Prima dioecesana synodus amalphitana ab illustriss. et reverendiss. domino D. Antonio Puoti archiepiscopo habita Diebus 27. Mensis Junii, & 29. & 30. Mensis Novembris Anni 1771. Cum appendice, et tabula chronologica episcoporum, et archiepiscoporum q

발행: 1773년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

nec non nuperrimarum Bullarum felicis mem. Papae Benedicti XIV. statutum .

IV. Habeat quisque Paroechus Parochia nos Codices ni mirum baptizatorum , Confirmatorum , matrimonio junctorum , mortuorum , & status Animarum , in quibus respecti. ve describantur baptizati , confirmati, mortui, matrimonio iuncti, & series Animarum per familias distincta, ct hujus modi descriptio quoad omnia fiat, servata forma Ritualis Romani, nec non habeat librum Sponsalium , ct Codicem Edictorum,

quae a Nobis emanata suerunt, vel in posterum emanabuntur sub poena nostro arbitrio infligenda pro qualibet praenarratorum omissione.

U. Et quia Animae ab hoc Saeculo discessurae maximo indigent auxilio Parochi, quoniam decertare oportet in ultimo agone cum acerrimo infirmorum hoste ; ideo monemus in Domino Curatos Omnes , ut absque sua , vel alterius probati Sacerdotis assistentia, ac ope , ne per momentum quidem eos deserant, non cessantes eos fortiter , sed suaviter hortari ad patientiam , ad intimum dolorem de peccatis commissis, ad fiduciam in Divina misericordia reponendam , & ad Ge-Iestis Patriae desiderium concipiendum , quod si quis repertus fuerit negligens in hoc , graviter a Nobis , pro modo culpae, punietur. VI. Aegrotantem Curatum vicinior Parochus statim visitet, eique Sacramenta ministret, ac illius Parochiae curam gerat, quousque aliter per Nos , vel Uicarium Nostrum Geoeralem fuerit provisum , & quum morti proximum vi derit , Sacerdotem , vel duos saltem testes convocet , quibus praesentibus inventarium Scripturarum , & Sacrarum suppellectilium ad Ecclesiam Parochi decedentis quomodocumque pertinentium conficiat, quod deinde cum eis, dem scripturis , & suppelleelitibus contignet , cui Nos, vel Noster Vicarius Generalis imperabimus sub poenis arbitrio Nostro infligendis: nec non interim Populum moneat, ne

142쪽

dum , ut durante infirmate Parochi , humiliter a Domino incolumitatem et , verum etiam post: illius mortem sibi bonum Pastorem imploret: deinde Nos de secuto obitu Parochi certiores reddat, ut incunctanter Gregi, & Ecclesiae de oeconomo consitiamus. VII. Sint deinde Parochi soliciti errantium Pastores, ignorantium Doctores assidui , pauperum , ac miserabilium Parentes , viduarum, ac pupillorum defensores , maerentium, ac pusillorum consolatores, omnesque paterne adjuvent , ac sublevent consilio , auxilio , ac etiam eleemosynis , nisi de proprio suppetant, ex piis divitum largitionibus saltem com- Paratis , quaeque de hac re in Nostra Epistola encyclica ei Ddem data anno 1768. ipsis insinuata sunt, adamussim exequi studeant, ac uno verbo ita omnibus Omnia fiant, ut omnes Christo lucrifaciant.

De Regularibus , ct Monialibus.

I. Uum profecto non tantum ex Clericis Saecularibus C recte instructis, sed etiam , imo potissimum ex Regularious, qui Mundi illecebris , & inquinamentis posthabitis , strictiorem vitae formam ducentes sub suavi Religionis jugo Divinis obsequiis mancipantur , plurimum in Ecclesia Dei splendoris, S utilitatis accedat ; hinc propterea, exactis iis , quae complectuntur ceterorum Ecclesiae Miniostrorum Officia, non abs re erit aliqua de Regularibus pertingere .

II. Regulares igitur , qui ad coelestia inhiantes a te renis omnibus se abdicarunt, quae propriae vocationis sunt, meditari debent, juxta regulare ipsorum institutum, ac serio cogitare, quod quam tum vis ex Apostolicae Sed is beni. gnitate exemit , reverentiam tamen , ac obsequium ordi

143쪽

CONSTITUΤIONES SYNODALES

nario debent in pristinae potestatis, ac superioritatis rem gnitionem ς ac propter habitualem , ct in plerisque casibuaad actum reducibilem Episcopi iurisdietionem; nam ex Sacro Concilio Tridentino praesertim , aliisque Apostolicis Conis situtionibus, exemptione non obstante, Dioecesanus, vel tam quam Apostolicae Sedis jure delegatus , vel ejus antiquam. ae nativam reassumendo, potestatem in quibusdam casibus a iurisdietionem retinet; ac Regularium Superior est, ct Protector.

