitantia, simulque porro ceu in- divulsi socii) in minores ramulos divisa nunquam at temsese mutuo decussantia: certum est, alterum venae Portae, alterum vasorum felleorum este propaginem. Sin autem vasa quomodocunque decu flatim posita videris . non est dubium . quin illud ad venam cavam, hoc ad venam Ponte spectet. s. Si ramulus , quo propius ad posticam hepatis partem ubi vena cava ei conjungitur) pervenerit. eo quoque major continue evaserit: scias, eundem ad venam cavam pertinere. Et si militer, si versus sinum hepatis. ejus que centriam praesertim , perpetuo increverit: Venae Portae sobolem esse intelligas: quippe illic truncus ejus hepar jngredi Pur, ramosque suos postea quoquoversum diffundit. 6. Si vasorum horum genus aliquod duplo plures ramul OS, Vasaque capillaria , quam alterum . habere videatur, certo scias, vas pluribus ramulis donatum, ad Venam Portae attinfre, alterum vero paucioribus praedi tum, ad venam cavam referendum esse. Non quidem, quod vena Portae revura duplo pluribus ramulis valis que

567쪽

que capillaribus, quam cava, gaudeat: sed quia hujus

minores ramuli & capillaria vasa tenera adeo sunt, ut plerunque in eX carnando hepate abi lampantur , ac Propterea pauciores multo, quam re ipsa sunt, a P Pa-

Teant. . TV

Postremo, vasoriam horum distributiones variae, diversi origines. me neque contrariae ad quas tendunt, eadem tacite inter se discriminant. De distributione venae portae& cavae per Hepatis molem , capito quarto & quinto .locuti tumus, ideoque in earum Historiam recensere non diuam morabim Ur.

Vena portae ubi in Hepate varios ramos & ramulos Capillares emiserit , bilemque in glandulosis acinis squiad portae extremitates collocantur) deposuerit, sanguinem per vias venae cavae regali via iterum emittere necesse habet. Fluxus enim in his vastis non fit ε cava in hepar

in Gua sanguis vel sius hepar fluit, inque omnes ejus partes Ouii tu z. Gutribuitur . haec autem Vasa , quicquid a Porta est inditur. in se colligunt atque eXhauriunt. In horum quoque valorum desciuetione mihi visum est, ipsius amnis ductum tequi ideoque a primi S eorum sontjbuS exordiar; nimirum a mi inris atque eXtremis illorum capillaribus, quibus sanguinem e subitantia prolic junt. Vasa bilaria in hepate sunt duum generum: nem Dera-Wc

diceS tum vesi culae felleae, tum pori Γilarii. '

Radices Iliae in truncum unum coeunt, non quidem in ira H qtς

hepate, Verum extra illud ; nempe in ductum commu Vir si iqnem qui utrisque veluti truncus communis est : si quidem an eum confluunt, & per hunc solum in intestina de olentur. EJam antea. ubi de vesicula sellea egimus, radices quoque illius sob utriusque assinitatem) una desci ipsimus ut de pori bilarii radicibus nunc solum dicendum sit Truncus pori bilarii ii ve hePatici, non procul a vena

Portae ex hepate progreditur : aliquanto tamen anterius. rit

Paulo ante in hepate cum eadem conjungitur, capsulam - 'ς

'Ue communem Induit, atque utrisque firme adeo anne 'φctitur, ut vix sine alterutri US rui tui se discrimine. inde avelli queat. Pari quoque passu una progrediuntur , S similiter iterum iterumque usque ad ultima capillaria clivi duntur a primo truncorum eorum congressu nunquam ab

568쪽

s et De Hepate, Vesica bilaria

invicem recedentes, ut primo intuitu unicum duntaXa tuas esse videantur : verum si clare luci objeceris, colorum varietas facile vas illud geminum e se indicabit. Namque integrum vas colorem Obscure purpureum prae se fert &in eodem ductus alius colore ex pallido fuscoque flavescente conspicitur . estque vas bilarium. Capsula communii, ubi vas istud obtegit, minus . quam alibi, crassa est :quippe pars ejus magna inter Portam & vas is hoc intervenit . adeoque eXterius tenuior apparet, colorque pori bi larii per eandem facile translucet. Praeterea. toto vasis hujus tractu, capsula communis prominentia quadam tereti duraque eXtuberat. Et ne quid scrupuli supersit, capsulam aperi, vasque ipsum ad pori bilarii truncum usque persequere, ita enim de re hac liquido constabit. Hoc

tamen sui & illud; quod de coloribus modo asserui) de

hepate excarnato dictum scias. Quoniam vasa haec uti modo diximus, eandem sere cum vena Portae distributionem sortiuntur , non est quod descriptionem eorum ulterius moliamur. Uberioris tamen notitiae ergo, pauca haec insuper de iis adjungam.

i. Ut pori bilarii rami cum propaginibus Portae aptius ac facilius conjungantur, necesse tape est. ut illi sante harum divisionem)in alios porro ramulos herciscantur. adeoque facile credas , ad unam Portae propaginem duos tresve pori bilarii ramulos pertinere. Verum si, quo abeant, di-l igenter pervestiga vel is, deprehendes sane id consulto factum fuisse, ut ramuli illi peculiaribus Portae ramis eXpedite magis associarentur, quorum ductum eosdem sequi voluit. Est autem hujus rei ratio , quia Portae propagineS, quam pori bilarii. multo ampliores sunt: ispeque fit, ut in oppositum latus ramulos tuos diffundant: quamobrem fieri aliter non potest . quin porus bilarius. post factam sui

divisionem , spatium aliquod emetiatur, antequam ramulum . ad quem tendit, assequi queat. Attamen toto hoc itinere, nuspiam egreditur e capsula communi, neque Portam de seitat.1. Ad omnes hepatis partes praeter pauculas eas, quibus veliculae felleae radices ministrant) distribuuntur. Priusquam Caetera eli ponamus inventionem alicujus novi ductus bilarii hic apponam , qui ab inventore Dom. Parrauit , Ductus Ubi alicui vocatur, quia cum ductu hepatico fellis communicat, ac utrique in Plantatur. Habet