II. Ideo Regulares ipsos omnes in Domino enixe admonemus , atque hortamur, ut ante Omnia ad ejus regulae formam , quam profitentur, ita vitam initituant, moresque componant, ut con Uersatione , sermone, gestibus . ct actionibus cunctis Fidelibus exemplo sint , verique Christi , &Institutorum suorum imitatores sint, unde soli per Civitatem , ct Oppida ne vagentur; in Ρlateis, ct Officinis otiose

non Commorentur. a Saecularium domorum frequentia ultra necessitatem se abstineant , mulieres nullam ob caussam intra Monasteriorum septa ingredi permittant, memores excommunicationis Summo Pontifici reservatae, tam contra intrantea , quam introducentes; exteros Sacerdotes apud se Sacrum facere non patiantur , nisi facultatem a Nobis ad hoc obtenis

tam , praevia recognitione litterarum Dimissorialium proprii ordinarii, ipsis ostenderint, sub poena suspensionis a Divinis. IU. Sciant pariter ipsis benedictiones M puerperarum, agrorum , ct frugum , aut laicalium domorum in Sabbato Sancto , seu nocivorum Animalium maledictiones sine Nostra, vel saltem Parochi permissione non licere, Stola , ct superpelliceo jurisdietionem denotantibus signanter adhibitis, extra claustra ad eas procedendo: Prout neque Sanctissimi Eucharistiae Sacramenti publica in eorum Ecclesiis expositio sine.

144쪽

ECCLESIAE AMALPHITANA D.

Nostra, vel Vicarii Generalis Nostri licentia , nonnisi pu blica causia concedenda : idemque is Saeramentum Saecula tibus ipso die Pascatis Fidelibus administrare, eorum privilegiis pro hac die non suffragaritibus ; aliis etiam Pascalibus diebus extra propriam Parochiam suscipientes Paschali Praempto non fatisfacient . Et ex Sacri Concilii Τridentini θ Sanctionibus nemini ex Regularibus extra Claustra docendi munus suscipere fas est absque Nostra facultate, servatis servandis , impertienda . finsuper neque in propriis Ecclesilia e concionari fine petita a Nobis benedictione , aut Nobis Contradicentibus, neque in alienis, non obtenta a Nobis licentia , & benedictione; nullusque Regularium Consessiones

audire valeat quorumeumque Saecularium etiam Saeerdotum,

juxta Sacri Concilii Tridentini Decretum , nisi a Nobis habita approbatione , di tunc neque a casibus reservatis , nec a censuris Ecclesiasticis a jure non concessis , vel ex privilegio ς Quinimmo strant Regulares quomodocumque exemptitam ordinarii, quam Extraordinarii ad Consessiones monialium etiam Regularibus subjectarum audiendas nullatenus assimitti posse, niti prius a Nobis idonei judicentur , di appr

bationem , quae gratis conceditur, obtineant, ut ex Constitutione Gregorii XV. incipiente InferiatabiII: Quod si quis in unoquoque ex praemissis desecerit poenas juxta Apostolicas Sanctiones non effugiet .

v. Sanctimoniales etiamsi Regularibus subiectas , ipsis omnibus alloqui sub peccati mortalis reatu, aliisque poenis, est interdicium ; tametsi per breve tempus id fieret cum sola Abbatissa, concionis, confessionis . aut celebrationis Missae Occasione, aut alia rationabili etiam de Caussa, titulo , vel colore, Sacrarum Congregationum Episcoporum , di Re

145쪽

gularium , ct Concilii Decretis ita praecipientibus, exceptis tantum Consanguineis in primo, & secundo gradu , ad quas accedere extra Adventum , Quadragesimam , Feriam Sextam, Sabbatum, & Festa de praecepto quater in anno . & tunc conditionibus ab iisdem Sanctionibus praescriptis, a Nobis, seu Generali Uicario Nostro permitti poterit.

H. Indulgentias etiam ipsis concessas, novas Reliquias, vel nova miracula Regulares non publicent, nec Populorum concursum sub miraculorum specie permittant, licentia priuaa Nobis non obtenta, ct ab exorctgandi officio, nisi praevia Nostra licentia , prorsus abstineant, sub poenis ad Nostrum arbitrium . Tenentur tamen Festa in Synodalibus constitutionibus indicta, & Censuras. & Interdicta a Nobis publicata observare , di ad Processiones generales de jure . vel consuetudine, vel ob aliquam gravem caussam a Nobis in dictas accedere omnino sub poena in Nostris particularibus Edictis imponenda. Quoad vero parva Monasteria, quorum unum extat in hac Dioecesi sub titulo Santae Mariae ad Castra PΡ. Praedicorum in Τerritorio Plagiani servetur adun- quem constitutio felicis record. innocentii XI. idibus Octo bris I 6sa. incipiens Instaurandae cum ejusdem declarationi bus postea emanatis ab Alexandro VII. . VII. Ceterum Regulares omnes quotquot in hac Nostra Dioecesi commorantur hortamur in Domino, di obsecramus,

ut memores sint co verbis Benedicti XIU. utimur quo loco Spiritus Sanctus posuerit Episcopos regere Ecclesiam Dei ; quod ipsis a Sacrosancta Oecumenica Lateranensi Symnodo sub Leone X. habita inculcatum suit per haec verba M : Eosdem in per Fratres in Oirtute Santrae obedientiae monemus , ut eosdem υἰ vos loco Sanctorum Apostolorum subrogatos, pro debita , G Nostra , G Apogiblieae Sedis re-

rentur a) In cons. Impositi edita m. ΚαI. Martii a 747. M Const. 16. Leo: X.: dum intra j. 24.

146쪽

rentur . Nos equidem , juxta ipsius Lateranensis monita eosdem Religiosos viros benevolo prosequentes affectu , eharitative tractabimus . benigne fovebimus , tamquam in Agro Dominico cooperatores, Nostrorumque Iaborum partieipes, prompta benignitate recipiemus , eorumque jura omni cum charitate custodiemus , ac tuebimur . Quum enim una sit Regularium, di Saecularium, uti habemus in Clementina unieade excessi Praelatorum : Praelatorum. S Subatorum , exeminiorum, G non exemtorum unise alis Ecelesa, extra quam nullus: omnino fa atur , quorum omnsum unus est Domisus, tina Fides , ει unum Baptissima , decet, ut omnes , qui ejusdem funt Corporis , untas etiam snt DolaηtatIs : Ideoque soliciti ipsi sint in omnibus Nobiscum spiritus unitatem, & sinceraeci lectionis servare concordiam. VIII. Ad Sanctimoniales autem Christi Sponsas praedia Iectas nunc devenientes , illas hortamur , ut satagere non praetermittant , exacta substantialium votorum custodia regularum suarum sedula observantia , ct ardenti persectionis adipiscendae desiderio , lampades suas instruere , ne ipsis , veniente Sponso a nuptiali thalamo cum fatuis Virginibus ejici Contingat. Cum suis vero contubernalibus ita versentur , uti quae bona in iis videant exempla virtutum , imitari , quae autem occurrant a Tecto virtutis tramite devia , omni ope vitare , ac fugere studeant. IX. Quum vero sub horti conclusi , & sontis signati specie non semes in Sacris Literis a) Monasteria Virginum designari reperiamus; omnis proinde cura a Nobis adhibenda videtur, ut earum clausura religiosissime servetur ; nam b ejus custodia sub interminatione Divini judicii , ct maledietionis aeternae Nobis commendatur; propterea sub poena Excommunicationis ipso facto incurrendae , summoque Pontifici re-

147쪽

ias CONSTITUTIONES SYNODALES

servatae , districte praecipimus , ne quis cujuscumque sit generis , condi Iionis , sexus , di aetatis sine Nostra licentia inscriptis , δι nonnisi in casibus necessariis concedenda , intra Monasterii Septa pedem audeat inferre ; nullique ex Monialibus poli prosellionem liceat etiam ad modicum tempus extra Claustra pedem efferre, nisi in casibus a jure permi sis , dc servatis servandis . quibus Censuris , aliisque arbitrio Nostro poenis obnoxios esse sciant , tam qui Moniales sacrilego ausu egredientes excipient, quam M Oniales, quae personas sine debita licentia ingredientes in Monasterium admittent , etiamsi pueri, vel puellae sint ante septennium, aut iis aditum , vel exitum respective indulgeant. aut consulant, aut permittant ab . Excipiuntur tamen illi, qui ob necessariam Monasterio operam , & industriam introeundi a Nobis, vel a Vicario Nostro Generali licentiam in scriptis, singulis sex mensibus renovandam , vel qualibet vice, impetraverit ψ Consessario quoque, vel Cappellano cauta admini. strandi Sacramenta graviter aegrotis in Monasterio degentibus,

illud ingredi liceat, servatis de jure servandis, di dummodo super pelliceum, & stolam deserat.