569쪽

bet duarum linearum diametrum : longitudo a vesicula fellea in ductum Hepati cum septem piallices aequat. ex quo plurimi rami in hepatis interiora excurrunt. Cy ibi patacus iste se in ductu hepatico aperit foram j ne siecundum ductum propol ti Onato, nulla nec inferius nec superius valvula clauso. Altera vero Cysthepatici pars paulo antequam vesiculam felleam ingreditur , carnosiorem tunicam habet , & hoc modo quali valvulam constituere videtur : ne scilicet bilis eκ vesicula in illum ductum regui gitet: hujus angustia vix fetam porcinam admittit: ubi attigerit in medio vesiculae, ei transversim inseritur eodem modo ut ureteres in vesicam urinariam, cujus membrana quasi valvulam repraesentat. Is ductus in humanis cadaveribus nondum est detectus , sed quidem in vitulinis. Alii adhuc alios ductus detexere. qui etiam cum hepatico communicant. Replerunt enim bovis alicujus veli culam felleam per ejus collum aere, donec distenta erat, atque hoc modo aer per vias aliquas, perque hepatis sub lantiam in dumina hepati cum regrediebatur. Secundo , VC- sicut abile evacuata . ejusque collo vinculo constricto, a quam calidam ductui hepatico immisierunt, aqua tunc perductus incognitos in vesiculam multa copia transiit. Aperto tunc tam in homine quam cane aut bove vesiculae collo, Varias aperturas invenerunt. Foraminuta haec ac totidem bilis oscula prodibant, interdum plura, aliquando vero pauca : in cane ut plurimum tria , in homine quinque , in vaccis duodecim re non nunquam οβ o. Oblique inter membranas vesiculae se apperiunt tape tam ampla ut se tam admittant verum propter e Xilitatem non procul astequuntur. In bobus quorum vascula majora sunt meatus hi cera calida usque in diaetiam Hepati cum repleverunt. adeo ut certum sit, eos cum Hepati S commvnj cari. Same illos

ductus discipulis meis demonstravi , sed in omnibus sub

jectis non apparent, dissecui nuper canem juniorem , in quo manifesti erant, eodem tempore in alium ad ultiorem indagare non potui. Membrana cui includitur vena portae & ductus bilarius.

non male castisula eorum communis , sive indefinire capsula communis indigitatur : nomine scit. huic soli parti proprio. Cum etiam ea sui parte , qua Portam tegit crassor sit , quam illa qua ramos bilarios obducit , septuploque minimum latior reperiatur : Cumque nonnulla eous

portio inter Pollam S porum bilarium praesertim in

Alii novi

ducitur.

570쪽

AVteria

De Hepate, Vessica binaria

majoribus eorum ramis) manifeste intercedat. Ubi primum venae Portae truncum excipit, hepatis tunicae eaque mediante , peritonaeo . Ut diXimus) circumcirca continuatur. Capsula enim isthaec ad cauum hepatis pertingit, ubi Porta ingreditur: & simulatque vena haec hepar subit, capsulam illam induit: quae cum ad ca-Vum ejus perveniat, necesse sane est & tunicae hepar ibidem loci ambienti com Cctatu P. Quamprimum capsula haec venam Portae atque porum bilarium amplega est eadem moX ad Portae normam diva ricatur, atque porro ad ultima usque capillaria cum illa una dividitur. perque integrum hepar eandem prorsus distributionem sortita est : adeoque ulteriore ipsus descriptione non est opus; verum, quae de Portae ramificatione jam supra diXimus, eadem huic quoque commode attribueris. Haec solum obiter adjicimus. I. Tunica haec ramulum venae Porta comitata , ad ve- lsiculam felleam usque pertingit, totamque illam partem ejus , quae in cavitate hepatis defoditur , investit ; ibidemque in fossulae hujus ambitu, hepatis tunicae circumcirca annectitur, vel potius eidem continuatur: atque hujus conne Σionis vj fit, ut vescula sellea cum hepate firmiter conjungatur. a. Tunica haec, in embryone . venae umbilicati quoque communis est, nempe toto illo spatio quo in hepar penetrat) remanetque etiam post natum foetum , S deinde ubi vena illa in ligamentum degeneravit, mediante hac tunica valide cum hepate conne et itur neque enim eam Portae solum sed & exteriori hepatis tunicar cui toto ligamen ii hujus ambitu annecti tur) firmδ adalligat. Postremo , capsula haec in embryone, canali venoso tunicam impertit, eundemque excluso jam foetu inliga amentum abjjt, plurimum corroborat. Quippe tunica ist-d haec ligamento suspensorio firmiter cohaeret, hocque adeo illiu 3 opera cunctis hepatis valis) ceu totidem radicibus) a TXum , tanto oneri sustinendo idoneum redditur. Oritur arteria eX deXtro ramo arteriae coeliacae, ibi locia ubi venae Portae adjungitur. Surculos quidem nonnullos medio itinere de se spargit. Arteria haec , quam primum hepar ingreditur, in capsu- llam communem sese insinuat, ut primum intuentibus cap- ssula isthar etiam huic vasi communis videri queat cum taralmen revera non sit. Nam si ita esset, arteria in hac capsu-at

SEARCH

MENU NAVIGATION