X. Quumque etiam crebrae adlocutiones sive Saecularium, i sive Regularium cum Monialibus perfectae Clausurae quodammodo adversentur , cujus praecipuus scopus est , Mo niales ab hominum consortio segregare, ut liberius orationi vacent, Deoque unice intendant animum ; idcirco , ne a recto, vivendi instituto , quod sacrae virgines semel susceperunt, a quolibet retrahantur , decernimus , quod nullus virorum ciam virgine Deo Sacra, quae sibi primo , aut secundo contagiat nitatis , aut saltem primo amnitatis gradu non conjungatur , nec etiam cum Novitia. aut Conversa. aut Educanda alloqui praesumat absque Nostra, aut Vicarii Nostri Generalis licentia,

148쪽

etiamsi agatur de Monialibus degentibus in Monasterio a Regularibus subjecto, prout est illud Majori sistens, sub poena excommunicationis majoris latae sententyae Nobis reservatae , aliisque poenis arbitrio Nostro quoad Clericos , R Re. gulares pro modo eorum culpae, & quoad contumases Lai.

cos Piissimi , ct Augustissimi Regis . & Domini muri brachium ad conterendam eorum audaciam implorabimus ; qui veco hujusmodi licentias obtinebunt, eas Praesectae Monasterii ostendere teneantur, ut ni secus ei videbitur, Moniali facultatem ad crates veniendi , adhibita omnino Auscultatrice , concedere possit; nunquam tamen in iis cratibus Moniales colloquantur , quae Ecclesiae respondent , multoque minus in senestella , in qua Sanctissimo Eucharistiae Sacra. mento reficiuntur; insuper se abstineant ab omni otioso Lloquio , de iis, quae ad domesticam Mona steri i disciplinam

Pertinent, ac potissimum de Monialium desectibus , et e ratis ; Saecularium mundana negotia. vanasque pompas curiosius non investigent: religiosamque demum in loquendo moderationem servent: hoc vero Decreto quoad accessum.& adloquutionem cum Monialibus prohibere non intendimus mulieribus, ne id agant, nisi sint malae conditionis. & famae, di pueris annos decem non excedentibus ; nec illis, qui victualia , aut alia necessaria pro Monialibus. aliisque in Mona serio degentibus , deserunt ad rotam e Clausurae vero janua pro educendis , vel introducendis iis, quae per rotam educi, vel introduci possunt , minime aperiatur , nisi urgente necessitate, nec ante Solis ortum , nec post ejus occasum ;nullatenus tamen pro colloquendo: nisi Nostra accedente licentia raro, et cum caussa concedenda ; quibus omnibus , et Praesecta Monasterii , et Consessarius magno studio invigilare non desinant.

XI. Sacerdotes quicumque in Ecclesiis Montalium Misi S a sem

150쪽

admittatur , quae dummodo lit choralis , legere , scribere. et Divinum officita in recitare nesciat , Saecularibus Sponsa. libus , et Corporis . aut animi desectibus non fit obnoxia , ct praevia albi genii exploratione per Nos, Uicarium Nourum,

vel alium De putatum , juxta a) Sacri Concilii Τriclentini

statutum de earum libera religiosae vitae profitendae volunta C plene constet, et nisi expleta aetate annorum quindecim pro susceptione habitus , et annorum sexdecim pro professione emittenda , et integra . et pecunia numerata . seu in Cedulis Banchi vere.et realiter deposita dote per publicum In frumentum ; et tum habitum suscipiendae , tum profitendae , sciant ad id non esse admissurasi nisi peractis ab eis Exerciliis Spiritualibus per decem dies continuos , juxta mandalum set record Innocentii XI. XV. Noestiarum receptio, et deinde professo in peeu. Iiari libro bene compacto adnoteritur cum subscriptione vitiae , aut Prosessae , Sucieri Orissiae , 'et duarum Moniafrum testium loco a alii bitarum , maneant deinde una cum earum Magistra in habitatione destinata, et a Monialibus separata. XUI. I ducandae non recipiantur , nisi ad unquem' servatis conditionibus a Sacra Congregatione praestri him in so-Ii iis licentiis impressis. quae tamen fine alia peculiari' licentia pro minoribus sepiemnio, vel urginti quinque annorum aetate majoribus . aut quae in eodem, seu cii verib Monasterio alia vice permanserint non suffragentur : in loco destrnato cum peculiari Magistra instruantur , modesto vestitu incedant, ausurae Leges exacte servare teneantur, et sub poena E. Communicationis , cum aliqua Moniali in eodem lecto dormire

ne audeant.

XVII. Moniales omnes singulis quibusque annis saltemstmel Sacro acli agesimali tempore exercitiis spiritualibus

vacare teneantur, januis interea, rotisque obseratis , ut li- , he

SEARCH

MENU NAVIGATION